Apocalypse Explained (Tansley) n. 610

Previous Number Next Number See English 

610. "Quod tempus non erit amplius." - Quod significet quod non ulterius intellectus Divini Veri, et inde aliquis status ecclesiae, constat ex significatione "temporis," quod hic sit status hominis quoad intellectum Verbi, et inde status ecclesiae, quia de hoc et de illo in hoc capite agitur. Quod "tempus" significet statum, est quia tempora in mundo spirituali non aliter determinantur et distinguuntur quam per status vitae particulares et communes. Causa est, quia Sol in illo mundo, qui est Dominus, constans et status est in loco eodem caeli, qui locus ibi est oriens, nec circumfertur sicut sol in mundo naturali apparet: per circumlationem apparentem hujus solis determinantur et sic existunt tempora in communi et in particulari; in communi annus, et ejus quatuor tempora, quae vocantur ver, aestas, autumnus et hiems; haec quatuor tempora anni etiam sunt quatuor status ejus naturales, qui etiam correspondent totidem statibus in mundo spirituali, qui sunt status ejus communes spirituales: in particulari, intra communes illos, sunt in mundo naturali determinata et stata tempora, quae vocantur menses et septimanae, imprimis autem dies, qui distinguuntur in quatuor status naturales, quae vocantur mane, meridies, vespera et nox; quibus etiam correspondent quatuor status in mundo spirituali. In hoc mundo, quia, ut dictum est, Sol non circumfertur, sed manet constans et status in suo oriente, ideo non dantur anni, nec menses et septimanae, neque dies et horae; proinde nec aliquae determinationes per tempora, sed solum determinationes per status vitae communes et particulares: inde est quod ibi ignotum sit quid tempus; sed notum quid status; determinatio enim rei dat notionem ejus, et res secundum notionem nominatur. Haec nunc causa est quod tempora, tametsi in mundo spirituali aeque succedunt sicut in mundo naturali, usque non sciantur quid sunt, sed quod loco eorum sint status et eorum mutationes: inde etiam est quod "tempora," ubi nominantur in Verbo, significent status. (Sed De Tempore et De Temporibus in Mundo Spirituali videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 162-169; et De Mutationibus Status Angelorum, n. 154-161.){*}

[2] Quoniam per "tempus" intelliguntur illa quae temporis sunt in mundo naturali, prout quae anni et quae diei sunt, (quae sunt anni sunt sementis et messis, et quae diei sunt mane et vespera,) per haec, quae temporis sunt, describuntur etiam status ecclesiae in Verbo; per "sementem" describitur et significatur instauratio ecclesiae, per "messem" fructificatio ejus, per "mane" primum tempus ejus, et per "meridiem" ad "vesperam" progressivum ejus; hi status naturales etiam correspondent spiritualibus qui sunt status caeli et ecclesiae. Quod ecclesiam attinet, haec illos status subit in communi, ac unusquisque homo ecclesiae in particulari. Quisque homo ecclesiae a prima sua aetate etiam inauguratur in illos status; at cum finis ecclesiae est, tunc non amplius inaugurari potest, non enim recipit Divinum Verum, sed vel rejicit illud, vel pervertit illud; inde non ei est sementis et messis, hoc est, instauratio et fructificatio, nec est mane et vespera, hoc est, non ei est initium et progressivum: hi status intelliguntur et significantur per" tempora" in Verbo; et quia in fine ecclesiae illi status apud homines ecclesiae cessant, ideo hic dicitur quod "non erit tempus amplius," per quod itaque significatur quod non ulterius intellectus Divini Veri seu Verbi, proinde non aliquis status ecclesiae.

[3] Simile significatur per "tempus" apud Ezechielem, "Malum, unum malum ecce venit, finis venit, venit finis; evigilavit super te, ecce venit mane super te, habitator terrae, venit tempus" (vii. 5-7):

haec quoque de statu ecclesiae dicta sunt; finis prioris ecclesiae primum describitur, et instauratio novae ecclesiae postea; finis prioris ecclesiae per haec, "Malum unum, malum ecce venit, finis venit, venit finis;" instauratio novae ecclesiae per haec, "Ecce venit mane super te, habitator terrae, venit tempus," "mane" significat statum novae seu incohantis ecclesiae, ac "tempus" significat statum progressivum ejus, proinde simile quod per "sementem et messem," tum per "meridiem et vesperam" (ut supra); consequenter statum ecclesiae quoad intellectum veri et voluntatem boni.

[4] Apud Danielem, Bestia quarta "verba contra Altissimum loquetur, et sanctos altissimorum atteret, quia cogitabit immutare tempora et jus; et dabuntur in manus Ejus ad tempus, et tempora, et partem temporis" (vii. 25):

per "bestiam quartam" intelligitur malum quod plene vastaturum est ecclesiam; falsa destruentia vera ecclesiae intelliguntur per "verba" quae "contra Altissimum loquetur," et per "sanctos altissimorum" quos "atteret;" "sancti altissimorum" in sensu abstracto significant Divina vera: quod tunc convertentur vera Verbi et bona ejus in falsa et mala, significatur per quod "immutabit tempora et jus;" "tempora" sunt status ecclesiae quoad intellectum veri: duratio illius status quoad finem ecclesiae significatur per "ad tempus, et tempora et partem temporis," per quae intelligitur status plenus vastationis.

[5] Similiter per haec apud Danielem, "Audivi Virum indutum linteis,.... quod sustulerit dextram suam et sinistram suam ad caelos, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium, cum consummaturi essent dispergere populum sanctitatis, consummanda essent haec omnia" (xii. {1}||7):

per "tempus" hic significatur status, et per "tempus, tempora et dimidium" significatur status plenus vastationis; quare dicitur "cum consummaturi essent dispergere populum sanctitatis;" "populus sanctitatis" sunt illi qui ab ecclesia in Divinis veris, et abstracte sunt Divina vera. Similiter per eadem in Apocalypsi, Quod mulier in deserto aleretur "ad tempus et tempora et dimidium tempus" (xii. {2}14).

[6] Quoniam "tempus" significat illa quae temporis sunt, prout ver, aestatem, autumnum et hiemem, per quae significantur status regenerandi et regenerati, - tum quae illorum temporum sunt, nempe sementem et messem, per quae significatur status ecclesiae quoad implantationem veri et quoad fructificationem boni inde, - similia etiam significantur per tempora dierum," quae sunt mane, meridies, vespera, nox; ideo etiam similia per illa significantur in sequentibus locis: - In Genesi, "Adhuc omnibus diebus terrae sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox non cessabunt" (viii. 22);

(quae in Arcanis Caelestibus, n. 930-937. explicata videantur:) apud Davidem, "Tibi dies et Tibi nox, Tu praeparasti lucem et solem; Tu decidisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem Tu formasti" (Ps. lxxiv. 16, 17);

apud Jeremiam, "Jehovah dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis:.... si recesserint statuta haec coram Me,... etiam semen Israelis cessabunt, ut non sint gens coram Me omnibus diebus" (xxxi. 35 [, 36]);

et apud eundem, "Dixit Jehovah, Si non foedus meum diei et noctis, statuta caeli et terrae posuero, etiam semen Jacobi et {1}Davidis servi mei reprobabo" (xxxiii. 25, 26):

per "statuta solis, lunae et stellarum," tum per "foedus diei et noctis," ac per "statuta caeli et terrae," similia significantur quae per "tempora," quoniam ex illis statutis existunt tempora: quod per "sementem et messem," "aestatem et hiemem," tum per "diem et noctem," significentur similia quae per "tempora," supra dictum est.

[7] Inde sequitur quod eadem per "tempora" significentur, per haec in Genesi, "Dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies et annos" (i. {2}14-19):

per duo "luminaria," solem et lunam, significantur amor et fides; in eo enim capite in sensu spirituali agitur de nova creatione seu de regeneratione hominis ecclesiae; et per ea quae de sole et luna dicuntur, significantur illa quae principaliter regenerant hominem et faciunt ecclesiam; quare per illa verba et sequentia ibi describitur processus quo regeneratio facta est, ac postea describitur status eorum. Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "tempus non erit amplius." @* [Nota ex margine:-] Videatur ubi dicitur quod "erit quando non dies nec nox." [(Jerem. xxxiii. 20; Sach. xiv. 7.)]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church