Apocalypse Explained (Tansley) n. 776

Previous Number Next Number See English 

776. "Et cornua decem." - Quod significet multam potentiam, constat ex illis quae supra (n. 716) explicata sunt, ubi de "dracone," cui etiam "decem cornua" fuerunt. Multa potentia quae draconi et huic bestiae addicitur, et quae repraesentatur in mundo spirituali per cornua, et inde repraesentative ostensa est Johanni super draconis bestia, est potentia ratiociniorum e naturali homine ex fallaciis, ita ex falsis; quibus quidem nulla potentia in se est, quia omnis potentia est veris; sed usque multa potentia est falsis quae ex fallaciis sensuum, proinde ratiociniis ex illis, apud homines telluris, antequam in veris ex bono sunt, hoc est, antequam a Domino regenerati sunt: homo enim ex nativitate in malis est, et inde quoque in falsis; nam falsa scaturiunt ex malis, sicut impurae aquae ex impuro fonte; et falsa illa per ratiocinia ex fallaciis sensuum confirmata apparent sicut vera; et quia homo in falsis ex malis est ex nativitate, ideo ille facile arripit, agnoscit et credit illa, concordant enim cum primo ejus naturali lumine, et cum calore luminis istius, qui est ex igne amoris sui aut amoris mundi; et quia homo ad talia credenda facile et quasi sponte aufertur, et sic seducitur, ideo tribuitur hic bestiae, et supra draconi, multa potentia: at contra hominem qui in veris ex bono est, seu contra regeneratum a Domino, non potentiam habent, et semper minorem sicut multiplicantur vera apud illum, et tandem nullam; nam, ut supra dictum est, omnis potentia inest veris ex bono, proinde nulla falsis ex malo.

[2] Hoc confirmari potest ex visis et perceptis in mundo spirituali. In quibusdam locis ibi sunt continuae pugnae illorum qui in falsis sunt cum similibus et cum dissimilibus, et visum est quod mali per falsa vicerint, et in partes suas traxerint perplures; quod cum miratus sum, dictum et perceptum est quod falsa valeant contra illos qui in falsis sunt, nam deprehensum est quod illi qui victi et in partes tracti sunt, aeque in falsis fuerint; et vice versa, quod falsa non valeant contra illos qui in veris sunt. Praeterea etiam visum est quod illi qui in falsis essent pugnaverint cum illis qui in veris, et quod etiam hos vicerint; sed usque perceptum est quod hi non fuerint in veris ex bono, sed in veris absque bono. Sed dum illi qui in falsis sunt pugnant contra illos qui in veris ex bono sunt, prorsus nihil valent; sunt sicut paleae in aere, quae flatu hominis absque potentia renitendi quaquaversum disperguntur et dissipantur. Ex his constare potest unde est quod pluries in Verbo mali dicantur "fortes" et "potentes." Inde nunc patet causa cur super draconis capite, et super hujus bestiae capite, et similiter infra, super capite bestiae coccineae (Apoc. cap. xvii. 3), visa sint "cornua decem."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church