Apocalypse Explained (Tansley) n. 894

Previous Number Next Number See English 

894. "Hic {1}custodientes mandata Dei." Quod significet quod hi sint qui vivunt secundum praecepta Domini in Verbo, constat absque explicatione. In Verbo permultis in locis dicitur quod "custodirent et facerent mandata Dei" et "praecepta Ipsius;" et per "facere praecepta Dei" simile intelligitur quod per "amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum:" nam quod homo interius seu ex corde amat, hoc vult, et quod vult hoc facit; et amare Deum est amare praecepta Ipsius, quia illa sunt Dei, usque ut sint Deus. Inde constare potest quam parum sciunt sectatores solius fidei quid sit amor; annuunt vel affirmant quod fides vivat ex amore, et quod fides mortua sit absque amore, et tamen non sciunt quod amor et facta unum sint; dicunt etiam quod in fide sit amor, et tamen ignorant quod in fide non amor sit si non vivatur secundum praecepta Domini in Verbo; et quod exinde et prorsus non aliunde sit aliquis amor in fide, nisi quam amor naturalis, qui non est amare Dominum, nec amare proximum, sed semet et mundum; et hi amores prorsus destruunt fidem, immo falsificant Vera, quae genuinae fidei erunt, quae in Verbo sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church