Apocalypse Explained (Tansley) n. 943

Previous Number Next Number See English 

943. "Et glorificet nomen tuum?"-Quod significet cultum Domini ex veris quae ex illo bono, constat ex significatione "glorificare nomen" Domini, quod sit colere Ipsum ex veris quae ex bono; per "nomen Domini" enim significantur omnia per quae colitur (videatur [supra,] n. 102, 135, 696 [a]; 815 [c]); ac per "glorificare Ipsum," aut "dare Ipsi gloriam," significatur vivere secundum Divina Ipsius vera (n. 874); et vivere secundum Divina Ipsius vera est colere Ipsum, ut in mox praecedente articulo dictum est. (Continuatio.) Affectio veri est homini cum amat verum et aversatur falsum: affectio boni est illi cum amat usus bonos et aversatur usus malos; et affectio fructificandi est illi cum amat facere bona, et inservire. Omne gaudium caeleste in illis et ex illis affectionibus est, quod gaudium non potest per comparationes describi, est enim supereminens et est quoque aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church