Apocalypse Explained (Tansley) n. 806

Previous Number Next Number See English 

806. "Quorum non scripta nomina in libro vitae Agni." Quod significet ab omnibus qui non spirituales facti sunt per regenerationem a Domino, constat ex significatione "nominum," quod sit quales sunt, nam per "nomen" in Verbo significatur quale rei et status, et hoc ex causa quia in mundo spirituali non sunt personis nomina sicut in mundo naturali, sed quisque ibi nominatur secundum quale suum (de qua re videatur supra, n. 676); et ex significatione "scribi in libro vitae Agni," quod sit in amore et fide in Dominum esse (de qua supra, n. 199, 222, 299), ita quoque spiritualis fieri per regenerationem ab Ipso; nam illi qui in amore et fide in Dominum a Domino sunt, spirituales fiunt, amor enim et fides illorum spiritualis est, et quoque illi sunt qui vocantur regenerati, ac intelliguntur per illos "quorum nomina scripta sunt in libro vitae Agni." Inde constare potest quod per "nomina scripta in libro vitae Agni" non intelligatur quod eorum nomina ibi sint, sed quod eorum quale ita sit, nempe, quod spirituales facti sint per regenerationem a Domino.

[2] In praecedente articulo ostensum est {1}quid fides quae recepta est a communi coetu in ecclesia; nempe, ut credatur quod Deus Pater miserit Filium, ut per Illum sit propitiatio, misericordia, redemptio et salvatio, tum quod Filius Dei portaverit iniquitates nostras, quod intercedat pro nobis, quodque meritum Ipsius supplicantibus ex fiducia et confidentia addicatur; quod omnia illa sint vanae voces, in quibus nihil veri secundum opinionem eruditorum, et inde nihil salutis sit, in superiori articulo expositum est. Quod illa vanae voces sint, in quibus nihil veri, constare potest ex Verbo de causa adventus Domini in mundum, et cur passus est; quod nempe Dominus in mundum venerit ad salvandum genus humanum, quod alioqui periisset morte aeterna; et per id salvavit, quod subjugaverit inferna, quae infestabant omnem hominem venientem in mundum, et exeuntem e mundo; et simul per id, quod glorificaverit Humanum suum sic enim inferna potest tenere subjugata in aeternum. Subjugatio infernorum, et simul glorificatio Humani Ipsius, facta est per tentationes in humanum, quod Ipsi fuit a matre, admissas, et per continuas tunc victorias; passio Ipsius in Gethsemane et in cruce fuit ultima tentatio, et plenaria victoria.

[3] Quod Dominus in mundum propter binas has causas venerit, et quod sic genus humanum a morte aeterna salvaverit, constare potest ex eo, quod inferna ante adventum Domini non in ordine fuerint, quare nec fuit aequilibrium inter infernum et caelum, sed infernum ab una parte praevaluit caelo; et tamen homo in medio inter caelum et infernum constitutus est; quare quicquid e caelo ante adventum Domini influebat apud hominem, hoc auferebatur ab inferno, ex causa potentiae ejus superioris: ut itaque aequilibrium deperditum restauraretur, placuit Domino in mundum venire, et tunc ultimum judicium facere, ac subjugare inferna; ex quo facto, Dominus comparavit Sibi potentiam salvandi homines, qui fidem et amorem in Ipsum ab Ipso habent. Haec in effectum non sisti potuerunt, nisi Dominus assumpserit Humanum; causa est, quia tales effectus agit Deus ex primis per ultima, nam agere ex primis per ultima est agere in pleno; ipsum robur Divinae potentiae consistit in ultimis, ita Domini in Humano Ipsius, quia id in ultimo. Haec una causa fuit quod in mundum venerit: altera causa fuit ut Humanum suum glorificaret, hoc est, Divinum faceret, sic enim et non aliter potest inferna in aeternum subjugata tenere, nam sic a primis per ultima, ac in pleno, in aeternum agit; pertingit enim sic Divina Ipsius operatio usque ad ultimos in mundo, at alioqui solum ad primos in caelo, ac mediate per illos ac per sequentes, ad ultimos, qui sunt homines; quare si hi recederent, ut factum est proxime ante adventum Domini, desiisset operatio Divina apud homines, et inde nec fuisset illis aliquod medium salvationis. Operatio Divina Domini per Humanum in mundo assumptum, vocatur influxus immediatus Ipsius usque ad ultimos.

[4] Per haec duo est homini salvatio, quae vocatur redemptio. Quod hoc dicatur redemptio per sanguinem Ipsius, erat quia subjugatio infernorum, et simul glorificatio Humani Domini, non aliter quam per tentationes ab infernis in Se admissas fieri potuit, quarum tentationum ultima fuit passio crucis. Ex his nunc constare potest quod Dominus non in mundum venerit ut propitiaret Patrem, ac ut Ipsum ad misericordiam commoveret, nec ut portaret iniquitates nostras, et sic auferret illas; nec ut salvaremur per imputationem meriti Ipsius, nec per intercessionem, nec per misericordiam immediatam; consequenter non per fidem illorum, minus per fiduciam illius fidei, quia fiducia confirmat talia quae non vera sunt, ita quae non fidei erunt. Qui novit cur Dominus in mundum venit, et quod salventur omnes qui credunt et faciunt quae docuit, ab Ipso, et simul a Patre in Ipso, et non a Patre separato ab Ipso, [illi] constare potest quod plura ex illis, quae antistites de redemptione docent, aliter quam secundum eorum explicationem intelligenda sint.

[5] Quod Dominus subjugaverit inferna, docet Ipse cum instabat passio crucis: Apud Johannem, "Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras" (xii. 27, 28, 31);

apud eundem, "Confidite, Ego vici mundum" (xvi. 33);

apud Lucam, Dixit Jesus, "Vidi Satanam sicut fulmen e caelo cadentem" (x. 18);

apud Esaiam, "Quis hic venit ex Edom,....incedens in multitudine roboris sui?....magnus ad salvandum,....salutem praestitit Mihi brachium meum;....ideo factus est illis in Salvatorem" ( [lxiii. 1, 5, 8; videatur etiam] lix. 16-21). Quoniam Dominus subjugaverat inferna, ideo dedit septuaginta discipulis Potestatem super daemonia (Luc. x. 17, 19).

[6] Quod Dominus glorificaverit Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima tentatio et plena victoria, per quam illud glorificavit, docet Ipse apud Johannem, "Postquam" Judas "exivit, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis,....et Deus glorificabit Ipsum in se Ipso, et statim glorificabit Ipsum" (xiii. 31, 32);

apud eundem, Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te" (xvii. 1, 5);

apud eundem, "Nunc anima mea turbata est;....Pater glorifica tuum nomen: et exivit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 27, 28);

et apud Lucam, "Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam?" (xxiv. {1}26:) haec dicta sunt de passione Ipsius; "glorificare" est Divinum facere. Inde nunc constat quod nisi Dominus in mundum venerit, et Homo factus sit, et eo modo liberaverit ab inferno omnes illos qui credunt in Ipsum, et amant Ipsum, nullus mortalium salvari potuerit; ita intelligitur, quod absque Domino nulla salus. Hoc nunc est mysterium incarnationis Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church