843. VERSUS 18. "Hic sapientia est. Habens intelligentiam computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex." 18. "Hic sapientia est," significat quod haec in omni complexu sit eorum doctrina, quae reputatur pro sapientia, tametsi est insania (n. 844). "Habens intelligentiam computet numerum bestiae," significat quod qui in illustratione sunt inquirant quale fidei hujus religiosi (n. 845); "numerus enim hominis est" significat quale ejus sicut foret ex intellectu veritatum, qui hominibus ecclesiae erit (n. 846); "et numerus ejus sexcenta sexaginta sex," significat quod usque quale ejus sit ex omnibus falsis et inde omnibus malis in complexu (n. 847).