Apocalypse Explained (Tansley) n. 596

Previous Number Next Number See English 

596. "Et facies ejus sicut sol." - Quod significet Divinum Amorem Domini ex quo omne Divinum Verum, quod in caelo et in ecclesia est Verbum, constat ex significatione "faciei," cum de Domino, quod sit Divinus Amor, Divina Misericordia et omne Bonum (de qua supra, n. 74, 412 [a-e]); et ex significatione "solis," cum de Domino, quod etiam sit Divinus Amor (de qua etiam supra, n. 401 [a-e], {1}525, 527): et quia ex Domino ut Sole in caelo angelico procedit omnis lux quae ibi, et lux ibi est Divinum Verum, inde etiam intelligitur ex quo omne Divinum Verum; et quia Verbum includit omne Divinum Verum, et idem Verbum quod est in mundo etiam est in caelo, et quia per "angelum fortem descendentem e caelo" intelligitur Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 593), ideo dicitur Divinum Verum, quod in caelo et in ecclesia est Verbum. (Quod idem Verbum quod est in mundo etiam sit in caelo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 259, 261, 303-310.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church