Apocalypse Explained (Tansley) n. 86

Previous Number Next Number See English 

86. "Et habeo claves inferni et mortis." - Quod significet quod Ipsi potentia salvandi, constat ex significatione "clavium," quod sint potentia aperiendi et claudendi (de qua n. 9410); et ex significatione "inferni," quod sint mala, quoniam omnia mala sunt ex inferno, et sint inferni; et ex significatione "mortis," quod sit damnatio, quae etiam vocatur mors spiritualis (de qua n. 5407, 6119, 9008); quod "habere claves inferni et mortis" etiam sit potentia salvandi, est quia Dominus solus removet inferna apud hominem, et per id damnationem; et quando illa remota sunt, tunc homo salvatur, nam loco eorum influit caelum et vita aeterna; nam Dominus constanter praesens est apud hominem, et vult implere illum caelo, sed obstant mala quin recipiatur; quapropter quantum inferna removentur, hoc est, quantum homo desistit a malis, tantum Dominus cum caelo influit. Quod Dominus hic Se dicat "habere claves inferni et mortis," est quia in mox praecedentibus dicitur quod Ipse sit "vivens in saecula saeculorum," per quod intelligitur quod ab Ipso sit vita aeterna; quantum etiam Dominus recipitur fide et amore tantum in homine est, et quantum in homine est tantum removet mala, et sic inferna et aeternam mortem; solus Ille hoc facit, quapropter Ille recipiendus est, ut quoque constare potest a locis e Verbo mox supra (n. 83) allatis. Quod per "infernum" significentur mala omnis generis, est quia omnia mala inde sunt; quicquid homo cogitat et vult, vel ex inferno vel ex caelo est; si cogitat et vult malum, ex inferno est; si autem cogitat (et vult) bonum, e caelo est; non datur aliunde cogitatio et voluntas hominis: homo, qui credit quod cogitet et velit ex se, hoc nescit; sed asseverare possum ex omni experientia de hac re, quod omnia quae homo cogitat et vult ab uno aut ab altero sint. Haec etiam causa est, quod homo qui cogitat et vult malum, actualiter in inferno sit; et ubi actualiter est cum vivit in mundo, illuc etiam veniat post mortem; non potest alio venire, quia spiritus ejus formatur et componitur ex illis quae homo cogitat et vult; quare cum cogitat et vult malum, totus est formatus et compositus a malo, sic ut sit suum malum in forma. Inde est quod spiritus infernales prorsus sint imagines sui mali, et monstra secundum mali speciem horrenda. Facere autem ut spiritus formetur et componatur ad caelum, est unicum medium ut recipiat Dominum fide et amore; nam Dominus solus, quia praesens est in fide et amore apud hominem, removet mala, et facit illum in imaginem caeli, quae est angelus. Ex his constare potest quid significatur per "habere claves inferni et mortis." Quod dicantur "claves," est, quia omnia inferna occlusa sunt, et modo aperta cum mali spiritus illuc injiciuntur, et cum aliqui inde eximuntur, quod fit cum increscunt mala apud homines; aperturae illae, quae tunc, dicuntur "portae;" et quia dicuntur "portae," ideo dicuntur "claves," per quas ideo significatur potentia aperiendi et claudendi, aperitio enim et occlusio portarum fit per claves. Simile quod hic etiam significatur per claves Petro datas (Matth. xvi. 18, 19), quoniam per "Petrum" ibi significatur verum ex bono quod a Domino; ita quod Domino soli, a quo omne verum dei et bonum amoris, sit illa potestas (videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church