Apocalypse Explained (Tansley) n. 620

Previous Number Next Number See English 

620. [Vers. 10.] "Et accepi libellum e manu angeli, et devoravi illum." - Quod significet explorationem, constat ex illis quae praecedunt; quod nempe per "libellum" intelligatur Verbum, per "angelum" Dominus quoad Verbum, et per "devorare" seu comedere illum, recipere, percipere et sibi appropriare, proinde etiam explorare, hic qualis adhuc in ecclesia est intellectus Verbi. Exploratio fit per id quod percipiatur, et quomodo percipitur; hoc factum est apud prophetam Johannem, quia per "prophetam" significatur doctrina ecclesiae, et in universali sensu Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church