896. VERSUS 13. "Et audivi vocem e caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domine morientes a nunc; immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis: opera enim eorum sequuntur cum illis." 13. "Et audivi vocem e caelo dicentem mihi," significat consolationes a Domino post tentationes [n. 897]; "Scribe," significat certitudinem [n. 898]; "Beati mortui in Domino morientes a nunc," significat resurrectionem illorum in vitam aeternam qui antehac vixerunt vitam charitatis, et posthac victuri sunt [n. 899]; "immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis," significat quod illis non amplius pugna contra mala et falsa ac infestatio ab illis [n. 900]; "opera enim eorum sequuntur cum illis," significat quod illis sit vita spiritualis, quae est vita angelorum caeli [n. 901, 902].