556. "Et dentes illarum sicut leonum erant." - Quod significet quod sensualia quae sunt ultima vitae intellectualis sint illis apparenter sicut in potentia super omnia, constat ex significatione "dentium," quod sint sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis quoad intellectum (de qua sequitur); et ex significatione "leonum," quod sint vera ecclesiae quoad potentiam, hic autem falSa destruentia vera, ita quoque quoad potentiam (de qua supra, n. 278); quod hic sint falsa, est quia per "locustas" significantur senSuales corporei qui in falsis mali sunt. Quod appareant sibi in intellectu et inde in potentia super omnia, est quia ipsum persuasivum, de quo supra actum est, residet in sensuali quod est ultimum vitae naturalis; hoc enim, seu homo sensualis, est in confidentia sui et in fide quod prae omnibus sapiat, non enim expendere et explorare se potest, quia non interius cogitat; et cum id sibi persuadet, tunc in omnibus quae loquitur est illa confidentia et fides. Inde loquela, quia ex illis sonat, fascinat et infatuat mentes aliorum; sonus enim confidentiae et fidei talem effectum edit, quod imprimis se manifestat in mundo spirituali, ubi homo ex spiritu suo loquitur; nam affectio confidentiae sui, et inde fidei quod ita sit, est in spiritu hominis, et spiritus hominis ex affectione loquitur: aliter in mundo naturali; in hoc spiritus hominis per corpus sermocinatur, et propter mundum producit talia quae non affectionis ejus spiritus sunt, quae raro propalat, ne sciatur qualis est: inde quoque est quod in mundo nesciatur quod detur persuasivum infatuans et suffocans, quale inest spiritui sensualis hominis, qui credit se prae aliis sapere. Ex his constare potest unde est quod per "dentes illarum sicut leonum" significetur quod sensuales homines appareant sibi sicut in intellectu et inde potentia esse super omnia. Quod "dentes" significent sensualia quae sunt ultima vitae naturalis quoad scientiam, constare potest ex correspondentia dentium (de qua in opere De Caelo et Inferno, n. 575; et in Arcanis Caelestibus, n. 5565-5568).
[2] Quod "dentes" illa significent constare potest ex sequentibus locis in Verbo: - Apud Davidem, "Anima mea in medio leonum cubo dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Ps. lvii. 5 [B.A. 4]):
per "leones" significantur qui per falsa destruunt vera ecclesiae; "dentes eorum" quae "hasta et tela," significant scientifica quae applicant ad confirmandum falsa et mala, et sic ad destruendum vera et bona ecclesiae; "lingua eorum gladius acutus" significat astuta ratiocinia ex falsis, quae vocantur "gladius acutus" quia "gladius significat falsum destruens verum.
[3] Apud eundem, "Deus, destrue dentes eorum in ore eorum; molares leonum juvenum {1}averte" (Ps. lviii. 7 [B.A. 6]):
"dentes in ore eorum" significant scientifica ex quibus falsa producunt; "molares leonum juvenum" significant vera Verbi falsificata, quae in se sunt falsa, per quae maxime destruere valent vera ecclesiae.
[4] Apud Joelem, "Gens ascendit super terram meam, robusta ei non numerus; dentes ejus dentes leonis, et molares leonis immanis illi; {2}redigit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam" (i. 6, 7):
per "gentem" quae "ascendit super terram" significatur malum devastans ecclesiam ("gens" est malum, et "terra" est ecclesia); "robusta et non numerus" significat potens et multiplex ("robustum" praedicatur de potentia mali, et "non numerus " de potentia falsi); "dentes ejus dentes leonis" significant falsa destruentia; "molares leonis immanis" significant falsificata; "{2}redigit vitem in vastitatem, et ficum in spumam," significat destruens vera spiritualia et naturalia; vera spiritualia sunt illa quae sunt sensus spiritualis Verbi, et vera naturalia quae sunt sensus litterae ejus. (Videatur etiam supra, n. 403 [b], ubi hoc explicatum est.) Per "dentes leonum" in his locis similia significantur quae per "dentes sicut leonum" hic in Apocalypsi. Per "dentes" proprie significantur illa quae solum memoriae insunt et inde depromuntur, nam illa quae insunt memoriae sensualis hominis correspondent ossibus et dentibus.
[5] Apud Danielem, Ascendit e mari "bestia secunda similis urso;.... tres costae in ore ejus inter dentes ejus; cui dicebatur, Surge, comede carnem multam. ....Postea ascendit bestia quarta, terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit" (vii. 5, 7):
per "bestiam e mari" intelligitur amor dominii, cui inserviunt sancta pro mediis; et per "quatuor bestias" significantur incrementa ejus successiva: per "secundam hanc bestiam similem urso" significatur secundus status, quando dominium illud confirmatur per Verbum; qui id faciunt, etiam in mundo spirituali apparent similes ursis: "tres costae in ore inter dentes" significat omnia Verbi quae applicant, quae non intelligunt nisi secundum litteram; "tres costae" sunt omnia Verbi, "in ore" est quae applicant docendo, "inter dentes" est quae non intelligunt nisi quoad litteram, hoc est, qualiter homo sensualis: "cui dicebatur, Surge, comede carnem multam," significat quod multa applicarent, et per id genuinum sensum Verbi perderent: per "quartam bestiam ascendentem e mari, terribilem, formidabilem et robustam valde," significatur quartus et ultimus status, quando per sancta ut media stabiliverunt sibi dominium super caelum et terram; qui status, quia profanus et valens, dicitur "terribilis, formidabilis et robustus valde:" "cui dentes ferri magni" significat cui falsa e sensuali homine dura contra vera et bona ecclesiae: "comedit et contrivit" significat pervertit et destruxit: "et reliquum pedibus conculcavit" significat quae non pervertere et destruere poterant quod conspurcaverint et deleverint per mala amorum naturalium et corporeorum. (Reliqua de his bestiis videantur explicata supra. n. 316 [c].)
[6] Apud Mosen, "Dentem bestiarum immittam in eos cum veneno reptilium terrae" (Deutr. xxxii. 24):
inter plura etiam hoc malum denuntiatum est populo Israelitico et Judaico, si non custodirent et facerent statuta et praecepta: per "dentem bestiarum" significantur falsa ex malis omnis generis, et per "venenum reptilium terrae" significantur illa necantia et prorsus exstinguentia vitam spiritualem; per "bestias" in Verbo significantur talia quae sunt naturalis hominis, et per "reptilia terrae" quae sunt sensualis hominis: haec et illa quando separata sunt a spirituali homine sunt mere falsa ex malis, quia solum talia quae sunt corporis cui adhaerent, et quae sunt mundi cui proxime exstant; et ex corpore et mundo est omnis caligo in spiritualibus.
[7] Apud Davidem, "Surge, Jehovah; serva me, Deus mi; quia percutis omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes" (Ps. iii. 8 [B.A. 7]):
"percutere hostes maxillam" significat destruere falsa interiora apud illos qui contra bona et vera ecclesiae sunt; hi et eorum falsa mali in Verbo intelliguntur per "hostes:" et "confringere dentes impiorum" significat destruere falsa exteriora, quae sunt quae fundantur super fallaciis sensuum et per illas confirmantur.
[8] Quoniam apud Davidem dicitur "percutere maxillam" et "confringere dentes," et per illa significatur destruere falsa interiora et exteriora, constare potest quid intelligitur per "impingere alapam in maxillam" apud Matthaeum, "Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente: Ego vero dico vobis, non resistendum esse malo; sed quicunque tibi impegerit alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram; et si quis velit te in jus trahere, ei tunicam tuam auferre, permitte illi etiam pallium: quisquis te adegerit ad milliare unum, abito cum illo duo: omni a te petenti, dato; et cupienti mutuum accipere a te, ne averseris" (v. 38-42):
quod haec non secundum litteram intelligenda sint, cuivis patet; quis enim ex amore Christiano tenetur obvertere sinistram maxillam ei qui impingit alapam in dextram, et dare pallium ei qui auferre vult tunicam? verbo, quis est cui non licet resistere malo? Sed quia omnia quae Dominus locutus est, in se Divina caelestia fuerunt, constare potest quod sensus caelestis his verbis, sicut reliquis quae Dominus locutus est, insit. Quod apud filios Israelis illa lex fuerit quod darent "oculum pro oculo, dentem pro dente " (Exod. xxi. 23, 24; Levit. xxiv. 20; Deutr. xix. 21), fuit causa, quia externi homines erant, et inde solum in repraesentativis caelestium, et non in ipsis caelestibus; inde nec in charitate, misericordia, patientia, et in aliquo bono spirituali: ideo erant in jure talionis; nam lex caelestis et inde lex Christiana est quam Dominus docuit apud Evangelistas, "Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae" (Matth. vii. 12; Luc. vi. {1}31):
quia haec lex in caelo est, et ex caelo in ecclesia, inde etiam omne malum secum poenam correspondentem habet, quae poena mali vocatur, et inest sicut conjuncta malo; ex hoc fluit poena talionis, quae dictata fuit filiis Israelis, quia externi homines et non interni erant. Interni homines, ut sunt angeli caeli, non volunt retributionem mali pro malo, sed ex charitate caelesti condonant: sciunt enim quod Dominus tutetur omnes qui in bono sunt contra malos et quod tutetur secundum bonum apud illos; et quod non tutaretur, si, ex malo quod sibi faciunt, accenderentur inimicitia, odio et vindicta, haec enim avertunt tutelam.
[9] Haec itaque sunt quae involvunt illa quae Dominus dixit; quid autem significant, ordine dicetur. "Oculus pro oculo, et dens pro dente," significat quantum aliquis alteri aufert intellectum veri et sensum veri, tantum illi auferrentur; per "oculum" significatur intellectus veri, et per "dentem" sensus veri, nam "dens" significat verum et falsum quale est sensuali homini; quod ille qui in bono Christiano est, permittet ut malus illa auferat quantum potest, describitur per illa quae Dominus de eadem re respondit: "non resistendum esse malo" significat non repugnandum nec retribuendum illi; angeli enim non pugnant cum malis, minus retribuunt malum pro malo; sed permittunt ut faciant, quia tuti sunt a Domino, et inde non aliquod malum ab inferno illis damnum potest inferre: "quicunque tibi impegerit alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram," significat, si quis damnum inferre vult perceptioni et intellectui veri interioris, ut permittatur quantum tentat; per "maxillam" significatur perceptio et intellectus veri interioris; per "maxillam dextram" affectio et inde perceptio ejus, et per "maxillam sinistram" intellectus ejus; et quia dicitur "maxilla," ideo etiam dicitur "alapam infligere," per quod intelligitur damnum inferre; omnia enim quae oris sunt, prout guttur, os, labia, maxillae, dentes, significant talia quae perceptionis et intellectus veri sunt, quia illis correspondent; quare per illa in sensu litterae Verbi, qui ex meris correspondentiis consistit, exprimuntur: "si quis velit te in jus trahere, et tunicam auferre, permitte etiam pallium," significat si quis auferre vult verum interius quod apud te, ut liceat etiam auferre verum exterius; "tunica" significat verum interius, et "pallium" verum exterius; hoc quoque faciunt angeli quando apud malos sunt, mali enim nihil veri et boni possunt angelis auferre, sed possunt illis qui propterea flagrant inimicitia, odio et vindicta, nam haec mala avertunt et rejiciunt tutationem a Domino: "quisquis te adegerit ad milliare unum, abito cum illo duo," significat qui vult abducere a vero ad falsum et a bono ad malum, ut non obstet, quia non potest; per "milliare" simile significatur quod per "viam," nempe id quod abducit et ducit: "omni a te petenti, dato" significat ut permittatur: "et cupienti mutuum accipere a te, ne averseris," significat si desiderat instrui, ut instruat; nam mali hoc desiderant ut pervertant et deprivent, sed usque non possunt. Hic est sensus spiritualis illorum verborum, in quibus recondita latent quae nunc dicta sunt, quae imprimis sunt pro angelis, qui Verbum modo secundum sensum ejus spiritualem percipiunt; sunt etiam pro hominibus in mundo qui in bono sunt, quando mali illos tentant seducere. Quod tales sint mali contra illos quos Dominus tutatur, ex pluri experientia scire datum est; continuo enim ac omni modo et nisu allaborarunt me deprivare veris et bonis, sed incassum. Ex allatis etiam aliquantum constare potest quod per "dentem" significetur verum aut falsum in sensuali, quod est ultimum vitae intellectualis apud hominem; quod id per "dentem" significetur, patet a responso Domini, in quo agitur de perceptione et intellectu veri, quae mali intentant bonis auferre.
[10] Quod per "dentes" illa significentur, adhuc constare potest a sequentibus: - Apud Jeremiam, "In diebus illis non dicent amplius, Patres comederunt labruscam, ac dentes filiorum hebetati sunt: sed quisque in iniquitate sua morietur; omni homini qui comederit labruscam, hebetabuntur dentes" (xxxi. 29, 30; Ezech. xviii. 2-4):
quod hoc involvat quod filii ac posteri non luent poenam propter mala parentum, sed quod quisque propter suum malum, patet; per "comedere labruscam" significatur appropriare sibi falsum mali, "labrusca" enim, quae est uva amara et mala, significat falsum mali, et "comedere" significat appropriare sibi; et per "hebetari dentes" significatur in falso mali inde esse, "dentes" enim hic ut supra significant falsa in ultimis seu in sensuali homine, in quo imprimis latent mala parentum, quae hereditaria vocantur, apud liberos, et "hebetari" significat appropriationem falsi ex malo: homo enim propter hereditaria mala non punitur, sed propter sua, et quoque si hereditario facit actualia apud se; quare dicitur quod" quiSque in iniquitate sua morietur, et omni homini qui comederit labruscam, hebetabuntur dentes."
[11] Apud Hiobum, "Abominantur me omnes homines,.... cuti meae et carni meae adhaeret os meum, evasi cum cute dentium meorum (xix. 19, 20):
per haec in sensu litterae intelligitur quod tam macilentus et macer factus sit; sed in spirituali sensu significatur quod tentationes suppresserint interiora mentis ejus, ut sensualis factus sit, et modo cogitet in extremis; at usque non falsa sed vera: hoc significatur per "Evasi cum cute dentium meorum," nam "dentes" absque cute significant falsa, ast cum cute non falsa, quia usque aliqualiter vestiti.
[12] Apud Amos, "Ego dedi vobis vacuitatem dentium in omnibus urbibus vestris, et defectum panis in omnibus locis vestris" (iv. 6):
"vacuitas dentium in urbibus" pro penuria veri in doctrinis, et "defectus panis in [omnibus] locis" pro penuria boni ex illis in vita.
[13] Apud Sachariam, "Removebo sanguines ejus ex ore ejus, et abominationes ejus ab inter dentes ejus" (ix. 7):
haec de Tyro et Sidone, per quas significantur cognitiones veri et boni, hic illae falsificatae; per "sanguines ex ore" significantur falsificationes cognitionum veri; et per "abominationes ab inter dentes" significantur adulterationes cognitionum boni; cognitiones boni sunt etiam vera, nam cognoscere bona fit ex intellectu, ac intellectus est veri.
[14] Apud Davidem, "Aquae submersissent nos,.... aquae superbi transivissent super animam nostram; benedictus Jehovah, qui non tradidit nos rapinam dentibus eorum" (Ps. cxxiv. 4-6):
per "aquas" quae submersissent, significantur falsa quae inundant et quasi submergunt hominem dum in tentationibus est; quare dicitur, "Benedictus Jehovah qui non tradidit nos rapinam dentibus eorum," hoc est, infernis quae per falsa destruunt vera, ita falsis destruentibus.
[15] Apud Hiobum, "Confregi molares iniqui, et e dentibus ejus eripui praedam" (xxix. 17):
haec Hiobus de se; quod pugnaverit contra falsa et vicerit illa, significatur per "Confregi molares iniqui;" "molares" significant scientifica ex Verbi sensu litterae applicata ad confirmandum falsa, per quae destruunt vera; et quod liberaverit alios a falsis instruendo, significatur per "E dentibus ejus eripui praedam."
[16] Quoniam "dentes" significant falsa in extremis, inde per "frendere dentibus" significatur ex falsis cum vehementia et ira pugnare contra vera, in sequentibus locis: - Apud Hiobum, "Ira ejus discerpit, et odio habet me, frendet contra me dentibus suis hostis meus; acuit oculos suos contra me" (xvi. 9);
apud Davidem, "Congregantur contra me claudi quos non novi, distorquent nec tacent. ....frendent contra me dentibus suis" (Ps. xxxv. 15,16);
apud eundem, "Meditatur malum impius justo, et frendet super eo dentibus suis" (Ps. xxxvii. 12);
apud eundem, "Impius videbit et succensebit, dentibus suis frendet et {1}colliquescet" (Ps. cxii. 10);
apud Micham, "Contra prophetas seducentes populum...., qui mordent dentibus suis" (iii. 5);
in Threnis, "Aperuerunt contra te," filia Hierosolymae, "os suum omnes hostes tui, exsibilarunt, frenduerunt dente" (ii. 16);
apud Marcum, Quidam dixit ad Jesum, "Attuli filium meum ad Te, habentem spiritum {2}mutum; et ubicunque illum apprehendit, lacerat illum; spumat et stridet dentibus, et exarescit: dixi discipulis tuis ut illum ejicerent, sed non potuerunt." Et Jesus dixit ad illum, "Spiritus mute et surde, Ego tibi mando, exi ex illo, et non amplius ingredere in illum" (ix. 17, 18, 25). Qui non scit sensum Verbi spiritualem autumare potest quod dictum sit quod "frenderent dentibus" solum quia irati fuerunt et malum intentarunt, ex causa quia tunc comprimunt dentes; sed quod "frenderent dentibus" dictum est quia intelligitur conatus et actus destruendi vera per falsa; hoc dicitur in Verbo quia "dentes" significant falsa in extremis, et "frendor" vehementiam pugnandi pro illis; conatus et actus ille est quoque ex correspondentia.
[17] Talis quoque fuit spiritus surdus et mutus quem Dominus ejecit: omnes enim spiritus sunt ex humano genere; ille fuit ex illo genere hominum qui vehementer pugnaverat pro falsis contra vera; inde est quod obsessus ab illo "spumaverit et frenduerit dentibus;" qui a Domino "surdus et mutus" vocatur, quia non voluit percipere et intelligere verum, "surdi" enim et "muti" illos significant: et quia obnixus et obstinatus contra vera fuerat, et in falsis se confirmaverat, non potuit ille spiritus a discipulis ejici; nam falsa pro quibus pugnaverat, ab illis nondum potuerunt discuti, non enim adhuc tales fuerunt; quare etiam discipuli propterea a Domino increpati sunt. Quod spiritus talis fuerit, et obsessus ab illo non talis, significatur per quod "spiritus ille laceraret illum," et quod "obsessus exaresceret," et quod Dominus dixerit ad spiritum quod "non amplius ingrederetur in illum."
[18] Ex his etiam constare potest quid significatur per "Stridorem dentium" (Matth. viii. 12: cap. xiii. 42, 50; cap. xxii. 13; cap. xxiv. 51; cap. xxv. 30: Luc. xiii. 28). Per "stridorem dentium" in infernis intelligitur continua disceptatio et pugna falsorum inter se et contra vera, proinde illorum qui in falsis sunt, conjuncta cum contemptu aliorum, inimicitia, irrisione, subsannationes, blasphematione; quae quoque erumpunt in dilaniationes, quisque enim pro suo falso ex amore sui, eruditionis et famae pugnat. Hae disceptationes et pugnae extra illa inferna audiuntur sicut stridores dentium, et quoque in stridores dentium vertuntur cum vera e caelo illuc influunt. (Sed de hac re videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 575.)
[19] Ex eo quod dentes apud malos correspondent falsis quae eis sunt in ultimis vitae intellectualis, quae sensualia corporea vocantur, ideo spiritus qui tales sunt apparent deformi facie, cujus multam partem faciunt dentes; qui exstant late sicut crates in diducto rictu, et hoc quia talis rictus dentium correspondet amori et cupiditati pugnandi pro falsis contra vera.
[20] Quoniam dentes correspondent ultimis vitae intellectualis hominis, quae sensualia vocantur, et haec sunt in falsis mali quando separata sunt a veris interioris intellectus, quae spiritualia vocantur, at iidem correspondent veris boni in sensuali quando non separata, inde est quod "dentes" in Verbo etiam significent vera ultima (Ut apud Hiobum, cap. xix. 19, 20; et apud Amos, cap. iv. 6; quae supra explicata videantur).
[21] Et quoniam Dominus totum Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, ideo de Ipso dicitur apud Mosen, "Ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte" (Gen. xlix. 12):
per "ruber oculis a vino significatur quod Intellectuale Ipsius fuerit Divinum Verum ex Divino Bono; et per "albus dentibus a lacte" significatur quod Sensuale Ipsius similiter fuerit Divinum Verum ex Divino Bono, nam per "Schiloh" ibi [vers. 10], intelligitur Dominus.
[22] Quia dentes correspondent ultimis vitae intellectualis, quae sensualia vocantur, ideo spiritus boni et angeli aeque gaudent dentibus sicut homines; sed apud illos correspondent veris in sensuali ultimo, sensuale enim apud illos non separatum est a veris interioris intellectus quae spiritualia vocantur.