587. "Et idola aurea et argentea et aenea et lapidea et lignea." - Quod significet doctrina falsa, quae ex propria intelligentia, faventia amoribus corporis et mundi et principiis inde captis, constat ex significatione "idolorum," quod sint falsa doctrinae, religionis et cultus, quae ex propria intelligentia: quid autem in specie "idola aurea," "argentea," "aenea," "lapidea," et "lignea" significant, constare potest a significatione " "argenti," "aeris," "lapidis" et "ligni;" per "aurum" significatur bonum spirituale, per "argentum" verum spirituale, per "aes" bonum naturale, per "lapidem" verum naturale, et per "lignum" bonum sensuale: haec omnia bona et vera intrant genuinam doctrinam, quia illa est tam ex sensu Verbi spirituali quam ex sensu Verbi naturali; quando doctrinale falsum confirmatur per spiritualia Verbi, tunc fit illud idolum aureum et idolum argenteum; cum autem id confirmatur per naturalia Verbi, qualia sunt sensus litterae ejus, tunc fit idolum aeneum et lapideum; et quando ex mero sensu litterae, fit idolum ligneum; nam sensus Verbi tam interior seu spiritualis quam exterior seu naturalis potest applicari ad confirmandum falsa, ut constare potest ex innumeris haeresibus, quae omnes inde confirmantur:
[2] confirmationes falsitatum fiunt per non intellectum Verbi sensum genuinum, ex illa causa, quia regnant amores proprii, et sic principia inde capta, quae cum regnant homo nihil videt ex luce caeli, sed quicquid videt est ex luce mundi separata a luce caeli; et cum lux mundi separatur a luce caeli, tunc in spiritualibus fit caligo. Sciendum est quod filii Israelis, ex Aegypto et quoque ex gentibus circumcirca, foedum morem colendi idola tulerint; et quia mere externi homines fuerunt, quod etiam illum cultum ex naturali inclinatione sibi implantatum habuerint, ut constare potest ex idololatris tot regum Jehudae et Israelis memoratis in Verbo, et quoque ex ipso Salomone, qui eorum sapientissimus fuit; sed usque idola quae sibi fecerunt et quae coluerunt, ubi memorantur in Verbo, in sensu spirituali significant doctrinalia falsa quae ex propria intelligentia, ex quibus et secundum quae cultus.
[3] Haec significatio "idolorum" etiam ducit causam ex mundo spirituali; ibi mali Spiritus, qui sibi falsa doctrinae finxerunt, apparent sicut idola formare, et variis insignire, usque ut appareant in forma sicut humana; et quoque desumunt ex variis repraesentativis et inaptant ut cohaereant, ut sic illam formam in externis mentiantur. Datum etiam mihi est videre formationes talium idolorum a presbyteris, qui sibi persuaserunt falsa esse vera; et quia ingenio polluerunt, sciverunt singula cum industria connectere et dein investire; tale idolum factum vidi ab Anglis, per quod repraesentaverunt solam fidem esse essentialem salutis, producentem bona charitatis absque ulla hominis cooperatione. Quod idola in mundo spirituali formentur ab illis qui in falsis doctrinae quae ex propria intelligentia sunt, est quia Divina vera, ex quibus est genuina doctrina ecclesiae, inducunt formam humanam angelis; quare etiam "angeli" in Verbo significant Divina vera; inde est quod falsa doctrinae, quae confirmantur ex Verbo, sistantur sicut idola in humana forma; vera Verbi quae falsificantur, et per quae confirmationes, inducunt illam formam; sed quia vera falsificata sunt, sistitur idolum, cui non aliqua vita.
[4] Quod "idola," "sculptilia" et "fusilia" significent falsa doctrinae, religionis et cultus, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: - Apud Esaiam, "Sculptile iundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; destitutus oblatione lignum [quod] non {1}putrescet eligit; artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, non commoveatur" (xl. 19, 20):
per haec describitur quomodo conflatur et compingitur doctrina per falsa, ita per talia quae ex propria intelligentia, haec omnia enim sunt falsa; per "artificem" et "conflatorem," tum per "artificem sapientem" quem sibi quaerit, intelligitur is qui tale doctrinale fingit et format; ut appareat sicut bonum in externa forma, significatur per quod "auro obducat illud;" ut falsa cohaereant et appareant sicut vera, significatur per "catenas argenti conflat;" ut sic agnoscatur, et non videatur falsum, significatur per quod "eligat lignum quod non putrescit," et per quod "sculptile praeparet ut non commoveatur."
[5] Apud Jeremiam, "Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili; quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis; vanitas illa, opus errorum, in tempore visitationis eorum peribunt" (x. 14, 15; cap. li. 17, 18):
quoniam "sculptile" significatur falsum doctrinae, religionis et cultus, ideo dicitur, "Stultus factus est omnis homo a scientia, et pudore affectus est omnis conflator a sculptili;" per "scientiam ex qua homo stultus fit" significatur propria intelligentia, quare falsum inde significatur per "sculptile;" id falsum etiam intelligitur per quod "fusile ejus sit mendacium, vanitas et opus errorum;" quod non aliqua vita spiritualis insit falsis, seu illis quae ex propria intelligentia, intelligitur per quod "non spiritus in eis;" nam in Divinis veris, seu in veris quae a Domino, solum est vita, sicut docet Dominus, "Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt" (Joh. vi. 63).
[6] Apud eundem, "Lignum de silva cecidit, et opus manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud; clavis et malleis firmat illa ut non vacillet, sicut palma solidum illa, nec loquuntur, portando portantur, quia non incedunt:.... simul infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum ex Tharschischo adfertur, et aurum ex Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris, hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota: contra Jehovah, Deus veritatis, Ille Deus vivus, et Rex saeculi" (x. 3-5, 8-10):
quod per "sculptile" hic intelligatur falsum doctrinae, religionis et cultus, fictum et formatum ab ingeniosis per propriam intelligentiam, constat ex singulis illius descriptionis in sensu spirituali spectatis; propria intelligentia, per quam id excuditur et formatur, intelligitur per "opus manuum per securim," perque "opus fabri et manuum conflatoris," et per "opus sapientum;" quod "opus manuum" fabri et artificis significet id quod ex propria intelligentia, ostensum est in articulo praecedente: falsa quae inde sunt significantur per "simul infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum est;" quod non illis aliqua vita, significatur per quod sit "sicut palma solidum," quod "non loquantur nec incedant;" "loqui" et "incedere" significant vivere, ac vivere est vivere spiritualiter: confirmationes ex Verbo significantur per "argentum extensum ex Tharschischo" quod adfertur, et per "aurum ex Uphaso," tum per "hyacinthinum et purpuram" quae vestis eorum; per "argentum ex Tharschischo" significatur verum Verbi, et per "aurum ex Uphaso" bonum Verbi, utrumque falsificatum; similiter per "hyacinthinum et purpuram:" quod omne verum doctrinae, religionis et cultus sit a Jehovah, hoc est, Domino, intelligitur per quod "Jehovah Deus veritatis, Deus vivus, Rex saeculi;" Dominus enim dicitur "Deus" ex Divino Vero, et quoque "vivus," tum "Rex."
[7] Apud Esaiam, "Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; et testes sibi ipsi non vident nec cognoscunt....; quia omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi....: fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis {1}format illud: sic operatur illud per brachium roboris sui, etiam esurit usque dum non robur, neque bibit aquas usque dum fatigatur. Fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum domo; ad excidendum sibi cedros, aut accepit buxum aut quercum,.... et quamvis sit homini ad comburendum, et accipit de iis ut calefiat, etiamque accendat ut coquat panem, tamen facit deum, et incurvat se, facit ex eo sculptile, et adorat illud:.... non cognoscunt nec intelligunt, quia obliti sunt, ut non videant oculi eorum, ut non intelligant corda eorum; neque inducit in cor suum, neque scientia et intelligentia, nec dicit,.... Nonne mendacium dextra mea?" (xliv. 9-20:) per totam hanc descriptionem sculptilis intelligitur formatio doctrinae ex propria intelligentia; singula descriptionis significant singularia formationis; quid alioqui in Divino Verbo opus foret tam prolixa descriptione solius formationis sculptilis? Quod nihil sit nisi falsum, quia ex propria intelligentia, intelligitur per quod "formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima eorum non prosunt," quod "illis non scientia nec intelligentia," et quod non dicat "Nonne mendacium dextra mea ?" Propria intelligentia ex qua format falsum doctrinae, describitur per quod "fabricet ferrum forcipe, et operetur carbone per brachium roboris sui;" "fabricare ferrum forcipe et operari carbone" significat excudere falsa faventia amoribus propriis: quod conjungat falsa falsis per fallacias ex quibus apparent sicut vera, describitur per quod "extendat filum, describat amussi, faciat illud in angulos suos, circulo definiat, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum domo;" per "formam viri" significatur apparentia veri, et per "pulchritudinem hominis" significatur apparentia intelligentiae inde, et per "habitare domo" significatur apparentia vitae spiritualis inde; quod nulla vita intelligentiae et perceptionis veri et boni inde sit, significatur per quod "non cognoscant neque intelligant," quod "non videant oculi eorum, nec intelligant corda eorum." Quid singula in hac descriptione in specie significant, non vacat ob prolixitatem exponere; satis est quod quisque videre possit quod interius et sapientius quid significetur quam solum formatio sculptilis; sciatur quod in descriptione illa lateat sapientia caelestis, quae ineffabilis, in qua sunt angeli cum illa ab homine leguntur, tametsi homo nihil aliud cogitat quam de sculptili et ejus formatione; quot enim ibi voces, tot correspondentiae sunt, et inde tot sapientiae arcana.
[8] Apud Habakuk, "Quid prodest sculptile? quia sculpsit illud fabricator ejus; fusile, et doctor mendacii? quia confidit fabricator mendacii sui super hoc, quoniam facit deos mutos. Vae dicenti ligno, Expergiscere, evigila lapidi silenti, hic docebit; hic ecce fixus auro et argento, spiritus non in medio ejus: sed Jehovah in templo sanctitatis suae" (ii. 18-20):
quoniam per "sculptile" intelligitur falsum doctrinae, religionis et cultus, cui nihil vitae spiritualis inest, quia ex propria intelligentia, ideo dicitur, "Quid prodest sculptile? quia sculpsit illud fabricator ejus [; fusile,] et doctor mendacii? super quo confidit fabricator mendacii;" "mendacium" significat falsum, ac "doctor" et "fabricator mendacii" significat qui excudit illud; quod ibi et inde nulla intelligentia et vita, significatur per quod "faciat deos mutos," et quod "spiritus non in medio ejus:" quod omne verum doctrinae, ecclesiae et cultus, sit a solo Domino, significatur per quod "Jehovah in templo sanctitatis suae;" "templum sanctitatis" est caelum ubi et unde Divinum Verum.
[9] Apud Davidem, "Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis, non loquuntur, oculi illis sed non Vident" (Ps. cxv. 4, 5; Ps. cxxxv. 15, 16):
"idola eorum argentum et aurum," significat cultum externum absque interno, confirmatum ex sensu litterae Verbi non intellecto, et quoque ex fallaciis sensuum; "opus manuum hominis significat ex propria intelligentia (quod "opus manuum" sit id quod ex propria intelligentia, videatur in articulo praecedente); "os illis, non loquuntur, oculi illis sed non vident," significat quod ex illis non aliqua cogitatio nec aliquis intellectus veri.
[10] Quod non nisi quam falsum veniat, est quia proprium hominis non est nisi quam malum, favet enim suo amori et suae intelligentiae; quapropter illi non student veris propter vera, sed solum propter famam, nomen, gloriam et lucrum; quae cum dominantur, non potest caelum cum sua luce influere, ac aperire visum et illustrare; quare vident sicut noctuae, talpae et vespertiliones in tenebris, secundum haec apud Esaiam, "In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus" (ii. 18, 20). Apud Jeremiam, "Siccitas super aquas, et exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitabunt ibi Tziim et Ijim, et habitabunt in ea filiae noctuae " (l. 38, 39):
"siccitas super aquas" significat non verum; "Tziim et Ijim" significant falsa et mala infernalia, ac "filiae noctuae" affectiones falsi: haec dicta sunt de terra Chaldaea et de Babele, per quae significantur profanationes veri et boni per falsa faventia malis, quae ipsi sibi fingunt propter dominium.
[11] Apud Hoscheam, "Fecerunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum tota;.... sacrificantes hominem, vitulos osculantur" (xiii. 2):
quia per "fusile" significatur doctrinale ex propria intelligentia, ideo dicitur "Fecerunt fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum tota;" et quia per id perdunt spiritualem vitam, et induunt mere naturalem, dicitur. "Sacrificantes hominem, vitulos osculantur;" "sacrificare hominem" significat perdere vitam spiritualem, et "osculari vitulos" significat fieri mere naturales.
[12] Apud Esaiam, "Ecce omnes iniquitas, nihil opera eorum, Ventus et inanitas fusilia eorum" (xli. 29):
mala doctrinae, religionis et cultus, significantur per "omnes iniquitas, nihil opera eorum;" et falsa per "ventus et inanitas fusilia eorum;" "ventus" et "inanitas" praedicantur in Verbo de falsis ex proprio. Apud Jeremiam, "Quare ad iram provocarunt Me per sculptilia sua, per vanitates alienigenarum?" (viii. 19:) "vanitates alienigenarum" etiam significant falsa religionis similia cum "sculptilibus;" quare dicitur "per sculptilia sua, per vanitates alienigenarum."
[13] Apud Ezechielem, "Quisquis de domo Israelis, qui ascendere fecerit idola super cor suum, et offendiculum iniquitatis posuerit ante facies suas, venerit tamen ad prophetam; Egone Jehovah responderim ei, qui venit cum multitudine idolorum suorum?" (xiv. 3-6:) etiam hic "idola" pro falsis doctrinae quae ex propria intelligentia; recipere illa falsa et agnoscere, significatur per "ascendere facere idola super cor suum;" et affici illis et vivere secundum illa, significatur per "ponere offendiculum iniquitatis ante facies suas:" quod Dominus non possit revelare talibus genuina vera doctrinae quamdiu in illis falsis sunt, significatur per "Si venerit ad prophetam, Egone Jehovah responderim ei qui venit cum multitudine idolorum suorum?" Per "prophetam" intelligitur docens vera, et in sensu abstracto doctrina genuini veri quae a Domino; et per "multitudinem idolorum" significantur falsa in copia, nam ex uno falso loco principii assumpto fluunt falsa in copia, praeter falsa in serie ex nexu; inde dicuntur "idola" in plurali, et "multitudo" illorum.
[14] Apud eundem, "Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis Vestris, et ab omnibus idolis vestris mundabo vos" (xxxvi. 25):
quia per "idola" significantur falsa doctrinae, ideo dicitur, "Spargam ,super vos aquas mundas," per "aquas mundas" enim significantur genuina vera, et per "spargere illas super eos" significatur purificare a falsis; illa falsa etiam dicuntur "immunditiae," quia sunt falsa ex malo et falsa producentia malum.
[15] Apud Micham, "Ponam Samariam in acervum agri, defluere faciam in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus aperiam; tunc omnia sculptilia ejus contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne, et omnia idola eorum ponam vastitatem; nam ex mercede meretricia congregavit, ideo usque in mercedem meretriciam revertentur" (i. [6,] 7);
per Samariam, postquam idololatrica facta est, repraesentabatur ecclesia vastata quoad vera doctrinae et quoad bona vitae, seu destructa per falsa doctrinae et per mala vitae; quod devastabitur quoad omnia ecclesiae vera, significatur per quod "poneretur in acervum agri, ac defluerent in vallem lapides ejus, et aperientur fundamenta;" "ager" est ecclesia, "acervus agri" est devastatio ejus, "lapides" sunt vera ecclesiae, et "fundamenta" sunt vera naturalia super quibus fundatur; quorum devastatio totalis significatur per quod "lapides fluent in vallem, et fundamenta aperientur:" destructio ecclesiae per falsa doctrinae significatur per quod "sculptilia ejus contundentur," et quod "idola ponentur in vastitatem:" per "mercedem meretriciam" quae comburetur igne, significatur falsificatio veri per applicationes ad favendum amoribus sui et mundi.
[16] Similia per "sculptilia," "fusilia" et "idola" significantur in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Quemadmodum invenit manus mea regna idoli, et sculptilia eorum de Hierosolyma et de Samaria, nonne quemadmodum feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Hierosolymae et idolis ejus?" (x. 10, 11 ) apud eundem, "Immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui, et amictum fusilis auri tui, disperges ea sicut menstruatum, stercus vocabis id" (xxx. 22);
[apud eundem,] "In die illo rejiciet vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum" (xxxi. 7);
apud eundem, "Ne dices, Idolum meum fecit haec, et sculptile meum et fusile meum praecepit haec" (xlviii. 5);
apud eundem, "Recedent retro, pudefient pudore confidentes sculptili, dicentes fusili [Vos] dii nostri" (xlii. 17);
apud eundem, "Leo super specula.... dixit, Cecidit, cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus confregit in terram" (xxi. [8,] 9);
apud Ezechielem, "Destruentur altaria vestra, et frangentur solares statuae Vestrae, et faciam cadere confossos vestros coram idolis vestris, et dabo cadavera filiorum Israelis coram idolis eorum" (vi. 4, 5);
apud Micham, "In die illo.... exscindam sculptilia tua, et statuas tuas e medio tui, ut non adores amplius opus manuum tuarum" (v. [9,] 12 [B.A. 10, 13]);
apud Mosen, "Dabo corpora vestra super corpora idolorum vestrorum, et fastidiet anima mea vos" (Levit. xxvi. 30);
apud eundem, "Sculptilia deorum illorum comburetis igne, non concupisces aurum et argentum super illis ut accipias tibi,.... abominatio namque.... Dei tui illud" (Deutr. vii. 25);
apud eundem, "Maledictus qui fecerit sculptile et fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, et posuerit in occulto" (Deutr. xxvii, 15).
[17] Simile quod per "idola aurea," "argentea," "aenea," "lapidea," "ligna," etiam significatur per "Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis," quos laudavit Rex Belschazar, quando cum magnatibus et uxoribus bibit vinum ex vasis auri et argenti, quae ex Templo Hierosolymae: quapropter scriptum fuit in pariete, {1}et ipse rex depulsus est ab homine, et factus est sicut bestia (Dan. v. 1, seq.):
per "vasa auri et argenti Templi Hierosolymae" significabantur sancta bona et vera ecclesiae; per "deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis," quos rex Babelis tunc laudavit, intelligitur simile quod per "idola" ex illis, et significantur mala et falsa doctrinae et cultus; "laudare" significat colere; per "bibere ex vasis Templi Hierosolymae," et simul tunc laudare seu colere illos, significatur profanatio boni et veri per mala et falsa in cultu: et quia per profanationem omne spirituale hominis perit, et absque spirituali homo non est homo, ideo {1}expulsus est ab homine, et factus sicut bestia.
[18] Quoniam externum absque interno non est colendum, sed externum ab interno, ita internum in externo, ideo prohibitum fuit aliquod sculptile ad similitudinem alicujus vivi in terra facere, apud Mosen, "Ne faciatis vobis sculptile, species ullius similitudinis, figuram maris et feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, figuram ullius piscis qui in aquis sub terra" (Deutr. iv. 16-18; cap. v. 8):
quod hoc prohibitum fuerit, erat quia gens Judaica prae omni alia gente in externis erat absque internis, et inde in cultu omnium externorum quae gentes vocabant sancta; et externa colere praeter illa quae repraesentabant caelestia, quae erant altare, sacrificium super illo, Tentorium conventus et Templum, erat idololatricum: haec quidem Judaei etiam idololatrice colebant; sed usque quia apud illos erat ecclesia repraesentativa, acceptabatur illorum cultus propter repraesentationem, tametsi illos quoad animam eorum non afficiebat, ut constare potest ex variis quae de illa gente in Arcanis Caelestibus ostensa sunt (ex quibus Collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248). Et quia colere externum alibi quam ubi mandatum fuit, quod erat juxta Tentorium in deserto et juxta Templum et in Templo in Hierosolyma, erat colere ipsum repraesentativum absque aliqua intuitione rei repraesentatae, ita solum terrenum absque caelesti, ideo id illis prohibitum fuit; et in tantum, ut ne quidem talia sculptilia sibi facerent: nam ut primum facta videbant, adorabant illa; talis enim natura illi genti inerat.
[19] Quod gentes idololatrae adoraverint simulachra non modo hominum, sed etiam variarum bestiarum, avium et reptilium, erat causa, quia ex antiquis habuerunt quod illa significaverint caelestia et spiritualia; sicut quod "bestiae" affectiones, "aves" cogitationes inde, "reptilia" et "pisces" easdem in sensuali naturali homine: inde erat, cum audiverunt sancta caeli et ecclesiae per illas significari, quod illi qui in externo cultu absque aliquo interno fuerunt inceperint illa colere; sicut Aegyptii, ac inde filii Israelis in deserto, ac postea in Samaria, vitulos, ex causa quia "vituli" apud antiquos significabant bonas affectiones naturalis hominis.