771. VERSUS 18 [B.A. xiii. 1] "Et steti supra arenam maris." - Quod significet continuationem status illorum qui per "draconem" significantur, constat ex significatione "stare super arena maris," quod sit adhuc videre quales illi sunt qui per "draconem" intelliguntur; nam sequitur quod "viderit ex mari bestiam ascendentem, cui dedit draco virtutem suam et thronum suum et potestatem suam;" et postea, quod "viderit bestiam e terra ascendentem, quae locuta est sicut draco;" praeter plura quae sequuntur: et quia per illas bestias continuatur descriptio status eorum qui dracones sunt, quare id est quod [per] "stare super arena maris" significatur. Praeterea per "arenam maris" significatur sterile, quale est apud illos, qui quidem de fide, sed nihil de vita fidei, quae est charitas, cogitant; ubi enim tales in mundo spirituali habitant, ibi non apparet aliud quam congeries lapidum, et quoque arena, ac raro aliquod gramen ac virgultum; inde quoque est, quod per "arenam maris" status illorum, qui per "draconem" intelliguntur, significetur.
CAPUT XIII. |1.| Et vidi ex mari bestiam ascendentem, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, et super capitibus suis nomen blasphemiae. 2. Et bestia quam vidi erat similis pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis; et dedit illi draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam. 3. Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem, et plaga mortis ejus sanata est; et admirata est tota terra post bestiam. 4. Et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam, dicentes, Quis similis est bestiae? quis potest pugnare cum ea? 5. Et datum ei os loquens magna et blasphemias; et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos. 6. Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare nomen Ipsius, et tabernaculum Ipsius, et eos in caelo habitantes. 7. Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos; et data ei potestas super omnem tribum, et linguam et gentem. 8. Et adorabunt eam omnes habitantes super terra, quorum non scripta nomina in libro vitae Agni mactati a fundatione mundi. 9. Si quis habet aurem, audiat. 10. Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit; si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi: hic est patientia et fides sanctorum. 11. Et vidi aliam bestiam ascendentem e terra, et habebat cornua duo similia agno, et loquebatur sicut draco. 12. Et potestatem prioris bestiae omnem facit coram illo: et facit ut terra et habitantes in illa adorent bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus. 13. Et facit signa magna, ut et ignem faciat descendere e caelo in terram coram hominibus;
14. Et seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram bestia, dicens habitantibus super terra facere imaginem bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit. 15. Et datum ei dare spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae, et faciat ut quicunque non adorant imaginem bestiae, occidantur. 16. Et facit omnes parvos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum. 17. Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habens characterem aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. 18. Hic sapientia est; habens intelligentiam computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus bus sexcenta sexaginta sex.