Apocalypse Explained (Tansley) n. 857

Previous Number Next Number See English 

857. [Vers. 3.] "Et canebant tanquam canticum novum." Quod significet de agnitione et confessione Domini, constat ex significatione "cantici," quod sit confessio ex gaudio cordis, et "cantici novi," quod sit agnitio et confessio Domini, ita glorificatio Ipsius (de qua supra, n. 326 [a]). In Verbo multis in locis, et praecipue apud Davidem, dicitur "canticum," et per id significatur confessio et glorificatio Dei per cantum; et ubi dicitur "canticum novum," significatur confessio et glorificatio Domini, nam hoc canticum vocatur "novum," ex causa quia in ecclesiis ante adventum Domini per cantica celebrabatur Jehovah; at postquam Dominus in mundum venit, et se manifestavit, per cantica etiam celebrabatur Dominus; at nunc in ecclesia quae posthac instauranda est, quae intelligitur per "Novam Hierosolymam," celebrabitur Dominus solus; et quia idem Dominus fuit in ecclesiis antiquis, sed celebratus sub nomine Jehovae, qui nunc Dominus vocatur, et quia sic canticum de Ipso in se spectatum non est novum, ideo dicitur "tanquam canticum novum;" hic itaque "novum" vocatur, quia pro nova ecclesia, quae posthac a Domino instauranda est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church