752. "Vae habitantibus terram et mare." - Quod significet lamentationem super illos qui mere naturales et sensuales fiunt, constat ex significatione "vae," quod sit lamentatio (de qua supra, n. {1}531); ex significatione "habitantium terram et mare," quod sit mere naturales et sensuales; nam cum per "habitantes in caelis" significantur spirituales, per "inhabitantes terram et mare" significantur naturales et sensuales, est enim mens naturalis et sensualis infra mentem spiritualem, sicut est terra et mare infra caelos; et quoque in mundo spirituali apparent caeli in editis, et longe infra illos terrae et maria, ac in caelis habitant spirituales, et super terris longe infra illos habitant naturales, ac in maribus sensuales; quisque enim habitat alte et profunde, sicut interiora ejus, quae vocantur mentis, aperta aut clausa sunt. Inde est quod in Verbo per "caelum et terram" quibusdam in locis significetur ecclesia interna et externa, seu ecclesia spiritualis et naturalis; tum in particulari homo spiritualis et naturalis, ex causa quia ecclesia est in homine, et inde homo est ecclesia, qui spiritualis est. Quod hic per "terram et mare" significentur mere naturales et sensuales, est quia per "terram" hic intelligitur illa terra in quam "draco projectus est," et in quam "descendit diabolus," ut mox sequitur: ac mere naturalis seu externus homo ibi est; nam naturalis homo absque spirituali, seu externus homo absque interno, est super terra damnata, sub qua est infernum: homo enim nascitur sensualis et naturalis, ita sicut in inferno, quia in omnis generis mala; at per regenerationem fit spiritualis, et per illam extrahitur homo ab inferno, et elevatur in caelum a Domino; inde est, quod haec lamentatio sit super illos qui mere naturales et sensuales sunt. Quod lamentatio sit super illos, est quia intelliguntur illi qui in fide separata a charitate sunt, ita qui dicunt se in fide esse, tametsi in nulla vita fidei; quod illi mere naturales et sensuales fiant, supra (n. 714, 739) ostensum est; illi etiam per "draconem et ejus angelos," ac per "serpentem antiquum," intelliguntur; hic autem qui facile a dracone et ejus angelis se patiuntur seduci: hi itaque sunt, de quibus dicitur, "Vae habitantibus terram et mare." (Quod per "caelum et terram" significetur ecclesia interna quae spiritualis, et ecclesia externa quae naturalis, videatur supra, n. 304. Quod per terram" etiam significetur damnatio, n. 742. Quod per "maria" significentur extrema vitae hominis, quae vocantur sensualia, n. 275, 342, 511: quod etiam significent inferna, n. 537, 538.)