Apocalypse Explained (Tansley) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. "Et conversus vidi septem candelabra aurea." - Quod significet novum caelum et novam ecclesiam, quae in bono amoris, constat ex significatione "conversus videre," quod sit intelligere ex illustratione (de qua mox supra, n. 61); ex significatione "septem," quod sint plenum et omnes, et quod dicantur ubi agitur de sanctis quae caeli et ecclesiae sunt (de qua supra, n. 20, 24); ex significatione "candelabrorum," quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua sequitur); et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris (de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881). Quod "septem candelabra" significent caelum et ecclesiam, constat ex ultimo Versu hujus capitis, ubi dicitur, "Septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt." Quod "septem Ecclesiae" significent omnes qui ab ecclesia Domini sunt, ita ecclesiam in communi, videatur supra (n. 20); quod etiam caelum, est quia caelum et ecclesia unum faciunt; etiam in illis in quibus ecclesia est, caelum est: causa est, quia bonum amoris et fidei facit apud hominem ecclesiam, et facit apud illum sicut apud angelos caelum; quare illi in caelum veniunt post mortem, qui in se ecclesiam, hoc est, ecclesiae bona et vera, habuerunt in mundo. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. (1)12, et in opere De Caelo et Inferno, n. 57, 221-227.) Quod sit novum caelum et nova ecclesia, quae per "septem candelabra" hic intelliguntur, est quia de illis ultimo agitur in Apocalypsi (videatur caput xxi.), et sic faciunt conclusum omnium ibi; et quod ultimum est, hoc quia etiam primum est, ideo in principio sistitur praedictio de illis: in Verbo etiam solenne est memorare illa primo loco quae ultimo fiunt, quia intermedia concludunt illa; primum enim in spirituali sensu est finis propter quem, quoniam is est primus et ultimus, ac ad illum spectant reliqua (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 98).

[2] Quod "candelabrum" significet caelum et ecclesiam, constare potest ex descriptione candelabri quod fuit in Tabernaculo; per Tabernaculum enim repraesentabatur totum caelum in complexu, et per candelabrum ibi caelum spirituale, quod est caelum secundum (videatur n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9548, 9577, 9783): quod ita sit, patet manifeste ex eo, quod Johannes viderit "in medio septem candelabrorum similem Filio hominis," et Filius hominis est Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo Divinum Verum, quod est omne in omnibus caeli et ecclesiae. In caelo etiam spirituali apparent candelabra in multa magnificentia, per quae repraesentatur eorum caelum; illa quoque mihi videre datum est. Inde constare potest quid in Verbo per "candelabra" et per "lucernas" in sequentibus his locis in spirituali sensu intelligitur: - In Apocalypsi, "Removebo candelabrum tuum e loco suo, si non egeris paenitentiam" (ii. 5);

"removere candelabrum" est auferre caelum aut ecclesiam ab illis. Apud Sachariam:

Angelus dixit ad Prophetam, "Quid tu vides? Cui dixi, Vidi, et ecce candelabrum auri totum, lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis" (iv. (1)2). Agitur ibi de Serubabele, qui fundaturus domum Dei, et perfecturus illam; per quem repraesentatur Dominus, quod venturus et restauraturus caelum et ecclesiam, quae sunt "candelabrum," et sancta vera ibi sunt "septem lucernae."

[3] Quia candelabrum trahit repraesentativum a lucernis, et lucernae ex luce, quae in caelo est Divinum Verum, ideo Dominus quoque (vocatur) "Lucerna;" ut in Apocalypsi:

Sancta Hierosolyma "non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei (1)illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus" (xxi. (1)23; cap. xxii. 5). Inde etiam est quod David et reges post illum dicti fuerint "Lucernae Israelis" (2 Sam. xxi. 17: 1 Reg. xi. 36; cap. |xv| 4: 2 Reg. viii. 19);

per Davidem enim repraesentabatur Dominus quoad regium, similiter per reges Jehudae et Israelis. (Quod per Davidem, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1888, 9954; et quod per reges, supra, n. 31.) Quod candelabra essent "aurea," quae visa sunt, erat causa quia "aurum" significat bonum amoris, et omne quod procedit a Domino est ex Divino Amore; quapropter Divinum Domini in caelis est amor in Ipsum et amor erga proximum qui est charitas (videatur in opera De Caelo et Inferno, n 13-19): haec causa est quod "candelabrum," et quoque candelabrum in Tabernaculo, esset ex auro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church