Apocalypse Explained (Tansley) n. 618

Previous Number Next Number See English 

618. "Et amaricabit tuum ventrem." - Quod significet injucundum esset interius, quia exterius adulteratum, constat ex significatione "amari" seu "amaritudinis," quod sit injucundum ex adulterato vero (dn qua infra), et ex significatione "ventris," quod sit interius: quod "venter" sit interius, est quia sequitur post haec, quod "in ore esset sicut mel dulcis;" et per "os" intelligitur exterius, nam quod ore sumitur, manducatur, et demittitur in ventrem, hoc ab exteriori vadit ad interius, intratur enim in viscera hominis; sed de significatione "ventris," in sequentibus dicetur. Quod "amarum" et "amaritudo" significet injucundum ex adulterato vero, et quod inde "amaricare" significet injucundum reddere, est quia dulce fit amarum et inde injucundum per admixtionem cum aliquo tetro; inde est amaritudo absinthii, fellis, myrrhae: nunc quia "dulce" significat jucundum ex bono veri et vero boni, inde "amarum" significat injucundum ex adulterato vero. Injucundum inde non percipitur et sentitur ab aliquo homine in mundo naturali ut amarum, sed a spiritu et ab angelo in mundo spirituali; omne enim bonum veri adulteratum, dum vertitur in saporem apud illos, persentiscitur sicut amarum: est enim spiritibus et angelis gustus, aeque ac hominibus; sed spirituum et angelorum gustus ex origine spirituali profluit, hominum autem gustus ex origine naturali; gustus amari est spiritibus ex vero boni adulterato, at gustus amari hominibus est ex commixtione dulcis et tetri: sensus amari fuit Johanni etiam ex origine spirituali, nam fuit in spiritu; alioqui nec potuisset comedere libellum. Per verum adulteratum significatur verum boni applicatum malo et commixtum falso ejus, quod fit quando vera sensus litterae Verbi applicantur spurcis amoribus, et sic commiscentur malis. Hoc injucundum est quod hic per "amaricationem ventris" significatur.

[2] Paucis etiam dicetur quid per interius in Verbo, hoc est, per interiora Verbi, significatur. Interiora Verbi sunt illa quae sensus ejus internus seu spiritualis continet; haec vera sunt genuina Vera; his correspondent vera exteriora Verbi, quae sunt quae in sensu ejus externo seu naturali sunt, qui vocatur sensus litterae et litteralis: quando exteriora Verbi, seu vera Verbi in sensu litterae et litterali, falsificantur et adulterantur, tunc vera interiora Verbi falsificata et adulterata sunt; quapropter cum homo Verbum in sensu litterae applicat malis amorum terrestrium, tunc fit illud angelis, qui in sensu Verbi interno seu spirituali sunt, injucundum; et injucundum hoc est sicut injucundum amari. Ex his constare potest quod per quod "libellus amaricabit" et "amaricaverit ventrem" significetur quod Verbum esset interius injucundum. Sed injucundum, de quo nunc actum est, est injucundum spirituale; at injucundum spirituale naturale, quod etiam hic per "amaricationem" illam intelligitur, est quod verum doctrinae, quod interius colligitur ex sensu litterae Verbi, et vocatur sensus litteralis ejus, sit injucundum illis qui in falsis mali sunt; agitur ellim de intellectu Verbi ab hominibus ecclesiae in fine ejus, quando plerique in falsis ex malo sunt; et tunc falsa mali confirmata ex sensu litterae Verbi illis {1}jucunda sunt, at vera confirmata ex sensu litterali Verbi illis injucunda; hoc quoque significatur per quod "libellus amaricaverit ventrem," et quod "in ore fuerit sicut mel dulcis."

[3] Quod "amarum" significet verum boni adulteratum, constare etiam potest ex Verbo, ubi "amarum" dicitur; ut ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras, ponentibus amarum in dulce, et dulce in amarum;.... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram" (v. 20, 22):

quod bonum et verum adulteratum hic per "amarum" significetur, patet; nam dicitur, "Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus tenebras in luccm, et lucem in tenebras;" per quae significatur adulteratio boni et falsificatio veri; adulteratur enim bonum quando "bonum dicitur malum," et quando "malum dicitur bonum;" et falsificatur verum quando "tenebrae ponuntur in lucem, et lux in tenebras;" "tenebrae" sunt falsa, et "lux" sunt vera: ex illis patet quod similia significentur per "ponere amarum in dulce, et dulce in amarum;" simile etiam significatur per "Vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram;" per "heroes ad potandum vinum" significantur illi qui adulterant verum Verbi, et per "viros roboris ad miscendum siceram" significantur illi qui falsificant illud; "vinum" et "sicera" sunt vera Verbi; et per "heroes" et "viros roboris" significantur pollentes ingenio et solertia adulterandi illa.

[4] Apud eundem, "Lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde;.... cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam" (xxiv. 7, 9):

per "mustum" quod lugebit, et per "vitem" quae languescet, significatur verum Verbi et ecclesiae quod deperditum sit; "mustum" significat verum Verbi, et "vitis" verum doctrinae ecclesiae: per "Cement omnes laeti corde, et cum cantu non bibent vinum" significatur quod perierit interna beatitudo mentis et felicitas cordis propter deperditum verum boni spiritualis: "Amara erit sicera bibentibus illam" significat verum boni injucundum ex falsificatione et adulteratione ejus.

[5] Apud Mosem, Quod aquae in Marah, quae non bibi poterant prae amaritudine, sanatae sint per lignum eis injectum (Exod. xv. 23-25):

"aquae in Marah, quae non bibi poterant prae amaritudine," repraesentabant vera adulterata, nam "aquae" significant vera, et "amaritudo" adulterationem: sanatio illarum per "lignum injectum," repraesentabat bonum amoris et vitae, discutiens falsum, et aperiens verum, et sic restituens; nam omne verum ex malo vitae et amoris adulteratur; quare per bonum amoris et vitae aperitur et restituitur, ex causa, quia omne verum est boni, ac bonum amoris est instar ignis ex quo verum apparet in luce.

[6] Simile significatur per Pulmentum, in quod filii prophetarum injecerunt colocynthidas seu uvas agrestes amaras, quod Elisaeus sanavit per injectionem farinae (2 Reg. iv. 38-41):

per "pulmentum, in quod miserunt colocynthidas amaras" significatur Verbum falsificatum; et per "farinam" immissam, ex qua sanatum, significatur verum ex bono; verum enim quod ex bono dissipat falsa ex quibus falsificatio.

[7] Quoniam filii Jacobi pervertebant omnia vera Verbi, et per applicationem ad se et ad amores terrestres falsificabant et adulterabant illa, ideo dicitur de illis in Cantico Mosis, Quod de vite Sodomae Vitis eorum, et de agris Gomorrhae, et quod uvae ejus uvae fellis, et botri amaritudinum illis (Deutr. xxxii. 32):

per "vitem " significatur ecclesia quoad verum, proinde etiam verum ecclesiae; et per "uvas" significantur bona inde, quae sunt bona charitatis; et per "botros" bona fidei; inde patet quod per "botros amaritudinum" significentur bona fidei adulterata.

[8] Apud eundem, Quod aquae maledictae darentur uxori a marito accusatae adulterii; quae si rea {1}esset, fierent aquae illae in ea in amaritudines; ac tumesceret venter et concideret femur (Num. v. 12-29):

per conjugium viri cum uxore significatur conjugium veri et boni, quoniam amor vere conjugialis ex conjugio illo spirituali descendit; inde per "adulterium" significatur conjunctio falsi et mali; ex eo erat quod "si rea esset, aquae fierent in amaritudines," per quod significatur adulteratio boni: et quia "venter" significabat amorem conjugialem, simile quod "uterus" et quoque "femur," inde erat quod "tumesceret venter et concideret femur;" per quod in sensu spirituali significatur quod perierit conjugiale, seu ipse amor conjugialis spiritualis et naturalis; "uterus" seu "venter" significat amorem illum spiritualem, et "femur" eundem naturalem. Ex his constare potest quod per "amarum" et "amaritudinem" in genere significetur falsificatio et adulteratio veri et boni; et quod earum variae species significentur per "fel," "absinthium," "myrrham," "labruscas," "colocynthidas," et plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church