64. "Indutum talari." Quod significet Divinum Verum procedens ab Ipso, constat ex significatione "vestium," quod sint vera quae investiunt bonum (de qua, n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536); hic modo "talaris" nominatur, qui est indumentum commune, per quod ideo, quia de Domino, significatur in genere omne Divinum Verum. Quia hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod hic est "Filius hominis apparens in medio candelabrorum," et dicitur quod "indutus talari, et praecinctus ad mamillas zona aurea," et dein quod "facies Ipsius fulserit sicut sol in sua potentia," velim explicationem dare super illa quae apud Evangelistas memorantur de Domino cum transformatus, ubi aliqua similia; et dein super illa quod milites diviserint vestimenta Ipsius, et super tunicam jecerint sortem.
[2] De Domino transformato ita legitur:
Jesus assumpsit Petrum, Jacobum et Johannem in montem altum valde, et transformatus est coram illis; et fulsit facies Ipsius ut sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt candida ut lux: et ecce apparuerunt illis Moses et Elias cum Ipso colloquentes:... et ecce nubes lucida inumbravit eos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite" (Matth. xvii. (1)15; Marc. |i|x. 2-8; Luc. ix. 28-36). Quod Dominus assumpserit "Petrum, Jacobum et Johannem," erat quia per illos repraesentabatur ecclesia quoad fidem, charitatem, et opera charitatis; quod "in montem altum," erat quia per "montem" significatur caelum; quod "fulserit facies Ipsius ut sol," erat quia "facies" significat interiora, quae quia Divina, fulserunt ut sol, "sol" enim est Divinus Amor; quod "vestimenta Ipsius facta sint candida ut lux," erat quia "vestimenta" significant Divinum Verum procedens ab Ipso, similiter etiam "lux;" quod apparuerint "Moses et Elias," erat quia ambo significant Verbum, "Moses" Verbum Historicum et "Elias" Verbum Propheticum; quod "nubes lucida inumbraverit illos," erat quia "nubes lucida" significat Verbum in littera in quo sensus internus; quod "vox e nube dixerit, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite," erat quia "vox e nube" significat Divinum Verum e Verbo, ac "Filius dilectus" Divinum Humanum Ipsius; et quia Divinum Verum ab Ipso est, et inde omne verum ecclesiae, dictum est e nube, "In quo acquiesco, Ipsum audite:"
[3] quod Divinum Humanum Domini ita visum sit, patet, quia Ipsum Divinum non potest alicui apparere nisi quam per Divinum Humanum, quod etiam Dominus docet apud Johannem, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui est in sinu Patris Ille exposuit" (i. 18);
et alibi, "Neque vocem Patris unquam audivistis, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37). (Quod talia per illa verba apud Evangelistas significentur, constare potest ex Arcanis Caelestibus, ubi singula ostensa sunt. Quod nempe per "Petrum" "Jacobum" et" Johannem" in Verbo significentur fides, charitas at opera charitatis, n. 3750; et supra, n. (8,) 9. Quod per "montem altum" significetur caelum, n. 8327, 8805, 9420, 9422, 9434, 10608. Quod per "faciem," interiora quae mentis, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546: et per "faciem Domini," misericordia, pax et omne bonum, n. 222, 223, 5585, 9306, 9546, 9888. Quod per "solem," Divinus Amor, n. 2495, 4060, 7083; et in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125. Quod per "vestimenta," cum de Domino, Divinum Verum, n. 9212, 9216: quod simile per "lucem," n, 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684; et in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140. Quod "Moses" et "Elias" significent verbum; quod "Moses," n. 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 9372, 10234; et quod "Elias," n. 2762, 5147. Quod "nubes" significet Verbum (in littera), supra, a. 36. Quod "Filius dilectus" sit Divinum Humanum Domini, patet.) Ex eo quod "vestimenta Domini" significent Divinum Verum, sciri potest quid significatur per quod milites diviserint vestes Domini inter se, et super tunicam Ipsius jecerint sortem, de quibus ita apud Johannem:
"Milites... acceperunt vestimenta Ipsius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam: erat autem tunica inconsuta a summo contexta tota; dixerunt ergo inter se, Ne dividamus eam, sed sortiamur de illa cujus erit; ut Scriptura impleretur, dicens, Diviserunt vestes meas sibi, et super vestimento meo jecerunt sortem: milites igitur haec fecerunt" (xix. 23, 24).
[4] Qui non scit quod in singulis Verbi sit sensus internus qui spiritualis, non videre potest aliquod arcanum in illis; scit modo quod milites diviserint vestes, et non tunicam, et praeter illa nihil ampliuS; cum tamen arcanum Divinum non modo huic rei inest, sed etiam singulis quae de passione Domini memorantur. Arcanum quod huic rei inest, est quod "vestes Domini" significaverint Divinum Verum, ita Verbum, quia Verbum est Divinum Verum; "vestes," quas diviserunt, Verbum in littera, et "tunica" Verbum in sensu interno; "dividere" illas significat dispergere et falsificare, ac "milites" significant illos qui ab ecclesia, qui pro Divino Vero militarent; quare dicitur, "Milites igitur haec fecerunt." Inde patet, quod per illa verba in sensu spirituali intelligatur quod Judaica Ecclesia disperserit Divinum Verum quod est in sensu litterae, et quod non potuerint dispergere Divinum Verum quod est in sensu interno. (Quod "vestes Domini significent Divinum Verum, ita Verbum, supra ostensum est; quod tunica" Ipsius Divinum Verum seu Verbum in sensu interno, videatur n. 9826, 9942; quod "dividere" sit dispergere at separare a bono et vero, ita falsificare, n. 4424, 6360, 6361, 9094. Quod "milites" significent illos qui ab ecclesia, ibi ab Ecclesia Judaica, qui militarent pro Divino Vero, patet a sensu spirituali "militiae" et "belli;" quod "bellum" significet pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum, videatur n. 1659, 1664, 8295, 10455; inde est quod de Levitis, quorum functio erat talium quae ecclesiae, dicatur, quod "obirent militiam" et "militarent militiam," exercendo ministerium in tentorio conventus, Num. iv. 23, 35, 39, 43, 47; cap. viii. 23, 24.)