799. "Et tabernaculum Ipsius." Quod significet omnem ecclesiae doctrinam et cultum inde, constat ex significatione "tabernaculi," quod sit ecclesia quoad doctrinam et cultum, inde etiam doctrina et cultus ecclesiae; haec itaque falsificare significatur per "blasphemare tabernaculum Dei." Quod "tabernaculum" significet ecclesiam quoad doctrinam et cultum, est quia illi qui ab ecclesia antiquissimis temporibus erant habitabant in tabernaculis et tentoriis, cum quibus etiam peregrinati sunt, erant enim plerique tunc pastores ovium; et paterfamilias docuit illos qui e domo illius prognati erant praecepta charitatis, et inde vitam amoris, in tabernaculis, sicut postea in templis; inde "tabernaculum" significabat simile quod "domus Dei," nempe, cultum Dei secundum doctrinam, proinde etiam ecclesiam, quoniam ecclesia est ecclesia ex vita secundum doctrinam, et vita secundum doctrinam est cultus.
[2] Quoniam antiquissimi illi, apud quos ecclesia fuit, adorabant Deum sub forma Humana, et quia Deus sub forma Humana est Dominus, inde Ipsum colebant; inde ecclesia illorum fuit ecclesia caelestis, quae distinguitur ab ecclesia spirituali in eo, quod ecclesia caelestis in amore in Dominum, et in cultu ex illo amore sit, et quod ecclesia spiritualis in amore erga proximum, et in cultu ex illo amore sit: et quia talis fuit ecclesia apud antiquissimos, et doctrina amoris in Dominum docebatur in tabernaculis, et inde tabernacula prae templis a Domino amabantur, ideo ex mandato Domini super Monte Sinai aedificatum est tabernaculum, in quo gens Israelitica sanctum cultum haberet; et postea in memoriam sanctissimi cultus in tabernaculis institutum est Festum Tabernaculorum. Ex his patet unde est quod "tabernaculum" significet ecclesiae doctrinam et inde cultum.
[3] Quod "tabernaculum" illa signficet, etiam constare potest a sequentibus locis: Apud Mosen, "Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob; tentoria tua, Israel" (Num. xxiv. 5):
hic et alibi in Verbo dicuntur "tabernacula," tum "tentoria;" et per "tabernaculum" significatur ecclesia ab illis qui in bono amoris in Dominum sunt, et per "tentorium" significatur ecclesia ex illis qui in veris ex illo bono sunt; et quia doctrina et inde cultus faciunt ecclesiam, ideo per "tabernaculum" significatur doctrina boni amoris, et per "tentorium" doctrina veri ex illo bono: inde etiam per "tabernacula" in plurali significantur bona ecclesiae et doctrinae; et per "tentoria" vera ecclesiae et doctrinae. Inde patet quid significatur per illa {1}Bileami verba, "Bona sunt tabernacula tua, Jacob; tentoria tua, Israel;" per "Jacobum" enim significatur ecclesia quae in bono doctrinae et vitae est, et per "Israelem" ecclesia quae in veris ex bono.
[4] Apud Jeremiam, Jehovah "reducit captivitatem tabernaculorum Jacobi, et tentoriorum ejus miserebor; et aedificabitur urbs super tumulo suo, et palatium ejus juxta morem priorem habitabitur" (xxx. 18):
hic quoque "tabernacula" et "tentoria" dicuntur; et per "tabernacula" significantur bona ecclesiae seu doctrinae ejus, et per "tentoria" significantur vera ecclesiae seu doctrinae ejus; per "captivitatem" significatur captivitas spiritualis, quae est quando bona et vera ecclesiae seu doctrinae quasi incarcerata sunt; quare "captivitatem reducere" significat restaurare illa. (Quid reliqua significantur, videatur supra, n. 724).
[5] Apud Esaiam, "Amplifica locum tabernaculi tui, et cortinas tentoriorum tuorum expandant, ne prohibeas, longos fac funes tuos, et clavos tuos firma" (liv. 2):
haec de "sterili," quae non pepererat, per quam significantur gentes apud quas ecclesia a Domino instauranda erat: status boni amoris illius ecclesiae significatur per "locum tabernaculi tui;" et vera ex illo bono significantur per "cortinas tentoriorum tuorum;" fructificatio boni et multiplicatio veri significatur per "amplificare" et "extendere;" per "funes" significatur conjunctio illorum, et per "clavos" firmatio.
[6] Apud Davidem, "Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad videndum suavitatem Jehovae, et ad visitandum mane templum Ipsius; quia abscondet me in tentorio suo in die malo, occultabit me in occulto tabernaculi sui, in petra exaltabit me" (Ps. xxvii. 4, 5):
hic dicuntur "domus Jehovae," "templum," "tentorium" et "tabernaculum;" et per "domum Jehovae" significatur ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, per "templum" ecclesia quae in veris ex illo bono, per "tentorium Jehovae" significatur Divinum Verum, et per "tabernaculum" Divinum Bonum; inde patet, quod per "manere in domo Jehovae omnibus diebus vitae," non intelligatur in domo Jehovae manere, sed in bono amoris in Dominum; et quod per "visitare mane templum Jehovae" non intelligatur quovis mane id visitare, sed vera illius boni inquirere et discere; inde per "abscondere in tentorio" significatur tenere in Divino Vero, et tutari a falsis, et per "occultare in occulto tabernaculi" significatur tenere in Divino Bono, ac tutari a malis; per "exaltare in petra" significatur instruere in interioribus veris.
[7] Apud eundem, "Jehovah, quis commorabitur in tabernaculo tuo, quis habitabit in monte sanctitatis tuae? Qui ambulat integer, et facit justitiam, et loquitur veritatem" (Ps. xv. 1, 2):
per "tabernaculum" etiam hic significatur ecclesia quoad bonum amoris, ita quoque bonum amoris; per "montem sanctitatis," per quem intelligitur Hierosolyma, significatur ecclesia quoad vera doctrinae ex illo bono; inde scitur quid significatur per "commorari" in illis: "qui ambulat integer," significat qui in bono quoad vitam est, et in veris quoad doctrinam; quare dicitur, "qui facit justitiam et loquitur veritatem," et per "facere justitiam" significatur in bono esse quoad vitam, et per "loqui veritatem" significatur in veris esse quoad doctrinam.
[8] Apud eundem, "Manebo in tabernaculo tuo in aeternum, confidam in latibulo alarum tuarum" (Ps. lxi. 5 [B.A. 4]):
"manere in tabernaculo in aeternum" significat in Divino Bono amoris esse; "confidere in latibulo alarum tuarum" significat in Divinis veris; "alae" enim Jehovae significant vera spiritualia.
[9] Apud Esaiam, "Firmatus..est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam" (xvi. {1}5):
haec de Domino; caelum quod ab Ipso stabilitum est, et inde ecclesia, significatur per "thronum" qui per misericordiam firmatus est: quod Dominus ibi regnet per Divinum Verum ex Divino Bono, significatur per "sedit super eo in veritate in tabernaculo Davidis;" per "Davidem" intelligitur Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum, et per "tabernaculum" ejus, significatur Divinum Bonum: per "judicium" significatur verum doctrinae, quia ex illo omne judicium, et per "justitiam" bonum amoris, utrumque ab Ipso apud illos qui in caelo et in ecclesia sunt.
[10] Apud eundem, "Specta Zionem, urbem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20):
per "Zionem" hic non intelligitur Zion, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, sed caelum et ecclesia quoad bonum amoris et verum doctrinae; illa sunt "habitaculum tranquillum," et "tabernaculum quod non dissipabitur:" per "clavos" qui non removebuntur, significatur firmatio per Divina vera; et per "funes" qui non evellentur, significatur conjunctio per Divinum Bonum.
[11] Apud Jeremiam, "Tabernaculum meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi; filii mei exiverunt a Me, et non illi; non tendens amplius tabernaculum meum, et erigens cortinas meas" (x. 20):
per "tabernaculum" quod "devastatum," significatur ecclesia, in qua non bonum amplius; per "funes" qui "evulsi" significatur conjunctio quod nulla; per "filios" qui "exiverunt et non illi," significatur quod non aliqua vera amplius: per "non tendens amplius tabernaculum et erigens cortinas" significatur quod in ecclesia nullus amplius doceat bonum amoris, et verum ex illo bono; "cortinae" significant vera prodeuntia ex bono et tegentia illud.
[12] Apud eundem, "Devastata est tota terra, subito devastata sunt tabernacula mea, momento cortinae meae" (iv. 20):
per "terram" quae devastata, significatur ecclesia; per "tabernacula" quae devastata, significantur bona ejus; et per "cortinas" significantur vera ejus. Apud eundem, Nebuchadnezar rex Babelis "tabernaculum eorum et greges eorum sumet, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferet sibi" (xlix. 29):
haec de vastatione Arabiae, per quam significatur ecclesia quae in veris ex bono est; bona illius ecclesiae significantur per "tabernaculum et greges eorum," ac vera eorum per "cortinas et omnia vasa," ac cognitiones veri per "camelos;" per "Nebuchadnezarem regem Babelis" significantur mala et falsa quae devastant. Similia per "tabernacula Arabiae" significantur apud Davidem (Ps. cxx. 5).
[13] Apud Jeremiam, Ad Zionem "venient pastores et greges eorum; figent contra eam tabernacula.., depascent quisque spatium suum" (vi. 3):
per haec quoque describitur vastatio ecclesiae quoad bonum amoris; "Zion" est ecclesia in qua id bonum: "tabernacula" quae "figent contra eam pastores et greges," {1}significant mala et eorum falsa quae devastant illam; "depascent quisque spatium suum" significat quod prorsus deprivabitur bonis et veris.
[14] Apud Hoscheam, "Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos, desiderabile argenti eorum carduus possidebit.., et spina in tabernaculis eorum" (ix. 6):
haec de vastatione ecclesiae per falsificationes veri; per "Israelem," de quo haec dicuntur, illa ecclesia significatur: quod homo naturalis et ejus cupiditas deperdet eos, significatur per quod "Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos;" quod falsum deperdet omne verum, significatur per "desiderabile argenti carduus possidebit;" et quod mala falsi deperdent omne bonum eorum, significatur per quod "spina in tabernaculis eorum."
[15] Apud Esaiam, Qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut locustae; qui extendit sicut tenue caelos, et expandit sicut tabernaculum ad habitandum" (xl. 22):
"habitare super circulo terrae" significat super caelo, nam caelum ambit terram sicut circulus centrum; inde Dominus vocatur "Altissimus," et "habitans in altissimis "habitatores ejus sicut locustae," significat homines in extremis, nam "locusta" significat vivum in ultimis, in specie verum, et in opposito sensu falsum ibi: "qui extendit sicut tenue caelos," significat omnipotentiam ad amplificandum caelos ex nutu: "et expandit sicut tabernaculum ad habitandum" significat similia, sed haec amplificationem caelorum quoad bona, et illa amplificationem illorum quoad vera.
[16] Apud Hoscheam, "Adhuc faciam te habitare in tabernaculis, juxta dies temporis stati" (xii. 10 [B.A. 9]):
haec de Ephraimo, qui ditatus dixit "se invenisse opes" (vers. 9 [B.A. 8]), per quae significatur quod cognitiones veri sibi comparaverit; per "Ephraimum" enim significatur intellectus Verbi, ac intellectuale ecclesiae; quare "Adhuc habitare te faciam in tabernaculis" significat quod adhuc in ecclesia ubi bonum; "juxta dies temporis stati" significat usque dum cognitiones illae pereunt. Apud Sachariam, "Servabit..Jehovah tabernacula Jehudae primo" (xii. 7):
"tabernacula Jehudae" sunt bona Verbi et bona ecclesiae, nam per "Jehudam" significatur Verbum, et quoque ecclesia quoad bonum amoris in Dominum.
[17] In Threnis, Dominus "tetendit arcum..sicut hostis, constitit dextra Ejus sicut inimicus, et occidit omnia desiderabilia oculorum; in tabernacula Zionis effudit sicut ignem iram suam" (ii. 4):
haec de devastatione ecclesiae quoad vera et quoad bona; devastatio quoad vera ejus, significatur per "Occidit omnia desiderabilia oculorum;" et devastatio quoad bona, per "Effudit iram sicut ignem in tabernacula Zionis;" "desiderabilia" in Verbo dicuntur de veris, et "oculi" de intellectu veri, "tabernacula" dicuntur de bonis, ac "ira sicut ignis" de vastatione boni, "filia Zionis" significat ecclesiam quae in affectione veri ex amore boni est. Apud Davidem, "Soli posuit tabernaculum in" caelis (Ps. xix. 5 [B.A. 4]):
per "solem" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem; quia in bono amoris sui habitat in caelis, ideo dicitur, "Soli posuit tabernaculum in caelis;" "tabernaculum" ibi est caelum Domini ex bono amoris.
[18] Apud eundem, "Jehovah...altissimum posuisti habitaculum tuum, non incurret in te malum, et plaga non appropinquabit ad tabernaculum tuum" (Ps. xci. 9, 10):
per "habitaculum Jehovae" et per "tabernaculum Ipsius" significatur caelum et ecclesia, per "habitaculum" caelum et ecclesia quoad vera, et per "tabernaculum" caelum et ecclesia quoad bona; remotio et tutatio a malis et a falsis mali, significatur per quod "altissimum posuerit habitaculum suum, non incurret malum, et non plaga appropinquabit." Apud eundem, "Evellet te e tabernaculo, et eradicabit te e terra viventium" (Ps. lii. 7 [B.A. 6]):
haec de Doeg Edomita: quod expulsus erit ab omni bono ecclesiae, significatur per "Evellet te e tabernaculo;" quod etiam a veris ecclesiae, significatur per "Eradicabit te e terra viventium;" "terra" est ecclesia, et "viventes" dicuntur qui in veris ex bono sunt.
[19] Per "tabernaculum" significatur ecclesia quoad bonum, seu bonum ecclesiae, etiam in sequentibus locis:
Quod Jehovah posuerit tabernaculum in medio illorum, ambulaturus in medio illorum, ut esset illis in Deum (Levit. xxvi. 11, 12);
hoc inter benedictiones erat. Postquam Dominus transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, dixit Petrus, "Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula, Tibi unum, et Mosi unum, et Eliae unum" (Matth. xvii. 4; Marc. ix. 5; Luc. ix. {1}33);
"Audivi vocem magnam e caelo dicentem, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, qui habitabit cum illis" (Apoc. xxi. 3);
"Deseruit tentorium Schiluntis, tabernaculum, in quo habitavit inter homines" (Psalm. lxxviii. 60);
"Repudiavit tentorium Josephi" (Psalm. lxxviii. 67). Quod "tentorium" significet ecclesiam quoad vera doctrinae, constat ex locis in Verbo ubi "tentorium" et "tentoria" dicuntur (Ut Esai. xxii. 16: Jerem. ix. {1}18 [B.A. 19]: Ezech. xxv. 4: Amos. ix. 11: Hab. i. 6: Psalm. xliii. 3; Ps. xlvi. 5 [B.A. 4]; Ps. lxxiv. 7).
[20] Quoniam "tabernaculum" significabat caelum et ecclesiam quoad doctrinam boni amoris, et "tentorium" illam quoad doctrinam veri ex illo bono, et hoc ex sancto cultu Domini ab antiquissimis, ut in praemissis hujus articuli dictum est, ideo placuit Domino ut tabernaculum a Mose erigeretur, in quo cultus repraesentativus perageretur, quod describitur in Exodo (xxvi. 7-15; cap. xxxvi. 8-37): et postea mandatum est, Ut omnes tribus Israelis circum illud castrametarentur, et Levitae, qui custodiam ejus custodirent, juxta illud (Num. i. 10-54; cap. iii. 7-39). Et quoque quod proficiscerentur cum illo (Num. ix. 15, seq.). Quod tabernaculum illud repraesentativum caeli et ecclesiae fuerit, patet manifeste ex eo, Quod forma ejus ostensa sit Mosi super Monte Sinai (Exod. xxv. 9; cap. xxvi. 30);
et quicquid in forma sistitur videndum in caelo et e caelo, id repraesentativum est. Quod illud fuerit repraesentativum ipsius caeli, ubi Dominus, et inde quoque ecclesiae, constare potest ex sanctitate ejus, Quod non liceret alicui in id intrare, nisi quam Aharoni et filiis ejus, et quod si populus accederet, morerentur (Num. xvii. 27, 28 [B.A. 12, 13]; cap. xviii. 1, 22, 23; cap. xix. 14-19):
tum Quod super illo fuerit nubes interdiu, ac species ignis noctu (Exod. xl. 38; Num. ix. 15; Esai. iv. 5, 6):
et deinde Quod festum celebraretur, quod Festum Tabernaculorum vocabatur, ac laetarentur ex proventu areae et torcularis (Levit. xxiii. 39-44; Deutr. xvi. 13, 14; Sach. xiv. 16, 18, 19):
[21] per "proventum areae" significabatur omne bonum ecclesiae, simile quod per "panem" et "frumentum;" et per "proventum torcularis" significabatur omne verum boni ecclesiae, simile quod per "vinum," et per "laetari" tunc significabatur jucundum amoris caelestis et spiritualis ex illis. Quod omnia tabernaculi, sicut arca, propitiatorium cum cherubis super illo, velum, mensa super qua panes, altare suffitus, candelabrum, aulaea, tegumenta, asseres et columnae, funes, clavi, et reliqua, fuerint repraesentativa caeli et ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus super Exodo, in quibus omnia illa explicata sunt; ubi etiam ostensum est quod sanctitas omnium illorum fuerit ex Lege reposita in arca, nam per "Legem" significabatur Verbum, et repraesentabatur Dominus qui est Verbum.