Apocalypse Explained (Tansley) n. 572

Previous Number Next Number See English 

572. "Ut occiderent tertiam partem hominum." - Quod significet deprivandi se omni intellectu veri et inde vita spirituali, constat ex significatione "occidere," quod sit deprivare vita spirituali (de qua supra, n. 547); et ex significatione "hominum," quod sint intellectus veri (de qua etiam supra, 546, 547); quod "tertia pars," cum de veris, sit omne (supra, n. 506): hic itaque per "occidere tertiam partem hominum" significatur deprivare omni intellectu veri: quod sit deprivare semet, est quia illi qui sensuales facti sunt per mala vitae et falsa doctrinae per ratiocinationes ex fallaciis semet {1}deprivant intellectu veri, non autem alios, nisi qui etiam sensuales sunt. Quod se deprivent inde vita spirituali, est quia vita spiritualis homini est per intellectum; quantum enim intellectus per vera aperitur et se illustrari patitur, tantum homo spiritualis fit. Intellectus autem aperitur per vera ex bono, non autem per vera absque bono; nam quantum homo in bono amoris et charitatis vivit, tantum cogitat vera: verum enim est forma boni, ac omne bonum apud hominem est voluntatis ejus, et omne verum est intellectus ejus; quare bonum voluntatis sistit formam suam in intellectu; ipsa forma est cogitatio ex intellectu qui ex voluntate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church