608. [Vers. 6.] "Et juravit per Viventem in saecula saeculorum." - Quod significet veritatem ex Divino suo, constat ex significatione "jurare," quod sit asseveratio et confirmatio, et cum de Domino, quod sit veritas (de qua sequitur); et ex significatione "per Viventem in saecula saeculorum," quod sit Divinum ab aeterno, quod solum vivit, et ex quo omnibus in universo tam angelis quam hominibus vita. (Quod hoc significetur per "Viventem in saecula saeculorum," videatur Supra, n. 289, 291, 349 [a,b].) Quod "jurare" significet asseverationem et confirmationem, hic autem veritatem, quia ab "angelo," per quem intelligitur Dominus, constare potest ex eo, quod jurare sit asseverare et confirmare quod ita sit, et cum a Domino, quod sit Divina Veritas: juramenta enim fiunt solum ab illis qui non interius in ipsa veritate sunt; hoc est, ab illis qui non interiores sed solum exteriores homines sunt; inde nec fiunt usquam ab angelis, minus itaque a Domino; sed quod in Verbo dicatur quod juret, et quod concessum fuerit filiis Israelis jurare per Deum, est quia solum exteriores homines fuerunt, et quia asseveratio et confirmatio interni hominis, dum in externum, cadit in jurare: et in Ecclesia Israelitica omnia erant externa, quae repraesentabant et significabant interna; simile etiam est Verbum in sensu litterae. Inde constare potest quod per quod "angelus juraverit per Viventem in saecula saeculorum," non intelligendum sit quod ita juraverit, sed quod in se dixerit quod veritas sit, et quod hoc in sphaeram naturalem delapsum secundum corre|s|pondentias conversum sit in jurare.
[2] Nunc quia jurare est solum externum correspondens confirmationi, quae est mentis interni hominis, et inde significat illam, ideo in Verbo Veteris Testamenti dicitur quod liceat jurare per Deum, immo quod Ipse Deus juraverit: quod id significet confirmationem, asseverationem, et simpliciter veritatem, seu quod verum sit, constare potest ex sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Juravit Jehovah per dextram, et per brachium roboris" (lxii. 8);
apud Jeremiam, "Juravit Jehovah Zebaoth par animam suam" (li. 14; Amos vi. 8);
apud Amos, "Juravit Dominus Jehovih per sanctitatem suam" (iv. 2);
apud eundem, "Juravit Jehovah per excellentiam Jacobi" (viii. 7):
apud Jeremiam, "Ecce Ego juravi per nomen meum magnum" (xliv. 26):
quod Jehovah dicatur juravisse per "dextram suam," per "animam suam," per "sanctitatem suam," et per "nomen suum," significat per Divinam Veritatem; nam per "dextram Jehovae," per "brachium roboris Ipsius," per "sanctitatem," per "nomen," et per "animam Ipsius," intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum procedens a Domino; similiter per "excellentiam Jacobi," nam per "fortem Jacobi" intelligitur etiam Dominus quoad Divinum Verum.
[3] Quod "jurare," cum a Jehovah, significet confirmationem a Se seu ex suo Divino, patet apud Esaiam, "Per Me juravi, exivit ex ore meo Verbum, quod non revocabitur" (xlv. 23);
et apud Jeremiam, "Per Me juravi quod in desolatione futura sit domus haec" (xxii. 5). Quia per "jurare," cum a Jehovah, significatur Divina Veritas, ideo dicitur apud Davidem, "Juravit Jehovah Davidi veritatem, e qua Se non {1}subducit" (Ps. cxxxii. 11).
[4] Jehovah Deus seu Dominus nunquam jurat, non enim convenit Ipsi Deo seu Divinae Veritati jurare; at cum Deus seu Divina Veritas vult aliquid coram hominibus confirmatum habere, tunc illa confirmatio, in sphaeram naturalem delapsa, in juramentum seu in juramenti formulam in mundo solennem cadit: inde patet quod tametsi Deus nusquam jurat, usque in Verbi sensu litterae, qui sensus est naturalis, dicatur quod juret. Hoc itaque significatur per "jurare," cum de Jehovah seu Domino, in locis praecedentibus, et quoque in his sequentibus: - Apud Esaiam, "Juravit Jehovah Zebaoth dicendo, Si non quemadmodum cogitavi, ita futurum est" (xiv. 24);
apud Davidem, "Pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo:.... Domine, jurasti Davidi in veritate" (Ps. lxxxix. 4, 36, {2}50 [B.A. 3, 35, 49]);
apud eundem, "Juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum" (Ps. cx. 4);
apud Ezechielem, "Juravi tibi, et inii foedus [tecum],.... ut esses Mihi" (xvi. 8);
apud Davidem, "Quibus juravi in ira mea" (Ps. xcv. 11);
apud Esaiam, "Juravi non transituras aquas Noachi amplius super terram" (liv. 9);
apud Lucam, "Ad recordandum foederis sancti sui, juramenti quod juravit Abrahamo patri nostro" (i. 72, 73);
apud Davidem, "Memor fuit foederis sui.... quod excidit cum Abrahamo, et juramenti sui cum Isaco" (Ps. cv. [8,] 9);
apud Jeremiam, "Ut stabiliam juramentum quod juravi patribus vestris" (xi. 5; cap. xxxii. 22);
[apud Mosen,] "Terra... quam juravi daturum patribus vestris" (Deutr. i. 35; cap. x. 11; cap. xi. 9, 21; cap. xxvi. 3, 15; cap. xxxi. 20; cap. xxxiv. 4).
[5] Ex his constare potest quid intelligitur per quod "angelus sustulerit manum suam ad caelum, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum;" similiter ut apud Danielem, "Audivi Virum indutum linteis, quod sustulerit dextram suam et sinistram suam ad caelos, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum" (xii. 7);
quod nempe sit contestatio coram angelis de statu ecclesiae, quod Divina Veritas esset quae sequitur.
[6] Quoniam ecclesia apud filios Israelis instituta fuit ecclesia repraesentativa, in qua omnia quae mandata fuerunt erant naturalia quae repraesentabant et significabant spiritualia, ideo filiis Israelis, apud quos illa ecclesia erat, concessum fuit jurare per Jehovam et per nomen Ipsius, tum per sancta ecclesiae; per quod repraesentabatur et inde significabatur confirmatio interna, et quoque veritas; ut constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Qui benedicit sibi in terra, benedicat sibi in Deo veritatis; et qui jurat in terra, juret in Deo veritatis" (lxv. 16);
apud Jeremiam, "Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia" (iv. 2);
apud Mosen, "Jehovam Deum tuum timebis, Illi servies, et in nomine Ipsius jurabis" (Deutr. vi. 13; cap. x. 20);
apud Esaiam, "In die illo erunt quinque civitates in terra Aegypti,... jurantes Jehovae Zebaoth" ({1}xix. 18);
apud Jeremiam, "Si discendo discent vias populi mei, ad jurandum per nomen meum, Vivus Jehovah (xii. 16);
apud Davidem, "Gloriabitur omnis jurans per" Deum, "et obturabitur os loquentium mendacium" (Ps. lxiii. 12 [B.A. 11]);
"jurare per Deum" hic significat loqui veritatem; nam sequitur, "Obturabitur os loquentium mendacium." (Quod juraverint per Deum, videatur etiam Gen. xxi. 23, 24, 31: Jos. ii. 12; cap. ix. 20: Judic. xxi. 7: 1 Reg i. 17.)
[7] Quoniam concessum fuit antiquis jurare per Jehovam Deum, ideo sequitur quod enorme malum fuerit jurare falso seu in mendacium, ut patet ex his locis: - Apud Malachiam, "Ero testis contra praestigiatores, et contra adulteros, et contra jurantes falso" (iii. 5);
apud Mosen, "Non jurabis per nomen meum mendacium, ut profanes nomen Dei tui:" et, "Ne sumas nomen Dei tui in vanum" ({1}Levit. xix. 12; Deutr. v. 11; Exod. xx. 7; Sach. v. 4);
apud Jeremiam, "Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte.... num sint qui per vivum Jehovam dixerint, utique per mendacium jurant:.... filii tui {2}destruxerunt Me, et juraverunt per non Deum" (v. 1, 2, 7);
apud Hoscheam, "Israel,... ne juretis, Vivit Jehovah" (iv. 15);
apud Zephaniam, "Exscindam.... jurantes per Jehovam, et jurantes per Regem suum, et recedentes a post Jehovam" (i. [4,] 5, 6);
apud Sachariam, "Non juramentum mendacii amate" (viii. 17);
apud Esaiam, "Audite domus Jacobi,.... qui jurant per nomen Jehovae, ....non in veritate, neque in justitia" (xlviii. 1);
apud Davidem, "Mundus manibus et purus corde non effert ad vanitatem animam suam, et non jurat cum dolo" (Ps. xxiv. 4).
[8] Ex his constare potest quod antiquis, qui in ecclesiae repraesentativis et significativis fuerunt, concessum fuerit jurare per Jehovam Deum ut testarentur veritatem, et quod sic per juramentum illud significatum sit quod cogitent verum et velint bonum: imprimis id concessum fuit filiis Jacobi, quoniam illi prorsus externi et naturales homines fuerunt, et non interni et spirituales; et mere externi seu naturales homines volunt veritatem confirmatam et contestatam habere per juramenta; interni autem seu spirituales homines id nolunt, immo aversantur juramenta et horrent ad illa, praecipue ad illa quae fiunt per Deum et per sancta caeli et ecclesiae, contenti quod dicant et quod dicatur hoc verum esse vel ita esse.
[9] Quoniam jurare non est interni seu spiritualis hominis, ac Dominus, cum in mundum venit, docuit internos seu spirituales esse, et ob illum finem, postquam abrogavit externa ecclesiae, et aperuit interna ejus, ideo etiam prohibuit jurare per Deum et per sancta caeli et ecclesiae; ut constare potest ex his Domini verbis, apud Matthaeum, "Audivistis quod dictum sit, Non jurabis, solves vero Domino juramentum tuum: Ego vero dico vobis, non jurabis omnino; neque per caelum quia thronus Dei est, neque per terram quia scabellum pedum Ipsius est, neque per Hierosolymam quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album vel nigrum facere" (v. 33-37);
memorantur ibi sancta, per quae non jurandum est; nempe "caelum," "terra," "Hierosolyma" et "caput;" et per "caelum" intelligitur caelum angelicum, quare vocatur "thronus Dei;" (quod per "thronum Dei" intelligatur id caelum, videatur supra, n. 253, 462, 477) per "terram" intelligitur ecclesia (videatur supra, n. 29, 304, 413, 417); quare vocatur "scabellum pedum Dei;" (quod "scabellum pendum Dei" etiam sit ecclesia, supra, n, 606;) per "Hierosolymam" intelligitur doctrina ecclesiae, quare dicitur "urbs magni Dei;" (quod urbs sit doctrina, supra, n. 223:) et per "caput" intelligitur intelligentia inde (supra, n. 553, {1}577) quare dicitur "Non potes unum pilum album vel nigrum facere" per quod significatur quod homo ex se nihil intelligere possit.
[10] Porro, apud eundem, "Vae vobis, duces caeci, quia dicitis, Quicunque juraverit per templum, nihil est; quicunque vero juraverit per aurum templi, reus est: stulti et caeci, utrum enim majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? Tum, Quicunque juraverit per altare, nihil est; quicunque vero juraverit per donum quod super illo est, reus est: stulti et caeci, utrum majus est, donum an altare quod sanctificat donum? Qui vero juraverit per altare, jurat per id et per omne id quod super illo est; et qui juraverit per templum, jurat per illud et per Ipsum qui habitat in illo; et qui jurat per caelum, jurat per thronum [Dei], et per Ipsum qui sedet super illo" (xxiii. 16-22):
quod "non jurandum sit per templum et per altare" est quia jurare per illa erat jurare per Dominum, per caelum et per eccleSiam; nam per "templum" in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et in sensu respectivo caelum et ecclesia quoad illud, tum omnis cultus ex Divino Vero (videatur supra, n. 220); et per "altare" significatur Dominus quoad Divinum Bonum, et in sensu respectivo caelum et ecclesia quoad illud, tum omnis cultus ex Divino Bono (etiam supra, n. 391): et quia per Dominum intelliguntur omnia Divina quae procedunt ab Ipso, est enim Ipse in illis et illa sunt Ipsius, ideo qui jurat per Ipsum jurat per omnia Ipsius; similiter qui jurat per caelum et ecclesiam jurat per omnia sancta quae sunt caeli et ecclesiae, nam caelum est complexus et continens illorum, similiter ecclesia; ideo dicitur quod templum sit majus auro templi, quia templum sanctificat illud; et quod altare sit majus dono quod super illo, quia altare sanctificat illud.