Apocalypse Explained (Tansley) n. 694

Previous Number Next Number See English 

694. "Et venit ira tua, et tempus mortuorum judicari" --Quod significet ultimum judicium super illos qui nihil boni et veri intus apud se possident, constat ex significatione "irae," cum de Domino, quod sit ultimum judicium (de qua supra, n. 413); quod id per "iram" hic significetur, patet, nam sequitur, "tempus mortuorum," et "judicari:" et ex significatione "mortuorum," quod sint qui nihil boni et veri intus apud se possident; quod hi dicantur "mortui" est quia ipsa vita hominis est vita spiritualis ejus, nam per hanc est ille homo, ac distinguitur a bestiis quae modo vitam naturalem habent; haec vita absque spirituali vita apud hominem, est mortua, quoniam in se non habet caelum quod vocatur "vita" ut et "vita aeterna," sed infernum quod vocatur "mors" spiritualiter; quod illi intelligantur per "mortuos" in Verbo qui solam vitam naturalem vivunt, et non simul spiritualem, videatur supra (n. 78); etiam quod per "mortem," cum de homine, intelligatur defectus facultatis intelligendi verum et percipiendi bonum (etiam supra, n. 550); et is defectus est quando non internus spiritualis homo formatus est, ille enim formatur per vera ex bono. In interno illo homine residet facultas intelligendi verum et percipiendi bonum, nam ille homo in caelo est et in ejus luce; et qui in caeli luce est, is est vivus: at quando solum naturalis homo formatus est, et non simul spiritualis, tunc non aliqua facultas est intelligendi et percipiendi vera et bona caeli et ecclesiae, quia ei non est aliqua lux e caelo; inde est quod talis homo dicatur "mortuus." Quod illi qui intus apud se non aliquid boni et veri possident, intelligantur hic per "mortuos qui judicandi," constare etiam potest ex antecedentibus, ubi actum est de separatione malorum a bonis ante ultimum judicium, et quod mali, cum separati sunt, in interiora sua, quae scatent meris malis et falsis, veniant; ex quo patet quod intus mortui fuerint, tametsi apparuerint in externa forma sicut vivi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church