Apocalypse Explained (Tansley) n. 765

Previous Number Next Number See English 

765. [Vers. 16.] "Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit draco ex ore suo." - Quod significet quod illi qui ab ecclesia quae non in veris operam praestiterint, et astutas ratiocinationes illorum qui a fide separata essent, non receperint, constat ex significatione "terrae" quae adjuvit mulierem, quod sit ecclesia quae non in veris, nam per "terram" hic intelligitur terra deserti, in quam mulier fugit, et ubi habuit locum praeparatum a Deo: (quod "terra deserti" significat ecclesiam quae non in veris quia non in bono, constat ex significatione "terrae," quod sit ecclesia, de qua supra, n. 29, 304, 417 [a], 697, 741, 742, 752; et ex significatione "deserti," quod sit ubi non verum, de qua etiam supra, n. 730:) ex significatione "adjuvare mulierem," quod sit operam praestare Novae Ecclesiae, quae Sancta Hierosolyma vocatur: et ex significatione "aperire os suum et deglutire flumen, quod ejecit, draco ex ore suo," quod sit acutas ratiocinationes illorum, qui a fide separata essent; "flumen enim aquarum, quod draco ejecit ex ore suo," significat acutas ratiocinationes ex falsis, ut ex articulis binis praecedentibus patet; et "aperire os et deglutire," cum de ecclesia, quae significatur per "terram," significat auferre; et quia aufertur cum non recipitur, significat non recipere.

[2] Haec ita intelligenda sunt: in antecedentibus dicitur quod "mulier fugerit in desertum ubi habet locum praeparatum a Deo," et postea quod "nacta sit alas aquilae, et volaverit in locum suum," per quae significatum est quod ecclesia, quae Nova Hierosolyma vocatur, commoratura sit inter illos qui in doctrina fidei separatae sunt, dum crescit in plenum, usque dum providetur inter plures; sed in ea ecclesia dracones sunt, qui separant fidem a bonis operibus non solum doctrina sed etiam vita; at reliqui in eadem ecclesia, qui vivunt vitam fidei, quae est charitas, non dracones sunt, tametsi inter illos; nam non aliter sciunt quam quod ex doctrina sit quod fides producat fructus, qui sunt bona opera, et quod fides quae justificat et salvat, sit credere illa quae in Verbo sunt et facere illa; at dracones prorsus aliter sentiunt; sed quomodo hi sentiunt, non capiunt illi, et quia non capiunt, nec recipiunt: ex quibus patet, quod ecclesia ex illis, qui non dracones sunt, intelligatur per "terram, quae adjuvit mulierem, et deglutivit flumen quod draco ejecit ex ore suo." Quales autem, et quam astutae et simul perniciosae ratiocinationes illorum qui per "draconem" intelliguntur, de separatione fidei a bonis operibus, et de conjunctione eorum, sunt, alibi, volente Domino, revelabitur; tum quod illae ratiocinationes sint modo apud antistites eruditos, et non notae, quia non intellectae, populo ecclesiae, et quod inde sit quod Nova Ecclesia, quae Sancta Hierosolyma vocatur, ab his adjuvetur, et quoque crescat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church