910. "Clamans magna voce sedenti super nube." Quod significet annuntiationem post explorationem seu visitationem, constat ex significatione "clamare voce magna," quod sit annuntiatio, de qua sequitur; quod sit post visitationem, est quia annuntiavit sedenti super nube quod "venerit hora metendi, quia aruit messis terrae;" quod per "sedentem super nube" intelligatur Dominus in caelis, videatur supra (n. 906); quod per "magnam vocem" hujus angeli significetur annuntiatio de statu ecclesiae post visitationem, est quia "vox" involvit illa quae dixit, quae sunt quae sequuntur. Dicitur annuntiatio post explorationem seu visitationem, quia visitatio praecedit separationem, et post separationem fit ultimum judicium. Multis in locis dicitur "visitatio," et per illam significatur exploratio qualis est status ecclesiae ante judicium; non quod talis visitatio actualiter existat, modo praecedit quod angeli caeli incipiant lamentari propter crescentem potentiam malorum ab inferno, et supplicare Dominum de ope; Dominus enim novit omnia, quia omniscius est: sed usque describitur visitatio per missionem angelorum, et per annuntiationem illorum; sicut etiam, quod dum ultimum judicium instat, Dominus "missurus sit angelos suos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis" (Matth. xxiv. 31):
non quod aliqui angeli mittantur ad congregandum illos, sed quod Dominus per Divinum suum Verum hoc faciat; nam per "angelos," ut prius dictum est, significantur Divina vera. Similiter Quod apostoli sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);
non quod apostoli sessuri sint super thronis, et judicaturi, sed Dominus per Divinum suum Verum; nam per "apostolos," aeque ac per "angelos," significantur Divina vera, quia per illos significantur omnia ecclesiae. Similiter alibi. (Sed de visitatione videantur illa, quae de ea in Arcanis Caelestibus scripta sunt, nempe, Quod visitatio sit inquisitio qualis status amoris et fidei est in ecclesia; et quod praecedat judicium, n. 2242. Quod "dies visitationis" sit ultimus status ecclesiae in communi, n. 10509, 10510; ita cum vetus ecclesia desolata est, et nova ecclesia instauratur, n. 6588. Et quod sit damnatio infidelium, et salvatio fidelium, n. 6588, 10623. Quod visitatio etiam sit adventus Domini, quia Dominus tunc venit ad judicium, n. 6895.)