680. [Vers. 14.] "Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito." -Quod significet lamentationem super vastationem ultimam ecclesiae, nunc certo instantem, constat ex significatione "vae," quod sit lamentatio super variis, imprimis super talibus quae devastant ecclesiam (de qua supra, n. {2}531): et quia "tria" significant completum, ideo "tertium vae" significat lamentationem ultimam, quando devastatio plena est; quod "tria" significent completum, et sic finem, videatur supra (n. 435 [a], 506, 532): et ex significatione "venire cito," quod sit certo instans et eveniens; quod "cito" significet certum, videatur etiam supra (n. 7, 216). Quid "tertium" hoc "vae," quod cito venturum, involvit, constare potest ex sequentibus; quod nempe involvat statum ultimum ecclesiae, quando non verum amplius nec bonum, et tunc statum separationis malorum a bonis, et bonorum a malis, et tandem ultimum judicium, quod fit per separationem plenariam, et tunc conjectionem malorum in infernum, et elevationem bonorum in caelum.