Apocalypse Explained (Tansley) n. 862

Previous Number Next Number See English 

862. [Vers. 4.] "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati." Quod significet qui non falsificaverunt vera Verbi, constat ex significatione "inquinari" et "contaminari cum mulieribus," quod sit falsificare vera Verbi; simile enim per illud significatur, quod per "scortari" et "meretricari." Quod per "scortationes," "meretricatus" et "adulteria," quae toties in propheticis Verbi nominantur, significentur falsificationes et adulterationes veri ac boni doctrinae ecclesiae, ita Verbi, videatur supra (n. 141, 161, 511, 695 [d], 803 [a]): inde est quod sequatur, "virgines enim sunt," per quod significatur quod in affectione seu amore veri propter verum sint. Causa quod de illis centum quadraginta quatuor millibus dicatur quod "cum mulieribus non inquinati essent, quia virgines sunt," est quia per illos "centum quadraginta quatuor millia" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt; et illi qui in veris ex bono sunt, non possunt falsificare vera; bonum enim aperit spiritualem mentem, quae recipit lucem e caelo, ac illustrat mentem naturalem; inde vera, quando apparent, agnoscuntur et recipiuntur, ac falsa rejiciuntur: aliter prorsus apud illos qui in veris absque bono sunt; hi tametsi credunt se in veris esse, usque sunt in falsis: vera enim absque bono non aliquam lucem nec vitam habent; quare sunt intus sicut nigra et sunt mortua; ideo cum interius ab illis spectantur, tunc vel falsificantur vel sicut nulla forent disparantur. Talia sunt vera Verbi apud illos qui in fide separata a charitate sunt; hi dum ex Verbi sensu litterae loquuntur, non possunt aliter quam vera loqui, quia omnia Verbi vera sunt; sed quae in sensu litterae exstant sunt apparentiae veri, quia pro simplicibus et infantibus, et inde ad illorum captum; at dum aliquis ex illis qui in fide separata a charitate sunt, interius lustrat illa, ac satagit illorum genuinum sensum seu genuinum verum educere, labitur in falsa, per quae ipsa vera caeli destruit, et inde sibi caelum claudit: aliter illi qui in veris ex bono sunt, hi enim a Domino continue illustrantur; nam Dominus influit in bonum, et per bonum in vera apud hominem, non autem in vera absque bono, ita nec in fidem absque charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church