Apocalypse Explained (Tansley) n. 840

Previous Number Next Number See English 

840. [Vers. 17.] "Et ut nemo possit emere {1}et vendere, si non habeat characterem bestiae." Quod significet prohibitionem ne aliquis discat et doceat quam illud quod agnitum et inde in doctrina receptum est, constat ex significatione "emere" et "vendere," quod sit cognitiones sibi comparare et aliis communicare, ita quoque discere et docere (de qua sequitur); prohibitio significatur per "facere ut nemo possit:" et ex significatione "characteris, quod sit testificatio et signum agnitionis quod sint ab ecclesia qui in illis fidei veris ac bonis ita dictis sunt (de qua mox supra, n. {2}838): inde patet quod per "facere ut nemo possit emere et vendere, si non habeat characterem bestiae," significetur prohibitio ne aliquis discat et doceat nisi quam illud quod agnitum, ita quoque quod in doctrina receptum est. Quod "emere et vendere," significet cognitiones veri ac boni ex Verbo sibi comparare et illas communicare, seu quod idem est, discere et docere, est quia per "opes" et per "divitias" in Verbo significantur cognitiones veri et boni, ac per "argentum et aurum," per quae fiunt emptiones et venditiones, significantur vera et bona caeli et ecclesiae: inde nunc est quod in Verbo passim dicatur "emere," "vendere," tum "mercari" et "negotiari," ac quod per illa significentur emptiones, venditiones, mercaturae et negotiationes spirituales:

[2] Ut apud Esaiam, "Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite et comedite; ite inquam, emite sine argento, et sine pretio vinum et lac" (lv. 1):

quod hic per "emere vinum et lac" non intelligatur emere talia, unusquisque videt; et quia "emere" significat comparare sibi talia quae conducunt vitae spirituali hominis, patet quod singula ibi spiritualiter intelligenda sint; ita per "aquas," ad quas "omnis sitiens iret," significantur vera desiderantibus illa; "aquae" sunt vera ex Verbo, et "sitire" est desiderare illa: quod gratis a Domino darentur, significatur per "cui non argentum," tum "sine argento et pretio:" "comedere" significat appropriare sibi; "vinum et lac "significant verum spirituale et inde verum naturale, utrumque ex bono.

[3] Apud Matthaeum, Virgines prudentes dicebant stultis, "Abite potius ad vendentes, et emite vobismet" oleum; "sed abeuntibus illis ad emendum, venit sponsus" (xxv. 9, 10):

per "virgines prudentes" significantur illi in ecclesia apud quos fides conjuncta est charitati, et per "stultas" significantur illi in ecclesia apud quos fides separata est a charitate; "lampades" enim significant vera fidei, et "oleum" significat bonum amoris inde per "abire ad vendentes et emere" significatur ad illos qui docent, et discere seu comparare sibi: sed quia non comparaverunt sibi bonum amoris, et per id vivificaverunt vera fidei, quando in mundo vixerunt, sed postea quidem comparaverunt sibi, sed quia nemo potest comparare sibi bonum amoris post mortem et id retinere, ideo virgines illae stultae, per quas significantur omnes qui separant bonum amoris seu bonum charitatis a veris fidei, non admissae sunt in nuptias et {1}receptae a sponso; "nuptiae" significant caelum, et "sponsus" Dominum.

[4] Apud Evangelistas, "Intravit Jesus in Templum.., et ejecit omnes vendentes et ementes in Templo, et mensas numulariorum [evertit], cathedras vendentium columbas" (Matth. xxi. 12; Marc. xi. 15; Luc. xix. 45);

per "vendentes et ementes" hic significantur qui sibi quaestum faciunt ex sanctis, per "mensas numulariorum" significantur [qui] ex sanctis veris, et per "cathedras vendentium columbas" significantur qui ex sanctis bonis: quare postea dicitur quod "fecerint templum in speluncam latronum;" "latrones" sunt qui depraedantur vera et bona ecclesiae, et inde sibi quaestum faciunt.

[5] Apud Lucam, "Sicut factum est in diebus Lothi," sic erit in diebus Filii hominis; "edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant" (xvii. 28):

per "edere et bibere" significatur ibi vivere sibi et mundo, ac appropriare sibi mala et falsa; per "emere et vendere" significatur comparare sibi illa, et communicare illa aliis; per "plantare et aedificare" significatur confirmare se in illis, et vivere in illis.

[6] Apud eundem, Jesus dixit "Nunc qui habet crumenam tollat, similiter..peram; qui vero non habet, vendat vestimenta sua, et emat gladium" (xxii. 36):

quid per haec intelligitur, constat ex sequentibus ibi, quod nempe "oporteret consummari in Domino quod scriptum est" (vers. 37), ita quod passurus crucem; hoc quia non potuit aliter quam animos illorum qui tunc vixerunt, et quoque animos discipulorum, distrahere, ac in dubitationes de Ipso et de Ipsius regno inducere, et sic in tentationes, et illae non nisi quam per vera discuti possunt, ideo dicit Dominus, "Qui habet crumenam et peram, tollat;" nempe, qui possidet vera ex Verbo, in quo praedictum est quod Christus talia passurus esset, caveat ne illa amittat; "crumena" enim et "pera" simile quod nummi et pecuniae in illis significant, nempe cognitiones veri et boni ex Verbo: "qui vero non habet, vendat vestimenta sua, et emat gladium," significat quod illi, quibus non vera, rejiciant propria, et comparent sibi vera cum quibus pugnent contra falsa; "gladius" significat pugnam veri contra falsum, et hujus destructionem.

[7] Quoniam "Tyrus" significat ecclesiam quoad cognitiones veri et boni, et inde quoque cognitiones veri et boni quae sunt ecclesiae ac inserviunt doctrinae ejus, ideo ubi agitur in Verbo de Tyro, agitur etiam de negotiationibus; per quas significatur comparatio illarum, et quoque communicatio cum aliis; ut apud Ezechielem, "Omnes naves maris...fuerunt..ad negotiandum negotiationem tuam;....Tharschisch negotiatrix tua....in argento, ferro, stanno, et plumbo, dederunt mercaturas tuas. Javan, Thubal et Meschech, hi mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam. Filii Dedanis mercatores tui; insulae multae mercatores manus tuae. ....Syria negotiatrix tua....cum chrysopraso. ....Sed opes tuae, et negotiationes tuae; mercatus tui,....negotiantes negotiationem tuam,....cadent in cor marium in die casus tui" (xxvii. 1 ad fin.):

apud Esaiam, "Ejulate, naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus,....cujus mercatores principes, negotiatores ejus honorati terrae" (xxiii. 1, 8):

quisque videre potest quod per "negotiationes" et "mercaturas" ibi non intelligantur negotiationes et mercaturae; quid enim commune habet Verbum cum talibus, quod in se Divinum ac caeleste est, ac docet hominem de Deo, de caelo et ecclesia, de vita aeterna, et similibus? Inde quis non videre potest, quod singula ibi significent spiritualia quae caeli et ecclesiae sunt? non solum nomina terrarum ibi, cum quibus negotiationes factae sunt, sed etiam singulae mercaturae illarum: sed quid singula in spirituali sensu significant, nimis prolixum foret hic exponere; satis est quod sciatur quod "negotiationes" ibi significent acquisitiones et communicationes cognitionum veri et boni, ac quod "mercaturae" seu "merces" illas cognitiones, quae multifariae sunt.

[8] Quod illa significentur, patet quoque ex his apud Ezechielem, "In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis, per multitudinem sapientiae tuae in negotiatione tua multiplicaveras tibi opes" (xxviii. [4,] 5):

haec de principe Tyri, per quem intelliguntur cognitiones veri ex Verbo, per quas intelligentia et sapientia; et quia eaedem illae cognitiones significantur per "opes," et comparatio illarum per "negotiationem," ideo dicitur, "per {1}multiplicationem sapientiae tuae in negotiatione tua multiplicaveras tibi opes."

[9] Ex his constare potest unde est Quod Dominus comparaverit regnum caelorum "negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam.., abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam" (Matth. xiii. 45, 46):

per "margaritas" significantur cognitiones, et quoque ipsa vera; et per "unam pretiosam" significatur agnitio Domini; et per "vendere omnia quae habuit" significatur abalienare omnia quae amoris proprii sunt, et per "emere illam" significatur id Divinum Verum sibi comparare.

[10] Simile intelligitur per Thesaurum absconditum in agro, "quem repertum homo abscondit, et prae gaudio abiit, et omnia quaecunque habebat vendidit, et emit..agrum" (Matth. xiii. 44):

per "thesaurum" significatur Divinum Verum quod in Verbo est, et per "agrum" significatur ecclesia et ejus doctrina; ac per "vendere quaecunque habet, et emere agrum," significatur hic ut supra, abalienare propria, et comparare sibi Divinum Verum, quod in ecclesia Domini est.

[11] Quoniam "negotiatio" significabat acquisitionem et possessionem veritatum, ideo Dominus per parabolam locutus est De homine peregre profecto, quod dederit servis suis talenta, ut cum illis negotiarentur, et lucrarentur (Matth. xxv. 14-{1}30):

ac de alio, Qui dedit servis suis decem minas, ut cum illis negotiarentur (Luc. xix. 12-26). Similia per "negotiari," "negotiationes," ac "negotiatores" significantur alibi in Verbo: tum etiam in opposito sensu, in quo per illas significantur receptiones et appropriationes falsorum (Ut Esai. xlviii. 15; Ezech. xvi. 3; Nah. iii. 14; Apoc. {2}xviii. 3, 11-24). Inde ecclesia, ubi talia sunt, vocatur "Terra negotiationis" (Ezech. xvi. 29; cap. xxi. 35, 36 [B.A. 30, 31]; |xxix.| cap. 14). Praeterea per "vendere" et per "vendi" significatur abalienare ac abalienari ab illis, ac pro illis acceptare falsa et captivari ab illis (Esai. l. 1; cap. Iii. 3: Ezech. xxx. 12: Joel iv. [B.A. iii.] 6, 7: Nah. iii. 4: Sach. xiii. 5: Psalm. xliv. 12-14 [B.A. 11-13]: Deutr. xxxii. {3}30). Ex his constare potest quid proprie significatur per "redimi" et per "redemptionem," ubi de Domino; ut apud Esaiam, "Gratis venditi estis, ideo non per argentum redimemini" (lii. 3);

et multis in locis alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church