797. [Vers. 6] "Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum." Quod significet falsificationem Divini Veri, ita Verbi, quod a Domino et quod est Dominus, constat ex significatione "aperire os suum" cum per "os" significatur doctrina, et inde instructio, praedicatio et ratiocinatio (de qua supra, n. {1}794), quod sit instruere, praedicare et ratiocinari; ex significatione "blasphemiae," quod sit falsificatio Verbi usque ad destructionem Divini Veri, quale est in caelo (de qua supra, n. 778); et ex significatione "Dei," quod sit Divinum Verum, ita Verbum; et quia Divinum Verum est a Domino, et est Dominus in caelo, ideo per "blasphemiam adversus Deum" significatur falsificatio Divini Veri seu Verbi, quod a Domino, et quod est Dominus: quod etiam Verbum sit Dominus quia a Domino, est quia Verbum est Divinum Verum, ac Divinum Verum procedit a Domino ut Sole, et quod procedit est Ipsius a quo procedit, immo est Ipse; quare Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia est angelis et quoque hominibus, est Dominus in caelo; quod etiam sit Verbum quale est apud nos in mundo, est quia illud est Divinum Verum in ultimo ordinis, continens sensum spiritualem, qui est Divinum Verum quale est in caelo: sed de hac re alibi plura. Ex his patet quod per quod "bestia aperuerit os suum in blasphemiam adversum Deum" significetur falsificatio Divini Veri, seu Verbi quod a Domino, et quod est Dominus.
[2] Quoniam in hoc versu agitur de blasphematione, et per blasphemiam significatur falsificatio Divini Veri seu Verbi, nempe, ab illis qui fidem separant a vita, velim in explicatione hujus versus tradere quinam et quales sunt ex illis, qui ita falsificant Verbum ut sibi caelum prorsus claudant; deinde quinam et quales ex illis sunt, qui non ita falsificant Verbum ut claudant sibi caelum; et postea, quinam et quales ex illis sunt, qui non falsificant Verbum, apud quos ideo caelum potest aperiri aut aperitur. In hoc articulo dicetur de illis qui ita falsificant Verbum ut caelum sibi prorsus claudant; in sequentibus autem articulis dicetur de reliquis ordine. Omnes illi caelum sibi prorsus claudunt, qui apud se confirmant doctrina et simul vita quod sola fides absque bonis operibus justificet et salvet; causa est, quia hi ita falsificant Verbum ut sit contra Divinum Verum quod in caelo est, et ex quo caelum; eo usque falsificari potest Verbum, et quoque non eo usque.
[3] Quod illi eo usque falsificent Verbum, sunt causae:
(1.) Quod bona vitae, quae sunt bona opera, nihili pendant ex doctrina, et nihili faciant ex vita, cum tamen universum caelum est in bono, nam bonum est amoris et amor est vitae; omnis sapientia et omnis felicitas angelis caeli est ex bono per vera; et unicuivis ibi tanta et talis est sapientia et felicitas, quantum et quale est bonum ex quo vera; quare est bonum ipsa essentia vitae angelicae, et inde essentia ipsius caeli: illi itaque qui in sola fide omne salutis, et nihil ejus in bonis operibus, ponunt, non possunt non sibi caelum claudere; bonum enim, in quo est caelum, nihili pendunt et nihili faciunt; et ubi non bonum est, ibi est malum, et ubi malum, ibi est infernum.
[4] (2.) Quia in sola fide omne salutis, et inde omne caeli et omne ecclesiae, ponunt, et nihil eorum in bonis charitatis, quae sunt bona opera, illi amorem in Deum et amorem erga proximum vilipendunt et nauci faciunt, cum tamen Dominus docet Quod ex illis binis mandatis Lex et Prophetae pendeant (Matth. xxii. 34-38);
"Lex et Prophetae" sunt omnia Verbi: et quoque {1}Dominus dicit ad Legisperitum de binis illis mandatis, "Fac illa et vives" (Luc. x. {2}28):
et amare Deum et amare proximum non aliud est quam facere bona, nam amor in sua essentia est velle, et in sua existentia est facere; quod enim homo amat, hoc vult, et quod ex amore vult hoc facit: ideo etiam Dominus docet, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me:....qui vero non amat Me, praecepta mea non servat" (Joh. xiv. 21, 24):
inde sequitur quod qui bona opera, quae sunt bona amoris, bona charitatis, et bona vitae, quae in caelo vocantur usus, nihili pendunt et nihili faciunt, claudant sibi caelum; non enim amant Deum, nec amant proximum, et usque caelum est caelum ex binis illis amoribus. Hoc imprimis est falsificare Verbum usque ad destructionem Divini Veri, quod in caelo est a Domino, et quod ibi est Dominus.
[5] (3.) Illi qui et doctrina et vita se confimant in eo, quod sola fides absque bonis operibus justificet et salvet, claudunt etiam sibi caelum per id, quod mala opera excusent; quae excusant per id, quod dicant et credant quod mala non videantur a Deo, aut quod remittantur apud illos qui habent fidem; (quidam, qui habent fiduciam fidei; quidam, qui per fidem justificati sunt;) quare plures ita vesane cogitant, "Quid refert ut bona faciam, dum bona non me salvant? et quid refert si mala faciam, dum mala me non damnant? In gratia sum quia fidem habeo." Et sic vivunt sibi et mundo, nec abstinent a malo quia malum, nec faciunt bonum quia bonum; si abstineant a malo, est ex timore legis civilis et jacturae famae, et non ex timore legis Divinae et vitae aeternae; et si faciant bonum, est ex amore mercedis, et non ex amore Dei: et usque qualis est vita talis est homo;
"Numquid colligitur ex spinis uva, aut ex tribulis ficus?" (Matth. vii. 16.) Homo etiam talis nescit quid vita bona, et quid vita mala. Si vivit ut civis mundi, credit quod vivat vitam bonam; cum tamen haec vita, si illam non vivit ut civis caeli, est vita mala; nec dignoscit unam ab altera, quia utraque apparet similis in externis. Quod non dignoscat, est causa, quia bona opera, quae faciunt vitam, vilipendit. Exinde nunc sequitur quod illi qui et doctrina et vita se confirmant in eo, quod sola fides absque bonis operibus justificet et salvet, caelum sibi prorsus claudant.
[6] (4.) Claudunt etiam sibi caelum per id, quod tametsi vita illorum est vita mere naturalis, quae trahit omnia sua ex amore sui et mundi, usque meritum Domini sibi attribuant; dicendo corde, "Si solum cum fiducia et confidentia credidero quod Dominus passus sit crucem pro me, et per id redemerit me, vitam aeternam habeam; et hoc quia illa justitia et illud meritum imputatur mihi per fidem, et nihil ejus per opera vitae:" cum tamen imputativum meriti Domini non datur, ita nec vita inde imputativa homini; sed vita a Domino datur, quae qualis sit supra in suo articulo dictum est. Quare imputare sibi meritum Domini, et non vivere secundum praecepta Ipsius in Verbo, et sic vivere ab Ipso, est blasphemia; quia hoc involvit possibilitatem vivendi solum sibi et mundo, ita male, in Domino.
[7] (5.) Claudunt etiam sibi caelum per id, quod agnoscant nullam fidem pro fide, aut historicam pro salvifica, naturalem pro spirituali, et mortuam pro viva; similiter fiduciam fidei: hi enim credunt quod scire et cogitare aperiat caelum, et non simul velle et facere, cum tamen haec primaria sunt, et illa secundaria; vita enim cogitationis hominis est ex affectione voluntatis ejus.
[8] (6.) Claudunt etiam sibi caelum per id, quod quia homo non potest facere bonum a se, quod est bonum, et nisi sit meritorium, omittant bonum facere, et implorent fidem; et usque non fides quae est fides nisi ex charitate, ita nisi ex bono: fides quae per implorationem tunc permittitur dari, est fides falsi ex malo; nam ubi non est bonum ibi est malum, et ubi est malum ibi est falsum; et fides falsi ex malo est fides inferni, quae vocatur fides mortua, et haec claudit caelum.
[9] (7.) Imprimis clauditur illis caelum per applicationem Verbi ad confirmandum omnia illa, sic enim falsificant illa usque ad destructionem Divini Veri quod in caelo est: Verbum enim nostrum in sensu suo spirituali est Divinum Verum quale est in caelo; si sensus litterae usque ad destructionem illius falsificatur, occluditur caelum; nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, immo est caelum; angeli enim ibi sunt angeli ex receptione ejus.
[10] (8.) Dictum est quod illi sibi caelum prorsus claudant, qui et doctrina et vita bona opera nihili faciunt, ex principio quod fides absque bonis operibus justificet et salvet; paucis nunc dicetur quomodo doctrina claudit, et quomodo vita. Doctrina claudit per consensum, asseverationem, confirmationem, et persuasionem quod ita sit, tunc enim homo non modo cogitat quod ita sit, sed etiam vult quod ita sit: si usque homo facit bona quia mandata sunt in Verbo, non alia bona facit quam bona moralia ex naturali homine, quae bona sunt ab ipso, et quoque haec bona sunt meritoria; nam omne facere hominis est ex velle ejus, et est sicut velle ejus, factum enim non aliud est quam voluntas in suo activo; quare cum homo cogitat et quoque vult quod nihil salvationis in operibus sit, non potest alia bona facere, quam sicut origo eorum est. Tales sunt multi eruditi, qui solam fidem apud se confirmarunt praedicatione et scriptis: horum mens in mundo spirituali apparet sicut velo tecta, aut sicut denso nubis involuta, quae arcent ne lux seu verum e caelo intret; ita apud illos clauditur caelum. Vita autem secundum doctrinam prorsus claudit caelum, quia fides eorum est quod bona vitae non salvent, nec mala vitae condemnent.
[11] (9.) Simile est, si dicatur quod caelum homini clausum sit, aut si dicatur quod mens superior hominis, quae mens spiritualis ejus vocatur, clausa sit; nam mens spiritualis hominis est caelum ejus, quare per illam est homini conjunctio cum caelo; ac mens naturalis est mundus ejus, quare per illam est homini conjunctio cum mundo. Quomodo autem mens spiritualis aperitur, et sic homini communicatio et conjunctio datur cum caelo, supra (n. 790 [b]) expositum est.