Apocalypse Explained (Tansley) n. 616

Previous Number Next Number See English 

616. [Vers. 9.] "Et abivi ad angelum, dicens, Da mihi libellum." - Quod significet facultatem percipiendi a Domino quale est Verbum, constat ex significatione "abire ad angelum, et dicere, Da mihi libellum," quod in sensu proximo sit obedire mandato, quia dictum est illi quod abiret et acciperet illum; in sensu autem remotiori, qui etiam est sensus interior, per illa verba intelligitur facultas percipiendi a Domino quale est Verbum. Dominus dat cuivis homini percipere illud; sed usque nemo percipit, nisi velit quasi ex se percipere illud: hoc reciprocum erit ab homine ut recipiat facultatem percipiendi Verbum; hoc nisi homo velit et faciat sicut ex se, non appropriatur ei aliqua facultas: erit enim activum et reactivum, ut fiat appropriatio; activum est a Domino, etiam reactivum, Sed hoc apparet sicut ab homine; nam Ipse Dominus dat hoc reactivum, et inde est a Domino et non ab homine; sed quia homo non aliter scit quam quod vivat ex se, proinde quod cogitet et velit ex se, inde sicut ex proprio vitae suae id agere debet; et cum id agit, tunc primum ei inditur, conjungitur et appropriatur.

[2] Qui credit quod Divinae veritates et bonitates influant absque tali reactivo seu reciproco, multum fallitur; hoc enim foret remittere manus, ac immediatum exspectare influxum, sicut putant illi qui fidern prorsus separant a charitate, et dicunt bona charitatis, quae sunt bona vitae, absque ulla cooperatione voluntatis hominis influere; cum tamen Dominus docet quod Ipse jugiter stet ad ostium et pulset, et quod homo aperiturus sit, et quod Dominus ad illum qui aperit intret (Apoc. iii. 20). In summa, actio et reactio facit omnem conjunctionem, et actio et mera passio nullam; agens enim seu activum, dum influit in mere patiens seu passivum, transit et dissipatur, nam passivum cedit et fugit; at cum agens seu activum influit in tale passivum quod etiam est reactivum, tunc applicantur, et utraque manent conjuncta: ita est cum influxu Divini Boni et Divini Veri in voluntatem seu in amorem hominis; quapropter cum Divinum influit in intellectum solum, tunc transit et dissipatur, at cum in voluntatem, ubi est hominis proprium, tunc manet conjunctum. Ex his conStare potest quid involvit, quod hic primum dicatur, "Abi, accipe libellum apertum in manu angeli stantis super mari et terra," et tunc quod "abiverit ad angelum, dicens, Da mihi libellum," quod tunc angelus dixerit, "Accipe et devora;" ita describitur reactivum seu reciprocum: inde nunc est quod per illa verba significetur facultas recipiendi et percipiendi a Domino quale est Verbum. Receptio Divini influxus etiam alibi in Verbo similiter describitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church