Apocalypse Explained (Tansley) n. 692

Previous Number Next Number See English 

692. VERSUS 18. "Et gentes iratae sunt; et venit ira tua, et tempus mortuorum judicari, et dare mercedem servis {1}tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum, parvis et magnis, et perdere perdentes terram." 18. "Et gentes iratae sunt," significat contemptum, inimicitiam et odium malorum contra Dominum et contra Divina quae ab Ipso quae sunt sancta caeli et ecclesiae [n. 693]; "et venit ira tua, et tempus mortuorum judicari" significat ultimum judicium super illos qui nihil boni et veri intus apud se possident [n. 694]; "et dare mercedem servis {2}tuis prophetis et sanctis," significat caelum illis qui in veris doctrinae sunt et in vita secundum illa [n. 695]; "et timentibus nomen tuum, parvis et magnis," significat et omnibus qui Dominum colunt ex quacunque religione [n. 606]; "et perdere perdentes terram," significat infernum illis qui destruunt ecclesiam [n. 697].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church