Apocalypse Explained (Tansley) n. 721

Previous Number Next Number See English 

721. "Et draco stetit coram muliere futura parere." - Quod significet odium illorum qui per "draconem" intelliguntur, contra ecclesiam apud illos qui in doctrina et inde vita amoris et charitatis a Domino erunt, constat ex significatione "draconis," quod sint qui in scientia cognitionum veri ex sensu litterae Verbi sunt, et non in vita secundum illam (de qua supra, n. 714); ex significatione "mulieris," quod sit ecclesia quae in doctrina et inde vita amoris in Dominum et charitatis erga proximum est (de qua supra, n. 707); quod sit odium illorum qui per "draconem" significantur, contra illam ecclesiam et ejus doctrinam, intelligitur per "stare coram muliere paritura, et velle devorare partum:" et ex significatione "parere," quod sit producere talia quae ecclesiae sunt, quae sunt doctrinalia, hic de amore in Dominum et de charitate erga proximum; per "filium" enim "masculum," quem mulier peperit, significatur doctrina illius ecclesiae. Quod talia per "parere" significentur, est quia per "generationes," "partus" et "nativitates" in Verbo intelliguntur generationes, partus et nativitates spirituales quae fiunt per vera et per vitam secundum illa;

[2] inde est, quod ubi in Verbo agitur de generatione spirituali, quae vocatur regeneratio, describatur illa per generationem et partum naturalem: - Ut apud Johannem, Jesus dixit Nicodemo, "Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit... Nicodemus, Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundum ingredi et generari? Respondit Jesus, Amen, amen dico tibi, nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est carne caro est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est" (iii. 3-6):

quoniam Nicodemus non intellexit spiritualem sensum verborum Domini, quod "oporteret ut homo denuo generetur," explicavit Dominus quod per "generari" intelligatur "generari aqua et spiritu," ita regenerari, nempe per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, "aqua" enim significat vera, et "spiritus" vitam secundum illa. At alibi in Verbo, ubi dicitur "parturire," "parere," "gignere," et "generare," non explicatur; et usque per illa intelligitur parturitio, partus, nativitas et generatio spiritualis, quoniam Verbum in littera est naturale, in sinu autem est spirituale: quod "parere" significet spiritualiter parere, est quia homo qui regeneratur, similiter quasi concipitur, gestatur in utero, nascitur et educatur, sicut homo ex patre conceptus, aque matre gestatus et natus, ac postea educatus.

[3] Ad confirmandum quod per "partus" et "nativitates" in Verbo intelligantur partus et nativitates spirituales, velim aliqua loca inde adducere: - Apud Esaiam, "Erubesce Zidon; dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, non peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines; cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut ad famam Tyri" (xxiii. 4, 5):

per "Zidonem" et "Tyrum" significantur cognitiones boni et veri ex Verbo; quod ecclesia non aliquid intelligentiae et sapientiae sibi per illas comparaverit, ac usus fecerit, significatur per "Non parturivi, non peperi, non educavi juvenes, adolescere feci virgines;" "juvenes" sunt vera ecclesiae, et "virgines" sunt bona ejus. (Sed haec videantur supra, n. 275 [a], explicata.)

[4] Apud eundem, "Castigatio tua illis, sicut gravida appropinquat ad pariendum, ..clamat in doloribus suis; sic {1}fuimus coram Te Jehovah; concepimus, parturivimus quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae, {2}nec ceciderunt habitatores orbis, vivent mortui tui" (xxvi. 16-19):

haec de ultimis temporibus ecclesiae, quando falsa et mala in tantum succrescunt ut non reformari et regenerari possint; ille status intelligitur per "castigationem Jehovae illis:" quod tunc cum difficultate aliquod verum percipi et comparari posset, significatur per "sicut gravida appropinquat ad pariendum, clamat in doloribus suis;" quod loco veritatum hauriant vanitates in quibus non vera, significatur per "Concepimus, parturivimus et peperimus ventum;" "ventus" significat tales vanitates: quod ex illis nihil usus vitae, significatur per "salutes non fecimus" {3}Jehovae: quod usque a Domino, cum venturus est in mundum, docendi, et regenerandi sint per vera ab Ipso, significatur per "Vivent mortui tui," et per illa quae ibi sequuntur.

[5] Apud eundem, "Canta sterilis, quae non peperit, persona cantu et jubila, non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae" (liv. 1):

haec de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso instauranda apud gentes; hae significantur per "sterilem" quae non peperit, et per "desolatam" cui erunt multi filii; "steriles" dicuntur, quia non noverunt Dominum, nec habuerunt Verbum ubi vera, et propterea non regenerari potuerunt; "filii" sunt vera a Domino per Verbum: ecclesia, cui est Verbum, ex quo Dominus est notus, intelligitur per "maritatam," cui non filii: gaudium eorum qui e nova ecclesia, cui non prius vera, significatur per "Persona cantu et jubila, quae non parturivit;" "parturire" est in utero habere.

[6] In Libro Primo Samuelis, "Qui impulsi sunt robur circumcinxerunt, saturi pro pane conducti sunt, ac famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, et multiprolis defecit" (ii. [4,] 5);

propheticum Channae matris Samuelis: per "impulsos robore circumcingendos" intelliguntur gentes, apud quas futura ecclesia; qui "impulsi" dicuntur ex defectu cognitionum veri, et inde ab illis qui ab ecclesia, tunc Judaica, rejecti: "robore circumcingi" significat quod illis vera ex bono, et inde potentia: per "saturos pro pane conductos," et per "famelicos qui cessarunt," intelliguntur illi qui ab Ecclesia Judaica, qui "saturi" dicuntur ex eo quod illis vera in abundantia, et "conducti pro pane" ex eo quod non adduci ad discendum et ad faciendum illa possent, nisi sicut mercenarii: quod nec desiderent scire illa, significatur per quod "famelici cessarunt;" eadem etiam ecclesia per "multiprolem quae defecit" intelligitur: at gentes quae agniturae Dominum et recepturae Verbum, et inde se in ecclesiam regenerari passurae sunt, intelliguntur per "sterilem quae pariet septem;" "septem" significant omnia et multa, ac praedicantur de sanctis ecclesiae.

[7] Apud Jeremiam, "Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam, occidet sol ejus cum adhuc dies" (xv. 9):

quod ecclesia, cui omnia vera sunt quia ei Verbum, peritura sit usque ut nihil veri et nihil boni supersit, significatur per illa verba: per "parere septem" significatur donari omnibus veris ex Verbo; per "elanguescere" et "occidere solem," significatur successive et tandem prorsus perire; per "exspirare animam" significatur perire quoad omnia vera, et per "occidere solem" quoad omnia bona amoris: "cum adhuc dies" significat dum adhuc agnoscitur Verbum.

[8] Apud Esaiam, "Antequam parturivit, parit; antequam veniat dolor illi, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut hoc? num parturivit terra die uno? num generabitur gens Vice una? [quod] parturivit etiamque peperit Zion filios suos: num Ego frangam et non generem? inquit Jehovah, generari faciens et concluserim? ....gaudete cum Hierosolyma, exultate in ea omnes amantes eam, ....ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus" (lxvi. 7-10 [, 11]):

haec quoque de adventu Domini, ac de instauratione ecclesiae apud gentes: reformatio et regeneratio earum describitur per "parturire," "parere," "eniti masculum," et per "frangere matricem" et "generare;" nam, ut supra dictum est, homo qui e novo generatur, similiter quasi concipitur, gestatur in utero, nascitur, educatur, et adolescit, sicut a patre et matre: per "Zionem" et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia et doctrina ejus; et per "sugere et saturari ex ubere consolationum ejus"significatur ad plenum instrui in veris ex bono ex jucundo amoris, ad desiderium: per "diem unum" quo illa fient, significatur adventus Domini.

[9] Apud Davidem, "A coram Domino parturis, terra, a coram Deo {1}Jacobi" (Ps. cxiv. 7) per "Parturis, terra," significatur instauratio ecclesiae, seu reformatio illorum qui ab ecclesia erunt; "parturire" est recipere vera ac reformari, et "terra" est ecclesia: dicitur "a coram Domino" et "a coram Deo Jacobi," quia intelligitur reformatio quoad bonum et quoad verum, Dominus enim dicitur "Dominus" a bono, ac "Deus" a vero.

[10] Apud Jeremiam, "Ecce adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos a lateribus terrae; inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, coetus magnus revertentur huc" (xxxi. |8|);

etiam haec de restauratione ecclesiae apud gentes a Domino: gentes quae in falsis et quae in veri apparentiis, quales sunt vera Verbi in sensu litterae ejus, intelliguntur per "terram septentrionis" et per "latera terrae;" "septentrio" significat falsa, et "latera terrae" significant ultima vera talia: inde etiam dicitur, "inter eos caecus et claudus, gravida et pariens;" "caecus" est qui non in veris, et "claudus" qui non in bonis, "gravida" quae recepit vera, et "pariens" qui facit illa: quod ex illis instauranda sit ecclesia, significatur per "Ecce Ego adducens eos, congregabo eos, et coetus magnus revertentur huc."

[11] Apud Esaiam, "Respicite ad petram ex qua excisi estis, et ad effossionem foveae ex qua effossi estis; respicite ad Abrahamum patrem vestrum, et ad Saram quae parturivit vos; nam unicum vocavi eum, et benedicam illi, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes Vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae" (li. 1-3):

haec quoque de Domino, et de nova ecclesia ab Ipso; Dominus quoad Divinum Verum et quoad doctrinam veri intelligitur per "petram ex qua excisi sunt," et per "foveam ex qua effossi" (videatur supra, n. 411); Dominus autem quoad Divinum, ex quo reformatio, intelligitur per "Abrahamum" ad quem respicient, et ad Saram quae parturivit eos; nam quod per "Abrahamum," "Isacum" et "Jacobum" in Verbo non intelligantur illi, sed Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1893, 2833, 2836, 3245, 3251, 3305, 3439, 3703, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847); conjugium autem caeleste, quod est Divini Boni et Divini Veri, ex quo omnis reformatio et inde ecclesia, significatur per "Abrahamum" et "Saram quae parturivit;" quia Dominus per "Abrahamum" intelligitur, ideo dicitur, "Unice vocavi eum, et benedicam illi, et multiplicabo eum," et postea quod "consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus;" per "Zionem" intelligitur nova ecclesia, per "vastitates" intelliguntur vera deperdita, et per "consolari" intelligitur restaurare ecclesiam: quod illi qui ab ecclesia illa erunt, Dominum agnituri, et amorem in Ipsum recepturi sint, et inde sapientiam, significatur per quod "ponetur desertum sicut Eden, et solitudo sicut hortus Jehovae;" "Eden" significat amorem in Dominum, et "hortus Jehovae" sapientiam inde.

[12] Apud Micham, "Clive filiae Zionis, ad te veniet et redibit regnum.., regnum filiae Hierosolymae: nunc quare vociferaris vociferatione? num rex non in te? num consiliarius tuus periit, quod apprehendat te dolor sicut parturientem? Parturi et educ, filia Zionis,... jam exibis ex urbe et habitabis in agro" (iv. 8-10):

agitur ibi de captivitate spirituali, in qua sunt fideles quando in ecclesia, ubi non amplius verum et bonum est, morantur; lamentatio eorum quod in ea ecclesia sint, significatur per "Quare vociferaris vociferatione;" tum per "{1}quod apprehendat te dolor sicut parturientem;" cum tamen vera doctrinae illis sint, et quoque intellectus eorum, significatur per "Num rex non in te? num consiliarius tuus periit?" "rex" significat verum doctrinae ex Verbo, et "consiliarius" intellectum ejus: quod apud illos erit ecclesia qui in bono charitatis sunt et inde in veris doctrinae, significatur per "filiam Zionis" ad quam veniet regnum, et per "filiam Hierosolymae;" "regnum" etiam significat ecclesiam: instauratio ecclesiae et reformatio eorum qui ab ecclesia, intelligitur per "Parturi, educ, filia Zionis:" "jam exibis ex urbe, et habitabis in agro," significat quod recedent a doctrina in qua non amplius verum et bonum, et quod moraturi ubi illa in copia sunt; "urbs" est doctrina e qua recedent, "ager" est ubi vera et bona in copia sunt, et "exire" est recedere, nempe ab illa doctrina, et sic liberari a captivitate spirituali.

[13] Apud Davidem, Jehovah "erigit e pulvere attritum, e sterquilinio exaltat egenum, ad collocandum cum principibus, cum principibus populi sui; qui habitare facit sterilem domum, matrem filiorum laetam" (Ps. cxiii. 7-9):

quod illi qui in falsis ex ignorantia, et inde non in bonis sunt, instruendi sint a Domino in veris, significatur per quod Jehovah "erigit e pulvere attritum, et e sterquilinio exaltat egenum;" "attriti" et "egeni" sunt qui in falsis ex ignorantia et inde non in bonis; primaria vera ecclesiae in quibus instruendi sunt, significantur per "principes, principes populi," cum quibus collocandi: quod vita ex conjugio veri et boni futura apud quos non prius, significatur per "habitare facere sterilem domum, matrem filiorum laetam;" "habitare" significat vivere, "sterilis domus" ubi non conjugium veri et boni, "mater filiorum laeta" est ecclesia ubi vera ex bono nascentia.

[14] Apud Hoscheam, "Quoad Ephraimum, sicut avis avolabit gloria ejus, a partu et a ventre et a conceptione" (ix. 11):

quod per haec significetur quod periturus omnis intellectus veri ab ultimis ad prima, videatur supra (n. 710 [a]), ubi illa explicata sunt. Apud Lucam, "Vae in ventre gestantibus et lactantibus in diebus illis, erit namque angustia magna..., et ira in populo hoc" (xxi. 23);

et apud eundem, "Ecce venient dies, in quibus dicent, Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactarunt" (xxiii. 29: similiter Matth. xxiv. 19; Marc. xiii. 17):

quod haec de illis qui in fine ecclesiae, quando non aliqua genuina vera quin falsificentur recipi possunt, dicta sint, videatur etiam supra (n. 710 [a]).

[15] Apud Jeremiam, "Perdix colligit sed non parit, faciens divitias sed non cum judicio, in medio dierum suorum deserit illas, et in postremitate sua fiet stultus" (xvii. 11):

per "perdicem" intelliguntur qui plura ex Verbo et ex doctrinis ecclesiae discunt, sed non propter usus vitae; "parere" est usus facere, ita vivere, et sic reformari: per "divitias " quas non cum judicio facit, significantur divitiae spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni; illas sibi comparare non propter usus vitae est "facere divitias non cum judicio:" quod cognitiones illae, quae non factae Sunt vitae, pereant, significatur per quod "in medio dierum suorum deseret illas:" quod tandem illis non sint cognitiones veri nisi falsificatae, significatur per quod "in postremitate sua fiet stultus."

[16] Quoniam "mater" significabat ecclesiam, ac "filii et filiae" vera et bona ejus, et quoniam in Ecclesiis Antiquis, et dein in Ecclesia Judaica omnia erant repraesentativa et inde significativa, ideo opprobrium et ignominia erat mulieribus steriles esse: quare Rachel succensuit Jacobo quod non pareret, et dixit cum peperit Josephum, "Collegit Deus opprobrium meum" (Gen. xxx. 1, 23):

propter eandem causam Elizabeth, postquam concepit, dixit, "Sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit ad auferendum ignominiam meam inter homines" (Luc. i. 24, 25):

inde quoque patet quod "parturire," "parere" et "generare" significent procreare talia quae ecclesiae sunt.

[17] Apud Esaiam, "Vae dicenti patri, Quid generas? aut mulieri, Quid parturis?" (xlv. 10;) haec quoque dicta sunt de reformatione hominis, quod illa sit a Domino, et non ab homine. Apud eundem, Dixit rex Hiskias, cum audivit verba Rabschakes, "Dies angustiae et objurgationis et contumeliae, dies hic, et venerunt filii ad os matri cis, nec vires ad pariendum" (xxxvii. 3):

quod audiantur et Sciantur vera ex Verbo, et tamen per illa non fiat reformatio, significatur per quod "venerint filii ad matricem, nec vires ad pariendum;" "parere" significat fructificare vera per facere, unde reformatio: quod id esset dolor cordis et animi, et quod contumeliosum ecclesiae, significatur per "diem angustiae, objurgationis et contumeliae."

[18] Apud Ezechielem, "Effundam excandescentiam meam super Sin robur Aegypti, et exscindam multitudinem No; dabo ignem in Aegypto,.. parturiet Sin, et {1}non erit ad perrumpendum" (xxx. 15, 16):

per "Aegyptum," "Sin" et "No" significantur scientifica et fallaciae quae naturalis hominis, quae obstant quin homo per vera ex Verbo reformetur; quod haec scituri sint, sed usque non recepturi vita, et sic non reformari possint, significatur per "parturiendo pariet Sin, et {1}non erit ad perrumpendum," nempe matricem. Quoniam per "parturire" significatur recipere auditu aut lectu vera Verbi, et per "parere" significatur fructificare et actu producere illa, quod est vivere secundum illa, et sic reformari, ideo haec quando fiunt cum angustia et difficultate propter falsa et mala quae regnant in ecclesia, quae inhibent et quae pervertunt vera et bona ejus, tunc dicitur quod "prehendantur dolore sicut parturientis:" hoc quia fit in fine ecclesiae, ideo id in Verbo dicitur de illis qui eo tempore vivunt, sicut in hoc capite Apocalypseos, quod "mulier in utero habens clamaverit parturiens, et cruciata parere" (vers. 2);

per quod significatur quod vera et bona spiritualia, quae ex Verbo, non nisi cum maxima difficultate et cum angustia recipi possent, obstantibus malis et falsis quae tunc in ecclesia, et quae animos religioni addictos occupaverunt.

[19] Hoc quoque significatur per "dolores sicut parturientis" apud Jeremiam, "Vocem quasi aegrotantis audivi,.. quasi primogenitum parturientis, vocem filiae Zionis, suspirat, expandit manus suas, Vae jam mihi, quia desolata est anima mea ab occisoribus" (iv. 31):

per "filiam Zionis" intelligitur ecclesia quae in veris doctrinae ex bono amoris est; haec dicitur "suspirare, et expandere manus, quia delassata est anima ejus ab occisoribus;" "occisores" sunt qui vitam Spiritualem hominis per falsa et mala destruunt: et quia propter hoc non nisi quam cum angustia et difficultate recipi vera et bona spiritualia possunt, ideo fit lamentum sicut "aegrotantis et primogenitum parturientis;" per "primogenitum" significatur primum ecclesiae, ex quo reliqua sicut ex suo principio sequuntur.

[20] Apud eundem, "Audivimus famam" populi venientis e terra septentrionis, "remissae sunt manus nostrae, angustia prehendit nos, dolor sicut parturientis: ne exite in agrum, et in viam ne abite, quia gladius hosti, terror circumquaque" (vi. 24, 25):

per "populum venientem e terra septentrionis" intelliguntur illi qui in falsis mali sunt, et abstracte falsa mali quae in ecclesia tunc vastata: quod tunc vera fide et amore aegerrime recipiantur, obstantibus falsis mali, et quod inde cruciatus et dolor animi et cordis, significatur per quod "remissae sint manus, angustia prehendat, dolor sicut parturientis:" quod tunc non consulenda sint quae ecclesiae et quae doctrinae ejus sunt, ad consulendum sibi, significatur per "Ne exite in agrum, et in viam ne abite;" "ager" est ecclesia, et "via" est doctrina: causa quia falsum ab inferno invadit, ex quo falsificatur et exstinguitur verum, significatur per quod "gladius hosti, terror circumquaque;" "gladius" est falsum destruens verum, "hostis" est infernum, et "terror" est mors spiritualis.

[21] Ex his constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, "Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo.., et qui in agro ne revertatur retro....: vae in utero gestantibus et lactantibus in diebus illis; ....erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc" (xxiv. 17-19, 21):

haec quoque dicta sunt de statu ecclesiae circa finem ejus, quando falsa mali et mala falsi regnant, et vera Verbi non recipiuntur nisi falsificata et adulterata; hoc intelligitur per "Vae in utero gestantibus et lactantibus in diebus illis," et quoque per "afflictionem magnam." (Sed haec cum reliquis illius capitis videantur in Arcanis Caelestibus ordine explicata.)

[22] Apud Jeremiam, "Interrogate et videte, num pariens mas; quare video omnem virum, manus ejus super lumbis ejus, sicut parientis, et conversae sunt omnes facies in pallorem? quia magnus dies ille, ut non sit sicut ille" (xxx. 6, 7):

hoc quoque de ultimo statu ecclesiae, quando ultimum judicium: "magnus dies" est adventus Domini, et tunc ab Ipso judicium; per "interrogare et videre num pariens mas," significatur num verum Verbi absque bono vitae aliquid ecclesiae producere possit, quoniam omne ecclesiae producitur ex conjugio boni et veri; "mas" significat ecclesiae verum, et "uxor" ecclesiae bonum: "quare video omnem virum, manus ejus super lumbis ejus sicut parientis?" significat cur putatur sicut verum absque bono producat talia quae ecclesiae sunt; "lumbi" significant conjugium, in spirituali sensu conjugium veri et boni; "lumbi" autem "viri sicut parientis" significant sicut esset conjugium solius veri absque bono: "conversae sunt omnes facies in pallorem" significat quod nihil boni, quia nihil amoris et charitatis; "facies" significat affectiones quae sunt amoris boni, inde "pallor" illas exstinctas.

[23] Apud Esaiam, "Impleti sunt lumbi mei dolore magno, dolores apprehendunt me, sicut dolores parturientis" (xxi. 3):

haec quoque dicta sunt de ultimo statu ecclesiae, quando vera et bona ejus propter mala et falsa quae tunc obstant, non nisi cum maximo doloris nisu recipi possunt; "lumbi," qui impleti dolore dicuntur, significant conjugium boni et veri, ex quo caelum et ecclesia, qui "dolore impleti" dicuntur, quando verum cum bono non potest conjungi; illa itaque significantur per "dolores sicut parturientis," qui apprehendunt.

[24] Quod "dolor sicut parturientis" etiam dicatur de illis qui propter falsa conjuncta malis vitae non vera amplius recipere possunt, quae tamen recipere volunt, cum exitium imminet, imprimis in mundo spirituali quando ultimum judicium, sed quod frustraneo conatu et nisu, significatur per "dolores parturientis" in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Ejulate, quia propinquus est dies Jehovae; ....propterea omnes manus remittuntur, et omne cor hominis liquescit, et perterriti, tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt, vir erga socium suum {1}obstupescit, facies flammarum facies illorum" (xiii. 6-8):

"dies Jehovae," qui propinquus, significat ultimum judicium, quod a Domino cum fuit in mundo; terror illorum tunc propter exitium imminens, significatur per quod "omnes manus remittantur, et omne cor liquescat, ac {2}perterriti sint;" quod frustra tunc recipere possint vera et bona caeli et ecclesiae, propter falsa mali in quibus fuerunt et tunc sunt, significatur per "tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt;" quod illis mala odii et irae, significatur per quod "facies flammarum facies illorum."

[25] Apud Jeremiam, "Habitans in Libano, nidum habens in cedris, quantum gratiae invenies, cum venerint [tibi dolores], dolor sicut parturientis; .....dabo te in manum quaerentium animam tuam" (xxii. 23 [, 25]);

haec de illis apud quos est Verbum, et inde sunt vera et eorum intellectus; hi sunt qui dicuntur "habitare in Libano, et nidum habere in cedris;" exitium illorum quando ultimum judicium, et tunc conatus recipiendi vera, sed frustra ex obstantibus falsis mali, significatur per "quantum gratiae invenies, cum venerint tibi dolores, dolor sicut parturientis;" quod tunc falsa mali quae ex inferno auferent illos, significatur per "Dabo te in manum quaerentium animam tuam."

[26] Apud eundem, "Remissa facta est Damascus, convertit se ad fugiendum, et horror apprehendit eam, angustia et dolores arripuit eam sicut parturi entem" (xlix. 24);

apud eundem, "Audivit rex Babelis famam" populi venientis e septentrione; "inde remissae factae sunt manus ejus, angustia apprehendit eum, dolor sicut parturientis" (l. 43);

apud Mosen, "Audiverunt populi,.. dolor parturientium apprehendit habitatores Philisthaeae" (Exod. xv. 14):

per "dolores parturientis" in his locis similia significantur quae supra. Apud Hoscheam, "Dolores parturientis venient" Ephraimo; "ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum" (xiii. 13):

haec explicata videantur supra (n, 710 [b]). Apud Mosen, Dixit Jehovah Deus ad mulierem, "Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum obedientia tua, et hic dominabitur tibi" (Gen. iii. 16):

per haec non intelligitur quod mulieres pariturae sint filios in dolore, sed per "mulierem" intelligitur ecclesia, quae a caelesti naturalis facta est; "esus ex arbore scientiae" hoc significat: quod homo ecclesiae aegre possit regenerari per vera et per vitam secundum illa, et quod tentationes subiturus sit ut vera implantentur et conjungantur bono, significatur per quod "multiplicabitur dolor et conceptus," et per quod "in dolore pariet filios;" "conceptus" significat receptionem veri quod ex bono, et "parere filios" significat producere vera ex conjugio veri et boni: quoniam naturali homini sunt concupiscentiae ex amore sui et mundi, et illae non removeri possunt quam per vera, ideo dicitur quod "ad virum erit obedientia ejus, et is dominabitur illi;" per "virum" significatur hic ut alibi in Verbo verum ecclesiae; quod per vera et per vitam secundum illa homo reformetur et regeneretur, supra ostensum est. Ex his nunc constare potest quod per "conceptus," "partus," "nativitates" et "generationes" in Verbo significentur conceptus, partus, nativitates et generationes spirituales.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church