657. [Vers. 9.] "Et vidabunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus." --Quod significet apud omnes qui in falsis et malis religionis, doctrinae et vitae sunt, constat ex significatione "videre," quod sit scire, percipere et intelligere: ex significatione "populorum et tribuum," quod sint qui in falsis doctrinae et religionis; per "populos" in Verbo intelliguntur omnes qui in veris aut in falsis sunt, sive ab ecclesia sint sive extra ecclesiam ex aliqua religione (videatur n. 175 [a], 331, 625); et per "tribus" in Verbo intelliguntur omnes qui in veris aut falsis doctrinae sunt, nam per "tribus" significantur omnia vera et falsa doctrinae (videatur supra, n. 330. 430, 431, 454); ex his constare potest quod "populi et tribus" significent omnes qui in veris aut falsis religionis et doctrinae sunt; hic qui in falsis, quia dicitur quod "illi videbunt corpora testium tres dies et dimidium, et non permittent illa poni in monumentis:" et ex significatione "linguarum et gentium," quod sint qui in malis doctrinae et vitae sunt; per "linguas" enim significantur bona aut mala doctrinae et inde religionis (videatur supra, n. 330, 455, 625); et per "gentes" significantur bona aut mala vitae (etiam supra, n. 175, 331, 625); ex quibus constare potest quod "linguae et gentes" significent omnes qui in bonis aut malis doctrinae et vitae sunt; hic qui in malis, nam de illis dicitur quod "visuri corpora testium super platea urbis magnae, nec permittent illa poni in monumentis."