632. "Et civitatem sanctam conculcabunt"-Quod significet quod destructuri omnem doctrinam boni et veri ex Verbo, constat ex significatione "civitatis sanctae," quod sit doctrina veri et boni ex Verbo; per "civitatem sanctam" in sensu litterae intelligitur Hierosolyma, quae in Verbo passim vocatur civitas et urbs "sancta;" sed per " Hierosolymam" intelligitur ecclesia, et per "civitatem" doctrina ecclesiae: (quod "civitas" seu "urbs" significet doctrinam, videatur supra (n. 223); inde "civitas sancta" significat doctrinam Divini Veri, nam Divinum Verum est quod in Verbo vocatur "sanctum" (n. 204:) et ex significatione "conculcare," quod sit prorsus destruere, in specie per sensualia et naturalia, proinde per fallacias quae vocantur fallaciae sensuum, ex quibus non evolutis merae falsitates existunt; quod per "conculcare" significentur illa, est quia conculcatio fit per plantas pedum, et per "plantas pedum" significantur sensualia externa hominis, et per "pedes" naturalia ejus; quod illa significatio "plantarum" et "pedum" sit ex correspondentia, videatur supra (n. 65, 606; et in opere De Caelo et Inferno, n. 96).
[2] Dicitur quod "gentes conculcabunt civitatem sanctam," quia sequitur post haec verba, "Atrium quod est extra templum, rejice foras, quia datum est gentibus;" et per "atrium" significatur externum Verbi, ecclesiae et cultus; et externum Verbi est quod a gentibus, hoc est, ab illis qui in malis et falsis sunt, pervertitur, proinde adulteratur et falsificatur. Nam, ut in praecedente articulo dictum est, externum Verbi, quod vocatur sensus litterae ejus, est pro infantibus et simplicibus, ac ideo secundum apparentias, ita pro illis qui sensuales et naturales sunt; infantes enim primum sensuales sunt, dein naturales, et cum adolescunt aetate fiunt spirituales; homo autem qui non fit spiritualis, sicut omnis qui male vivit, is non spiritualiter intelligit Verbum, sed mere naturaliter et sensualiter; et qui ita Verbum intelligit, is pervertit illud, et explicat secundum falsa suae religionis, et secundum mala suae vitae; inde est quod dicatur quod "conculcent" illud. Etiam in mundo spirituali apparent illi, qui negant et contemnunt vera caeli et ecclesiae, illa plantis pedum conculcare; et hoc, ut mox dictum est, quia externum sensuale hominis correspondet plantis pedum, per quas fit conculcatio. Dicitur quod externum sensuale hominis hoc faciat, sed solum sensuale apud illos qui mere sensuales sunt, qui sunt qui negant vera caeli et ecclesiae, tum qui non credunt aliquid nisi quod oculis vident et manibus tangunt.
[3] Hi sunt de quibus dicitur "conculcare," et quoque in sequentibus locis :-Apud Lucam, "Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium" (xxi. 24):
haec similia significant cum illis quae in Apocalypsi hic explicantur, nempe quod "atrium datum sit gentibus, et civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus;" nam per quod "cadent ore gladii" significatur quod perituri per falsa; quod "captivabuntur inter omnes gentes" significat quod mala depraedatura bona et vera ecclesiae; quod "Hierosolyma erit conculcata" significat quod ecclesia quoad doctrinam destruetur, "Hierosolyma" enim significat ecclesiam quoad doctrinam; quod "conculcata erit a gentibus" significat totalem destructionem ejus a malis vitae et a falsis doctrinae; "usque dum implebuntur tempora gentium" significat dum malum consummatum est (de quo supra, n. 624 [a]): haec consummatio etiam significatur per "menses quadraginta duos:" illa quoque a Domino de tempore proxime ante ultimum judicium dicta sunt, sicut haec in Apocalypsi.
[4] Apud Ezechielem, "Num parum vobis? pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris; sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis: et sic grex meus conculcatum pedum vestrorum pascunt, et turbatum pedum vestrorum bibunt" (xxxiv. 18,19):
per "pascuum bonum" significatur omne quod spiritualiter nutrit, imprimis Verbum, et inde cognitiones veri et boni: "depascere illud, et reliquum pedibus conculcare," significat deperdere ut non appareat, et destruere ut non sit, quod fit per ratiocinationes ex sensuali corporeo, et ex naturali homine separato a spirituali; hoc itaque est "conculcare pedibus:" per "sedimentum aquarum" significantur vera conspurcata falsis, "aquae" enim sunt vera; "illud bibere" significat discere et recipere; "pedibus turbare reliquas aquas" significat vera non conspurcata falsis usque per ratiocinia ex naturali homine confundere ("pedes" significant naturalia apud hominem): inde constare potest quid significatur per quod." grex meus conculcatum pedum et turbatum pedum bibant."
[5] Apud Danielem, Hircus "projecit" arietem "in terram, et conculcavit eum, nec erat eripiens arietem e manu ejus:....postea cornu unum de exiguo...crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea" (viii. 7, [9,] 10):
per "hircum" ibi significatur fides separata a charitate, et per "arietem" significatur fides conjuncta charitati, ita charitas (similia quae per "hircos" et per "oves" apud Matthaeum, cap. xxv. 31-46): per "cornu unum de exiguo quod immensum crevit" significatur justificatio per solam fidem: per "exercitum caelorum" significantur omnia vera et bona caeli et ecclesiae, et per "stellas" significantur cognitiones boni et veri; quare per "conculcare arietem," et quoque "exercitum caelorum," significatur prorsus destruere charitatem, et cum illa omnia vera et bona caeli et ecclesiae, et hoc per sensuale corporeum: nam qui in fide separata a charitate sunt, hoc est, qui credunt salvari per solam fidem, qualiscunque vita sit, illi fiunt sensuales corporei, et inde in falsis sunt quoad omnia Verbi et ecclesiae; non enim aliter percipiunt Verbum quam secundum ultimum sensum litterae ejus, nec aliquid ibi interius vident; immo, si loquantur vera ex Verbo, usque false percipiunt illa; hoc itaque est quod significatur per quod "hircus dejecerit in terram de exercitu caelorum et de stellis, et conculcaverit ea:" quod charitatem erga proximum, hoc est, bonum vitae, similiter destruant, intelligitur per quod "hircus projecerit arietem in terram, et conculcaverit eum;" nam illi qui in fide separata a charitate sunt, qui intelliguntur per "hircum," fidem faciunt essentialem, et charitatem non essentialem; quare vivunt corpori et mundo, ac sibi solis student, et nihil proximo; et qui hoc faciunt, charitatem, quae intelligitur per "arietem," projiciunt in terram, et illam conculcant.
[6] Apud Lucam, "Aliud" semen "cecidit super viam, quod conculcatum est, aut volatilia caeli comederunt illud" (viii. 5):
per "semen" significatur Divinum Verum, seu verum Verbi; per "cadere super viam et conculcari" significatur recipi solum a sensuali corporeo, et non interius; quod enim recipitur spiritu et corde, hoc intelligitur per "semen quod in terram bonam cecidit:" per "volatilia caeli" quae comederunt illud, significantur falsa; nam omnia mala et inde falsa resident in ejus sensuali corporeo; quare nisi homo fiat spiritualis, et ex eo cogitet, prorsus falsa ex malo cogitat. (Quid sensuale corporeum est, et quales homines sensuales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50: ut et supra, n. 342 [b, c], 543, 550, 552, 554, 556 [a, c], 559, 563, 569 [a, c], 570, 580.)
[7] Apud Esaiam, "Notum faciam vobis quid Ego facturus vineae meae; removendo sepem ejus ut sit ad depascendum, et perrumpendo maceriem ejus, ut sit ad conculcandum" (v. 5):
per "vineam" ibi significatur ecclesia Domini, quae ecclesia spiritualis vocatur: per "removere sepem," et "perrumpere maceriem," significatur falsificare, et sic deperdere vera tutantia ecclesiam; per "sepem" et "maceriem" circum vineam, simile significatur quod per "murum" et per "antemurale" circum Hierosolymam: per "vineam depascere et conculcare" significatur vastare ecclesiam, ut non sit aliquod verum et bonum enascens, et sic illam destruere.
[8] Apud Jeremiam, "Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii in desertum solitudinis" (xii. 10):
per "vineam" etiam hic significatur ecclesia Domini, similiter per "agrum;" "perdere," "conculcare," et "redigere in desertum solitudinis," significat ita destruere ut non supersit aliquid boni et veri ecclesiae. Apud Esaiam, "Hostes nostri conculcarunt sanctuarium {1}tuum" (lxiii. 18):
per "hostes" significantur mala vitae; per "conculcare sanctuarium" significatur destruere vera doctrinae ex Verbo, et hoc quoque per sensuale corporeum; qui in malis. vitae sunt, illi omnes sensuales corporei sunt.
[9] Apud Davidem, "Persequitur hostis animam meam, et assequitur, et conculcat in terram vitam meam, et gloriam meam in pulvere habitare facit" (Ps. vii. 6 [B. A. 5]):
per "hostem" etiam hic significatur malum, in genere diabolus, hoc est, infernum, ex quo malum; et per "conculcare in terram vitam, et gloriam in pulvere habitare facere," significatur per sensuale corporeum destruere omnia vera caeli et ecclesiae; haec enim faciunt vitam spiritualem, et quoque significantur per "gloriam:" "pulvis" etiam praedicatur de sensuali corporeo; hoc etiam intelligitur per "ambulare super ventre et comedere pulverem," ut passim dicitur de serpente.
[10] Similia per "conculcare" significantur in sequentibus locis :-Apud Esaiam, "Ponam" gentem hypocriticam "in conculcationem, sicut lutum platearum"(x.6);
apud Micham, Inimica Jehovae "erit in conculcationem, sicut caenum platearum" (vii. 10);
apud Sachariam, "Erunt sicut potentes conculcantes caenum platearum in bello, et proeliabuntur, quia Jehovah cum illis, et pudefacient equitantes in equis" (x.5);
apud Malachiam, "Tunc {1}conculcabitis impios, et erunt cinis sub vola pedum vestrorum, in die quem Ego faciens" (iii. 21 [B. A. iv. 3]);
apud Esaiam, "Pedibus conculcabuntur corona superbiae, ebrii Ephraimi" (xxviii. 3);
apud eundem, "Conculcavi populos in ira mea, et inebriavi eos in excandescentia mea, et descendere feci in terram victoriam eorum" (lxiii. 6);
apud Davidem, "Per te hostes nostros feriemus, in nomine tuo conculcabimus insurgentes contra nos" (Ps. xliv. 6 [B. A. 5]);
apud eundem, Deus "conculcabit hostes nostros" (Ps. lx. 14 [B. A. 12]; Ps. cviii. 14 [B. A. 13]):
per "conculcare" in his locis etiam significatur destruere, quod fit ab illis qui sensuales corporei sunt; nam qui tales sunt, illi conculcant omnia caeli et ecclesiae; nam sunt in infimis, nec possunt cogitationes illorum sursum elevari a Domino, nam ipsi demittunt illas in terram, et ibi pulverem lambunt; tales sunt omnes qui Divinum negant. Mala enim, quae homini ex nativitate sunt, omnia resident in naturali et sensuali corporeo ejus; quapropter nisi homo se patitur ab illis elevari a Domino, quod fit per Divina media, quae sunt vera et bona fidei et amoris, seu per vera et bona doctrinae et vitae, manet ille in suis malis, quae naturali et sensuali corporeo insita sunt, et tunc conculcat caelestia et spiritualia quae sunt caeli et ecclesiae.
[11] Per "calcare super leonem, aspidem, serpentes et scorpios," intelligitur non modo destruere mala et falsa, quae per illos significantur, sed etiam non noceri ab illis: hoc intelligitur apud Davidem, "Super leonem et aspidem calcabis, conculcabis leonem juvenem et draconem" (Ps. xci. 13);
et apud Lucam, "Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpios, et super omnem potestatem inimici, ut nihil tamen quicquam noceat" (x. 19):
quod ita dicatur in Verbo, est quia illi qui in infernis sunt apparent coram oculis spirituum bonorum et angelorum quandoque in formis variarum bestiarum et serpentum, secundum species mali et inde falsi in quibus sunt: ipsae eorum cogitationes procedentes ex intentione eorum voluntatis sistunt illas apparentias. Exhalationes ex malis et falsis eorum continue exspirant per terras quae supra inferna illa sunt, seu ex quibus inferna tecta sunt; quare super illis locis ambulare periculosum est illis qui modo naturales sunt, et magis qui sensuales corporei; exsurgit enim exhalatio inde, et contagio infectat superambulantes. At illi quos Dominus ducit tuti possunt calcare illam terram absque infectione et infestatione; causa est, quia interiora quae mentis eorum sunt, seu quae cogitationis et affectionis, a Domino elevantur supra sensuale corporeum eorum, quod correspondet plantis pedum eorum. Ex his constare potest quid in sensu proprio intelligitur per "calcare super leonem, aspidem, serpentes et scorpios, ut nihil tamen quicquam noceat;" et quoque constare potest unde est quod ita in Verbo dicatur. Quid autem per "leonem" perque "serpentes et scorpios" significatur, alibi dictum et ostensum est.