623. VERSUS 11. "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos." 11. "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare," significat Divinum mandatum ut adhuc doceatur Verbum [n. 624]; "super populos et gentes et linguas et reges multos," significat apud omnes qui in veris et bonis quod vitam sunt, et simul in bonis et veris quoad doctrinam, proinde ut doceatur Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae [n. 625].