Apocalypse Explained (Tansley) n. 740

Previous Number Next Number See English 

740. "Vocatus diabolus et satanas." - Quod {2}significet quia interius sunt in malis et in falsis quae ab inferno, constat ex significatione "diaboli et satanae," quod sit infernum quoad mala et quoad falsa (de qua sequitur); quod sint qui [interius] in malis et inde falsis sunt, est quia illi qui hic per "draconem" intelliguntur, [et qui] vocantur "diabolus et satanas," non exterius tales sunt, sed interius; {3}exterius enim loquuntur sicut homines ecclesiae, et quidam sicut angeli caeli, de Deo, de Domino, de fide et amore in Ipsum, deque caelo et inferno, et ex Verbo multa depromunt per quae sua dogmata confirmant; inde est quod per exteriora haec conjuncti sint caelo, at vero interius non illis afficiantur, minus delectentur, sed solum afficiuntur et delectantur corporeis et mundanis, usque adeo ut caelestia respective nihili pendant: verbo, corporea et mundana super omnia amant, et caelestia solum ut servitia, sic ut illa quae corporis et mundi sunt, faciant caput, ac caelestia pedes. Tales sunt quia vitam nihili faciunt, dicentes quod sola fides salvet, et non aliquod bonum vitae: inde est quod diaboli et satanae sint, nam homo talis est qualis est interius, et non qualis est solum exterius, nisi exterius loquatur et agat ex interiori: talis etiam manet post mortem; nam qualis homo est interius, talis etiam est quoad spiritum, et spiritus hominis est affectio, ex qua voluntas et inde vita; inde sequitur quod illi qui nihili faciunt vitam, interius diaboli et satanae sint, et quoque post exactam vitam in mundo, dum fiunt spiritus, diaboli et satanae fiant.

[2] Quod dicantur "diabolus et satanas," est quia per "diabolum" significatur infernum, pariter per "satanam," sed per "diabolum" significatur infernum unde mala, et per "satanam" infernum unde falsa; quod hoc infernum dicatur satanas, est quia omnes qui in eo sunt vocantur satanae; et quod illud infernum dicatur Diabolus, est quia omnes qui ibi sunt dicuntur diaboli: quod non aliquis diabolus et satanas ante creationem mundi fuerit, qui fuerat lucis angelus, et postea cum turba sua dejectus in infernum, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno (n, 311-316) ostensa sunt, ubi actum est de eo, Quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere.

[3] Sciendum est quod sint duo regna in quae distincti sunt caeli, nempe regnum caeleste et regnum spirituale (de quibus etiam videatur opus De Caelo et Inferno, n. 20-28). His duobus regnis ex opposito correspondent duo regna in quae inferna distincta sunt; regno caelesti ex opposito correspondet regnum infernale quod ex diabolis consistit, et inde vocatur Diabolus; et regno spirituali ex opposito correspondet regnum infernale quod ex satanis consistit, et inde vocatur satanas. Et quia regnum caeleste consistit ex angelis qui in amore in Dominum sunt, ita regnum infernale regno caelesti ex opposito correspondens consistit ex diabolis qui in amore sui sunt; inde est quod ex illo inferno mala omnis generis effluant: et quia regnum spirituale consistit ex angelis qui in charitate erga proximum sunt, ita regnum infernale regno spirituali ex opposito correspondens consistit ex satanis qui in falsis ex amore mundi sunt; inde est quod ex illo inferno falsa omnis generis effluant.

[4] Ex his constare potest quid significat "diabolus" et quid "satanas" In sequentibus locis: - Apud Evangelistas, "Jesus deductus est in desertum..., ut tentaretur a diabolo (Matth. iv. 1, seq.; Luc. iv. {1}1-13):

quid per "desertum," et quid per "tentationes" Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus, significatur, supra (n. 730 [e]) ostensum est: quod "a diabolo" dicatur tentatus, significat quod ab infernis unde mala, ita a pessimis; nam illa inferna primario pugnabant contra Divinum Amorem Domini; nam amor in illis infernis regnans est amor sui, et hic amor est oppositus amori Domini, ita amori qui a Domino.

[5] Apud Matthaeum, "Zizania sunt filii mali, inimicus.. qui seminat.. est diabolus" (xiii. 38, 39):

"zizania" significant falsa doctrinae, religionis et cultus, quae ex malo sunt; quare etiam vocantur "filii mali;" et quia malum producit illa, dicitur quod "diabolus" sit qui seminat illa.

[6] Apud Lucam, "Qui.. super via, sunt audientes, postea venit diabolus, et aufert verbum e corde eorum, ut non credant et salventur" (viii. 12);

et apud Marcum, "Hi.. sunt qui super viam, ubi seminatur verbum, et quando audiverint statim venit satanas, et aufert verbum seminatum in cordibus eorum" (iv. 15):

de hoc apud Lucam dicitur "diabolus," et apud Marcum in "satanas," ex causa, quia per "semen quod cecidit super viam" significatur verum e Verbo quod solum recipitur memoria et non vita; hoc quia aufertur tam a malo quam a falso, ideo dicitur "diabolus" et "satanas;" inde est quod apud Lucam dicatur quod "veniat diabolus et auferat verbum e corde eorum, ut non credant et salventur;" et apud Marcum, quod "veniat satanas et auferat verbum seminatum in cordibus eorum."

[7] Apud Matthaeum, "Rex dicet eis a sinistris, Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum {2}diabolo et angelis ejus" (xxv. 41):

quod hic dicatur "diabolus," est quia haec dicta sunt de illis qui non bona, et ideo mala fecerunt; nam qui non bona opera faciunt, illi, mala opera faciunt; recensentur enim opera in praecedentibus quae non fecerunt; nam cum bona vilipenduntur, mala amantur.

[8] Vocatur Judas Ischarioth a Domino "Diabolus" (Joh. vi. 70);

et dicitur quod diabolus injecerit in cor ejus (Joh. xiii. 2):

et quod post assumptam offulam satanas ingressus sit in {1}eum (Joh. xiii. 27; Luc. xxii. 3):

causa quod ita dicatur, est quia per Judam Ischarioten repraesentati sint Judaei, qui quia in falsis ex malo fuerunt, ex malo vocatur "diabolus," et ex falsis "satanas:" quare dicitur quod "diabolus injecerit in cor ejus;" "injicere in cor" est in amorem qui voluntatis ejus: et quod "satanas post assumptam offulam ingressus sit in eum;" "ingredi in eum cum offula" est in ventrem; et "ingredi in ventrem" est in cogitationem, et falsa ex malo sunt cogitationis.

[9] Apud Johannem, Jesus ad Judaeos, "Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; is homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia non veritas in eo; quando loquitur mendacium, ex proprio loquitur" (viii. 44):

describitur hic gens Judaica, qualis ab initio fuerat, quod nempe in malo et inde falsis; per "patrem diabolum" intelligitur malum ex inferno in quo fuerunt patres eorum in Aegypto et postea in deserto; quod voluerint in malis cupiditatum suarum esse, intelligitur per quod "desideria patris vestri vultis facere;" quod omne verum intellectus destruxerint, significatur per quod "homicida fuerit ab initio, et in veritate non steterit, quia non veritas in eo;" "homo" significat verum intelligentiae; inde "homicida," destructorem ejus: falsa ex malo eorum significatur per [quod] "quando loquitur mendacium, ex proprio loquatur;" "proprium" significat malum voluntatis, ac "mendacium" significat falsum inde.

[10] Apud Matthaeum, Pharisaei dixerunt de Jesu, "Non ejicit daemonia nisi per Beelzebul, principem daemoniorum; sciens.. Jesus cogitationes illorum dixit illis, ....Si satanas satanam ejicit, contra se ipsum divisus est; quomodo.. regnum illius stabit? ....Si Ego in spiritu Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos regnum Dei (xii. 24, [25,] 26, 28):

quod hic "satanas," et non diabolus, dicatur, est quia per "Beelzebulem," qui fuerat deus Ekronis, intelligitur deus omnium falsorum; nam Beelzebul, si interpreteris, est Dominus muscarum, et "muscae" significant falsa sensualis hominis, ita falsa omnis generis; inde est quod Beelzebul dicatur satanas: quare etiam dixit Dominus, "Si Ego in spiritu ,Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos regnum Dei;" per "spiritum Dei" intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, et per "regnum Dei" inde significatur caelum et ecclesia quae in Divinis Veris.

[11] Apud Evangelistas, Petrus increpans Jesum, quod vellet pati; et Jesus "conversus dixit Petro, Abi post Me, Satana; scandalum.. es; quia non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum" (Matth. xvi. 22, 23; Marc. viii. [32,] 33):

quod haec a Domino dicta sint Petro, est quia "Petrus" in sensu repraesentativo significabat fidem; et quia fides est veri, et quoque falsi, ut hic, ideo Petrus vocatur Satanas, nam, ut dictum est, "Satanas" est infernum unde falsa. Petrus repraesentabat fidem in utroque sensu, nempe fidem ex charitate, et fidem absque charitate; et fides absque charitate est fides falsi: etiam illi qui in fide absque charitate sunt se scandalizant ex eo, quod Dominus se passus sit crucifigi; idcirco etiam vocatur "scandalum." Quia passio crucis fuit ultima tentatio Domini et plena victoria super omnia inferna, et quoque plena unio Ipsius Divini cum Divino Humano, et hoc ignorant illi qui in fide falsi sunt, ideo dixit Dominus, "Non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum."

[12] Apud Lucam, Jesus dixit Simoni, "Ecce satanas expostulavit Vos, ut cribraret vos sicut triticum: Ego vero oravi pro te, ut non desinat fides tua; tu ergo, quando conversus fueris, confirma fratres tuos" (xxii. 31, 32):

hic quoque Petrus repraesentat fidem absque charitate, quae fides est fides falsi; nam haec illi a Domino dicta sunt mox antequam ter abnegavit Ipsum: quia repraesentabat fidem, ideo dicit Dominus, "Ego oravi pro te, ne desinat fides tua;" quod repraesentaverit fidem falsi, constat ex eo, quod Dominus dixerit, "Tu ergo, quando conversus fueris, confirma fratres tuos:" quia fides falsi est sicut palea coram vento, ideo dicitur quod "Satan expostulaverit eos, ut cribraret eos sicut triticum;" "triticum" est bonum charitatis separatum a palea; inde patet, cur dicitur "satanas."

[13] Apud eundem, "Vidi satanam sicut fulmen e caelo cadentem" (x. 18):

per "satanam" hic simile significatur quod per "draconem," qui quoque in caelo visus est, ac e caelo projectus; sed "draco" est qui proprie intelligitur per "diabolum," ac "angeli ejus" qui intelliguntur per "satanam." Quod per "angelos draconis" intelligantur falsa mali, in subsequente paragrapho videbitur; quod "satanas deciderit e caelo," significat quod Dominus per Divinum Verum, quod tunc Ipse fuit, e caelo omnia falsa expulerit, et quod subjugaverit illa inferna quae "satanas" vocantur, similiter quod Michael dejecerit "draconem et angelos ejus" (de quibus mox supra. n. 737).

[14] Apud Hiobum, "Fuit dies cum venerunt filii Dei ad standum juxta Jehovam, et venit Satan in medio illorum; et dixit Jehovah ad Satanam, Unde venis? Et respondit Satanas Jehovae, et dixit, A pervagando terram, et ab ambulando per eam. Et dedit Jehovah Satanae in manum omnia Hiobi, sed ne in illum mitteret manum; ac postea ut tangeret os et carnem ejus ({1}i. 6-12; cap. {2}ii. 1-7):

quod haec sint historica facta, ex pluribus in illo Libro constare potest. Liber Hiobi est liber Ecclesiae Antiquae, plenus correspondentiis, secundum modum scribendi illius temporis; sed usque est liber praestans et utilis. Angeli eo tempore dicti fuerunt "filii Dei," quia per "filios Dei," aeque ac per "angelos," intellecta sunt Divina vera, ac per "satanam" infernalia falsa: et quia inferna tentant homines per falsa, ut postea Hiobum, et quia infernalia falsa discutiuntur per Divina vera, ideo dicitur quod "Satanas steterit in medio filiorum Dei." Quid reliqua significant, hic explicare intermittitur, quoniam illa in sua serie lustranda sunt.

[15] Apud Davidem, "Ponunt super me malum pro bono, et odium pro amore meo; praefice illi improbum, et satanas stet ad dextram ejus" (Ps. cix. 5, 6):

hoc, sicut pleraque in psalmis Davidis, est propheticum de Domino, et de tentationibus Ipsius, quas prae omnibus immanissimas sustinuit; et quia Dominus in tentationibus suis ex Divino Amore contra inferna, quae Ipsi infensissima fuerunt, pugnavit, dicitur, "Ponunt super me malum pro bono, et odium pro amore meo:" et quia infernale malum et falsum praevalet apud illos, dicitur, "Praefice illi improbum, et satanas stet ad dextram ejus;" "stare ad dextram" significat prorsus occupari, et "satanas" significat falsum infernale, quo occuparetur.

[16] Apud Sachariam, "Postea ostendit mihi Jehoschuam sacerdotem magnum, stantem coram angelo Jehovae; et Satan stans ad dextram ejus ad adversandum illi: et dixit Jehovah ad Satanam, Increpet te Jehovah, eligens Hierosolymam; nonne illa titio ereptus ex igne? Et Jehoschua fuit indutus vestibus pollutis, sicque stans coram angelo" (iii. 1-3). quid haec involvunt, non constare potest nisi ex serie rerum quae antecedunt et consequuntur; ex illa videri potest quod per ea repraesentatum sit quomodo Verbum falsificatum fuit; per "Jehoschuam sacerdotem magnum" significatur ibi Lex seu Verbum, et falsificatio ejus per quod "vestibus pollutis indutus steterit coram angelo:" inde patet quod per "satanam" ibi intelligatur falsum doctrinae ex falsificato Verbo; et quia id illo tempore incepit praevalere, visum sachariae est quod "satanas steterit ad dextram ejus;" "stare ad dextram" significat pugnare contra Divinum Verum. Quoniam sensus litterae Verbi solum falsificari potest, ex causa quia illa solum apparenter vera sunt, et illi qui Verbum secundum litteram interpretantur aegre possunt redargui falsorum, dixit {1}Jehovah, "Increpet te Jehovah," sicut supra (n. 735), ubi explicatur quid significat quod "Michael cum diabolo disceptaverit de Mosis corpore," et quod Michael dixerit diabolo, "Increpet te Dominus" ( [Epist.] Jud. vers. 9). Quia verum doctrinae ex Verbo intelligitur, quod falsificatum est, dicitur, "Jehovah eligens Hierosolymam; nonne illa titio ereptus ex igne?" Per "Hierosolymam" significatur doctrina ecclesiae, et per "titionem ereptum ex igne" significatur quod parum veri residuum sit.

[17] In his locis in Veteri Testamento solum "satanas" nominatur, et nullibi diabolus, sed pro illo dicitur "hostis," inimicus, "osor," "adversarius," "accusator," "daemon", tum "mors" et "infernum." Ex his constare potest quod per "diabolum" significetur infernum unde mala, et per "satanam" infernum unde falsa; ut quoque in sequentibus in Apocalypsi, "Postea vidi angelum descendentem e caelo, qui habebat clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua; hic comprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et vinxit eum mille annos. ....Et quando consummati fuerunt mille anni, solvetur satanas e custodia sua," et seducet gentes; "et diabolus, qui seduxit eos, conjectus est in stagnum ignis et sulphuris" (xx. 1, 2, 7, 8, 10). Quid autem "daemon," "daemonium," et "spiritus daemonii" significant, videatur supra (n. 586).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church