Apocalypse Explained (Tansley) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. "Et imposuit dextram (suam) manum super me." - Quod significet vita in ab Ipso, constat ex significatione "dextrae manus," cum de Domino, quod sit vita ab Ipso (de qua supra, n. 72); quod significet vitam ab Ipso, est quia immediate sequitur post id, quod "ceciderit ad pedes Ipsius tanquam mortuus;" et praeterea per "tangere manu" significatur communicare et transferre in alterum quod apud se, et quoque recipere ab altero; ac communicare et transferre in alterum quod apud se, cum de Domino, ut hic, est vitam, qualis est illis qui in illustratione sunt, ac vident et audiunt talia quae in caelo; quod etiam factum est cum Johanne, nam is in tali illustratione fuit cum vidit et audivit illa quae in Apocalypsi descripta sunt. Quod "tangere manu" sit communicare et transferre in alterum, est quia in manus translata est omnis potentia hominis e corpore; quare quod mens vult ut corpus faciat, brachia et manus faciunt; inde est quod per "brachia" et "manus" in Verbo significetur potentia (videatur n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 7673, (2)10019): sed haec potentia est potentia naturalis, et communicatio per illam est exsertio virium corporis; potentia autem spiritualis est velle alterius bonum, et quantum potest, velle transferre in alterum quod apud se est; haec potentia est quae per "manum" in sensu spirituali significatur, et ejus communicatio et translatio per "tangere manu." Ex his constare potest quid significatur per quod Dominus, qui ibi vocatur "Filius hominis," imposuerit dextram suam manum super Johannem, cum jacuit sicut mortuus, quod nempe communicaverit et transtulerit in illum vitam a Se (de qua supra). Simile significatur per "tangere" et "tangere manu" pluribus in locis in Verbo, ut in his sequentibus: - Apud Danielem, Dominus qui ibi apparuit illi ut Vir indutus linteis, cujus aspectus sicut aspectus fulguris, et oculi sicut faces ignis, ac pedes sicut splendor aeris levigati, tetigit illum, et restituit super stationem suam, ac sustulit illum super genua sua; ac tetigit labia ejus, et aperuit os ejus; et addidit tangere illum, et corroboravit illum (x. 4 ad finem);

apud Jeremiam, "Emisit Jehovah manum suam, et tetigit os meum, et dixit, Do verba mea in os tuum" (i. 9);

apud Matthaeum, Jesus extendens manum ad leprosum, "tetigit illum, dicens, Volo, mundatus esto; et statim mundata est illius lepra" (viii. 3);

apud eundem, Jesus Vidit socrum Petri febri afflictam; "et tetigit manum ejus, et reliquit eam febris" (viii. 14, 15);

apud eundem, Jesus tetigit oculos duorum caecorum, et aperti sunt eorum oculi (ix. 29(,30));

apud eundem, "Adhuc Petro loquente, ecce nubes lucida inumbravit discipulos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite; et cum haec audissent discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde: tunc accedens Jesus tetigit illos, et dixit, Surgite, ne timete" (xvii. (1)5-7);

apud Lucam, Jesus accessit et tetigit loculum defuncti, et dixit, "Adolescens, tibi dico, surge. Tunc resedit qui mortuus, et coepit loqui" (vii. 14, 15);

apud eundem, Jesus tetigit aurem (2)surdi, et sanavit (xxii. 51);

apud Marcum, "Attulerunt ad Jesum infantes, ut tangeret eos; . . . . et suscepit in ulnas, posuit manus super eos, et benedixit illis" (x. 13(, 16));

apud eundem, Attulerunt male habentes ad Jesum, "ut saltem tangerent fimbriam vestimenti Ipsius; et quotquot tetigerunt salvi facti sunt" (vi. (3)56: Matth. xiv. 36);

apud Lucam, "Mulier profluvio sanguinis laborans, . . . . tetigit fimbriam vestimenti Jesu, et statim constitit fluxus sanguinis; Jesus dixit, Quis est qui tetigit Me? . . . . . . Tetigit Me aliquis; Ego cognovi virtutem a Me egressam" (viii. 43, 44, (45,) 46). Quia per "tangere" et "imponere manus" significatur communicare et transferre in alterum quod apud se, ideo ab antiquis temporibus receptum est in ecclesiis imponere manus capiti eorum qui inaugurantur et benedicuntur, Sicut etiam mandatum est Moschi, ut faceret Josuae (Num. xxvii. 18-23; Deutr. xxxiv. 9). Quoniam omnia erant repraesentativa et significativa spiritualium apud filios Israelis, ideo etiam tactus; quare sanctificabantur qui tetigerunt sanctum, et polluebantur qui tetigerunt immundum, significabat enim "tactus" communicationem et translationem in alterum et receptionem ab altero, ut constare potest ex sequentibus his locis, apud Mosen:

Omnis qui tetigerit tentorium conventus et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus, sanctificabitur (Exod. xxx. 26-29);

Quicquid tetigerit altare, sanctum erit (Exod. xxix. 37);

Omne quod tetigerit residuum minchae, et residuum carnis ex sacrificiis, sanctificabitur (Levit. vi. 11, 20 (B. A. 18, 27));

"Omnis tangens mortuum, . . . . et non expiaverit se, . . . habitaculum Jehovae polluit; ideo exscindetur anima haec ex Israele . . . . Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, . . . . aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies . . . . Tangens aquas separationis immundus ad vesperam. Omne quod tetigerit immundus immundum fiet; et anima quae tetigerit, immunda ad vesperam" (Num. xix. 11, 13, 16, 21, 22); Qui tangit immundas bestias, et immunda reptilia, immundus erit: omne super quod ceciderint, immundum erit; sive vas ligni, vestis, aqua, vas testae, cibus, potus, clibanus ((non autem) fons, cisterna, receptaculum aquarum), immunda erunt (Levit. xi. 31-36;) (Praeter alibi, ut Levit. v. 2, 3; cap. vii. 21; cap. xi. 37, 38; cap.(1) xv. 1 ad fin.; cap. xxii. 4: Num. xvi. 26: Esai. iii. 11: Thren. iv. 14, 15: Hosch. iv. 2, 3: Hagg. ii. 12-14).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church