Apocalypse Explained (Tansley) n. 832

Previous Number Next Number See English 

832. "Ut et loquatur imago bestiae." Quod significet quod inde e caelo consentiens influxerit in cogitationem loquelae proximam, ab amore naturali excitatam et incensam, constare potest ex loquela et praedicatione illorum qui separationem fidei a vita per Verbum confirmant; omnia enim et singula Verbi communicant cum caelis, et inde influit sanctum apud loquentem aut praedicantem; sed id sanctum non in aliquam affectionem spiritualem et inde cogitationem potest influere, quia omnes illi qui in fide separata a vita sunt, non spirituales sed mere naturales sunt; quare id sanctum influit in amorem eorum naturalem, qui excitat et incendit cogitationem loquelae proximam: inde est quod tales etiam loqui et praedicare possint sicut spirituales, tametsi illis nulla affectio spiritualis est, sed modo affectio naturalis, quae est affectio gloriae, honoris aut lucri; haec affectio usque excitatur, immo incenditur ex influxu sancti e caelo.

[2] Quod Verbi sensus litterae communicet cum caelo, est quia omnia et singula ibi sensum spiritualem in se continent, ac sensus spiritualis percipitur in caelis, quando sensus naturalis, qui est sensus litterae, intelligitur ab homine. Quod ita sit, ex multa experientia e mundo spirituali mihi confirmatum est. Audivi quod aliqui recitarent verba ex sensu litterae Verbi, et percepi, quod illico communicatio illis facta sit cum aliqua societate caeli, ad illam enim penetravit sensus spiritualis, qui inerat verbis e sensu litterae recitatis. Mali spiritus quandoque abutuntur hac communicatione ad comparandum sibi patrocinium e caelis. Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae; et quia est communicativum cum caelo, ideo consentiens spirituale cum naturali, quod est sanctum, influit inde in amorem naturalem loquentis aut praedicantis ex Verbo, qui amor excitat cogitationem loquelae eorum proximam. Cogitatio loquelae proxima dicitur, quia homini est cogitatio interior et cogitatio exterior; cogitatio illi interior est quando solus est et secum cogitat, at cogitatio exterior illi est quando cum aliis est et cum illis loquitur: cuivis notum est {1}quod homo possit secum cogitare aliter quam loquitur coram hominibus; cogitatio haec exterior intelligitur per cogitationem loquelae proximam: hanc cogitationem excitat et incendit amor naturalis, qui est amor gloriae, honoris aut lucri, apud illos qui in falsis sunt, et falsa confirmant ex sensu litterae Verbi. Hoc nunc est quod significatur per quod "datus sit spiritus imagini bestiae," et "ut loquatur imago bestiae," per quae significatur, quod doctrinae fidei separatae a vita, per conjunctionem cum Verbo, aliquid vitae spiritualis inesset, et quod inde e caelo consentiens influxerit in cogitationem loquelae proximam, ab amore naturali excitatam et incensam.

[3] Quoniam in superiori articulo actum est de amore spirituali, qui est illis, et qui facit vitam illorum qui in secundo caelo sunt, et quia homo non scit quomodo amor fit spiritualis, paucis hic dicetur. Omnis amor fit spiritualis per vera ex Verbo, quantum illa homo agnoscit et quantum intellectu videt, et postea amat, hoc est, ex voluntate facit illa. Quod amor fiat spiritualis per vera ex Verbo, quantum homo agnoscit illa, ac intellectu videt illa, est quia in homine sunt binae memoriae, et inde binae cogitationes, tam apud malos quam apud bonos, nempe interior et exterior: omnis homo ex memoria interiore cogitat apud se, dum sibi relictus ab amore suo ducitur; haec cogitatio est cogitatio ejus spiritus; at ab exteriore memoria cogitat homo, dum coram mundo loquitur. Quod binae illae cogitationes existant, quisque, si modo leviter reflectit, videt: illa quae homo cogitat apud se ex memoria interiore, dum sibi soli relictus est, illa sunt vitae ejus, ac fiunt vitae ejus; nam est spiritus ejus qui tunc cogitat, seu quod idem, est affectio propria vitae ejus, quae cogitationem illam excitat: illa autem quae homo cogitat ex memoria exteriore, si non unum faciunt cum cogitatione ex memoria interiore, non sunt vitae ejus, nec fiunt vitae ejus, sunt enim corporis, propter mundum; quae quoque post mortem, dum homo fit spiritus, rejiciuntur. Inde constare potest qualis est status illorum qui mali sunt, ac non timent Deum nec timent hominem, quod nempe interius apud se cogitent mala et falsa, exterius autem cogitent et inde loquantur vera, et quoque faciant bona; sed quod bona et vera, dum homo exuit corpus et fit spiritus, dissipentur, et quod mala et inde falsa apud illum, ut spiritum, remaneant. Aliter vero apud bonos: hi quia timuerunt Deum, et dilexerunt proximum, dum ex interiore memoria cogitant, ex veris quae ex bono cogitant, similiter cum ex memoria exteriore; apud hos binae illae cogitationes unum faciunt; et quia in veris ex bono sunt, apud illos aperitur internus spiritualis homo, qui conjunctus est angelis in caelis, ac in se est angelus caeli hic quia est in luce caeli, in qua apparent vera spiritualia tam clare sicut objecta in mundo coram oculo, cum videt vera, recipit illa, et ex illis format intellectum: inde illis fides spiritualis, quae in sua essentia est agnitio veri quia visum est intellectu; fides naturalis illis est nulla fides, quae est credere quod ita sit quia alius dixerat; hanc fidem vocant fidem historicam, et apud quosdam persuasivam, quae permanet quantum cum amore vitae eorum concordat. Quis non videre potest quod nihil intrare possit vitam hominis, et facere illam, nisi quod prius cogitavit quod ita sit, et dein voluit quod ita esset? Ex his constare potest quod homo, ut amor ejus fiat spiritualis, oporteat videre sua vera, hoc est, intellectu capere illa.

[4] Sed si dixeris quod vera spiritualia non videri possint, et quod intellectus non eo usque aperiri queat, dum homo in mundo est, {1}sciatur quod qui amat verum ex vero, hoc est, quia verum est, is possit videre illa; et quae non videt in mundo, illa videt postea in caelo; ipse amor veri recipit lucem caeli, quae illustrat intellectum. Praeterea unusquisque potest recipere cogitatione ac intelligere vera plus quam ipse novit, nisi amor proprius ejus induceret obscurum, et obfuscaret; hoc saepius testatum mihi factum est in mundo spirituali; spiritus enim mali tam bene intellexerunt vera spiritualia quam sicut spiritus boni, immo paene sicut angeli, cum dicta sunt a quodam; sed ut primum aurem averterunt, et se remiserunt in statum amoris proprii, nihil prorsus intellexerunt. Inde patuit quod cuivis homini sit facultas intelligendi vera, immo videndi illa; sed quod solum amor veri propter vera faciat ut homo intelligat illa, in mundo rationaliter, post mortem autem spiritualiter.

[5] Sed amor apud hominem, et inde vita ejus, non fit spiritualis per solum scire ac intelligere vera, nisi etiam velit et faciat illa; nam, ut modo dictum est, homo malus, cui amor infernalis, aeque potest scire et intelligere vera quemadmodum homo bonus, cui amor caelestis est; inde mali credunt quod propter cognitiones et propter intellectum veritatum, non modo venturi sint in caelum, sed etiam futuri ibi inter intelligentes, de quibus dicitur quod "lucituri sint sicut stellae;" cum tamen, si vera, quae sciunt ac intelligunt, non quoque {2}amant seu volunt facere, post mortem inter illos veniunt qui in inferno sunt, quibus adimuntur omnia vera. Quisque enim post mortem fit suus amor; ac quisque fit suus amor in mundo per velle et facere secundum ejus intelligere et scire; amor enim hominis residet in illis, et in amore resident vera intellectus; inde patet unde vita homini est, quoniam amor facit vitam ejus. Sunt tres gradus vitae apud hominem; tertius gradus est, in quo sunt angeli caeli tertii; secundus gradus est, in quo sunt angeli caeli secundi; et primus gradus est, in quo sunt angeli caeli primi seu ultimi; est quoque gradus infimus, qui est corporeus ac materialis, qui est apud hominem dum vivit in mundo. Illi gradus aperiuntur apud hominem secundum receptionem Divini Veri in vita sua, ac Divinum Verum recipitur vita ex velle et facere verum secundum scire et intelligere illud. Et quia amor et vita hominis unum faciunt, sequitur quod tot gradus amoris sint quot sunt gradus vitae: amor in quo sunt angeli tertii caeli, vocatur amor caelestis; amor in quo sunt angeli secundi caeli, vocatur amor spiritualis; et amor in quo sunt angeli primi caeli, vocatur amor spiritualis naturalis, tum caelestis naturalis. Sicut est amor illorum, ita est sapientia et intelligentia illorum.

[6] Illi qui in gradu tertio amoris et inde sapientiae sunt, vivunt in atmosphaera sicut pura aetherea; qui in gradu secundo amoris et inde intelligentiae sunt, vivunt in atmosphaera sicut pura aerea; et qui in gradu primo amoris et inde scientiae sunt, vivunt in atmosphaera sicut pura aquea; et quia puritas vitae illorum in simili gradu cum amore illorum est, patet quod illi qui in tertio caelo sunt, ac in illius caeli amore et vita, non adiri queant ab illis qui in secundo et primo; nam e secundo caelo ascendere in tertium, foret [sicut] avis supra atmosphaeram suam volaret in aetherem; et a primo caelo in secundum, foret sicut piscis elevaretur in aerem, in quo suffocaretur et dira pateretur. Haec dicta sunt, ut sciatur quod amor spiritualis sit amor veri actu, et quod amor veri actu sit secundum visum veri intellectu; et quod fides illius amoris non aliud sit quam agnitio veri ex illo viso ac intellecto. Haec itaque est fides spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church