Apocalypse Explained (Tansley) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. (Vers. 14.) "Et caput Ipsius et capilli candidi," - Quod significent Divinum in primis et ultimis, constat ex significatione "capitis," cum de Domino, de quo haec dicuntur, quod sit Divinum in primis (de qua sequitur); et ex significatione "capillorum," quod sit Divinum in ultimis (de qua etiam sequitur); et ex significatione "candidi," quod sit purum. (Quod "album" et "candidum" sit pulum, videatur n. 3301, 3993, 4007, 5319.) Quod "caput," cum de Domino, sit Divinum in primis, est quia caput est supremum hominis, et in eo sunt prima ejus, quae vocantur principia, ex quibus derivantur illa quae fiunt in corpore; sunt enim in capite intellectus et voluntas, a quibus ut a suis primis seu principiis fluunt reliqua, quae sunt vitae ulterioris hominis, prout loquela et omnes actus. Quod autem "capilli," cum de Domino, sint Divinum in ultimis, est quia capilli sunt ultima; illi enim crescunt ex ultimis apud hominem, et in illos desinunt prima; quapropter cum dicitur "caput et capilli," intelliguntur prima et ultima.

[2] Qui scit quod "caput" significet prima, et "capilli" ultima, etiam in spiritualibus, et quod prima et ultima significent omnia (ut supra, n. 41, ostensum est) scire potest plura arcana sensus interni ubi illa nominantur: prout quod Nasiraeus non raderet comam capitis sui, quia illa, ut dicitur, erat Naziraeatus Dei super capite ejus, et quod absolutis diebus abraderet illam, et consecraret (Num. vi. 1-21):

tum quod Simsoni esset robur in capillis, et quod illis abrasis factus sit infirmus, et illis succrescentibus veniret in robur (Judic. xvi. 13 ad fin.):

tum quod Quadraginta duo pueri discerpti fuerint ab ursis, quia illuserunt Elisaeo vocantes illum calvum (2 Reg. ii. 23, 24):

ut et quod Elias indutus fuerit tunica pilosa (2 Reg. i. 8);

et Johannes Baptista pilis camelorum (Marc. |i|, 6):

et praeterea, quid significant "caput" "capilli," "barba," et "calvitium," ubi nominantur in Verbo.

[3] Quod Naziraeus non raderet comam, quia illa, ut dicitur, erat Naziraeatus Dei super capite ejus, et quod absolutis diebus abraderet illam, et consecraret, erat quia Naziraeus repraesentabat Dominum in primis et in ultimis, ac Divinum Ipsius in ultimis erat Humanum Ipsius, quod Divinum fecit usque ad carnem et ossa, quae sunt ultima; quod usque ad carnem et ossa, patet ex eo, quod nihil in sepulcro reliquerit, et quod Ipse ad discipulos dixerit, quod Carnem et Ossa haberet, quae non spiritus (Luc. xxiv. 39, 40):

et cum Ipsum Divinum etiam in ultimis est Divinum, tunc ex primis per ultima regit omnia. (Ut constare potest ex illis quae supra, n. 41, dicta et ostensa sunt; imprimis ex illis quae in Arcanis Caelestibus allata sunt; quod nempe interiora successive influant in exteriora, usque ad extremum seu ultimum, et quod ibi etiam existant et subsistant, n. 634, 6239, 6465, (1)9215, 9216. Quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum, quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099. Quod ideo omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum, n. 9828; et in opere De Caelo et Inferno, n. 297. Quod inde ultimum, prae interioribus sit sanctum, n. 9824. Quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836.) Inde nunc est, quod Naziraeatus institutus sit. Quod ultimo consecraret crinem suum, mittendo illum in ignem altaris, erat quia sanctum Divinum repraesentabat, et "ignis altaris" significabat id sanctum (n. 934, 6314, 6832).

[4] Ex his quoque constare potest cur Simsoni erat robur in crinibus (Judic. xvi. (13) ad fin.) nam dicitur quod Naziraeus fuerit ab utero matris (Judic. xiii. 7; cap. xvi. 17). Inde quoque erat, Quod non liceret summo sacerdoti ac filiis ejus, nec Levitis, radere caput, ac inducere sibi calvitium (Levit. x. 6; cap. xxi. 5, 10: Ezech. xliv. 20);

tum quod Abscindere barbam (quae etiam simile significabat) apud populum Israeliticum esset ignominiosum (2 Sam. x. 4, 5). Quod quadraginta duo pueri discerpti luerint ab ursis, quia illuserunt Elisaeo, vocantes illum calvum, erat causa, quia Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum, cui sanctitas et robur est in ultimis ex primis, ut mox supra dictum est. Quia sic "calvitium" significabat deprivationem eorum, ideo hoc factum est. "Ursi" etiam significant verum in ultimis. (Quod Etias et Eli,aeus repraesentaverint Dominum quoad Yerbum, videatur n. 2762, 5247.) Ex his quoque patet, cur Eliae fuit "vestis pilosa," ac Johanni "ex pilis camelorum;" Johannes enim Baptista similiter ac Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, quapropter etiam dictus est Elias (videatur n. 7643, 9372).

[5] Ex his intellectis sciri potest quid significatur per "caput," "capillos," "barbam," et "calvitium" in Verbo: - Ut apud Esaiam, "Tempore illo detondebit Dominus... per regem Aschuris caput, et pilos pedum, etiam barbam consumet" (vii. 20);

apud eundem, "In omnibus rapitibus calvitium, omnis barba rasa" (xv. 2);

apud Jeremiam, "Periit veritas, et excisa est ex ore illorum; tonde crinem, et abjice" (vii. 28, 29);

apud Ezechielem, Accipe novaculam et transmitte super caput et barbam" (v. 1);

apud eundem, "In omni facie erit pudor, et in omnibus capitibus calvitium" (vii. 18);

apud eundem, "Omne caput decalvatum" (xxix. 18);

Apud Amos, "Ascendere faciam... super omne caput calvitium" (viii. 10);

apud Davidem, "Deus contundet caput hostium, Verticem capillorum, ambulantium in reatibus" (Psalm. lxviii. 22 (B.A. 21)). In his locis et aliis per "tondere caput," "abradere barbam," et "inducere calvitium," significatur deprivare omni vero et bono, quoniam qui deprivatur ultimis, etiam deprivatur prioribus, existunt enim et subsistunt priora in ultimis, ut supra est dictum. In mundo spirituum etiam apparent qui calvi sunt; et instructus sum quod sint qui abusi sunt Verbo, et sensum litterae, qui est Divinum Verum ibi in ultimis, applicuerunt ad nefanda, et inde deprivati sunt omni vero, sunt etiam malitiosissimi; plures ex illis sunt ex Babylonica gente: vicissim autem angeli apparent in decentibus comis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church