Apocalypse Explained (Tansley) n. 957

Previous Number Next Number See English 

957. "Donec consummarentur septem plagae septem angelorum."-Quod significet antequam mala et falsa rejecta sunt, et illi qui in iis conjecti sunt in infernum, constat ex significatione "consummari," quod sit finiri, hic autem rejici; ex significatione "septem plagarum," quod sint omnia mala et falsa quae devastarunt ecclesiam (de qua supra, n. 949); et ex significatione "septem angelorum," quod sint manifestationes (de qua etiam n. 949): ita per "donec consummarentur septem plagae septem angelorum," significatur antequam rejecta sunt mala et falsa, quae manifestata sunt. Quod etiam per eadem significetur antequam illi qui in malis et falsis sunt in infernum conjecti sunt, est quia intelligitur antequam ultimum judicium factum est, ac boni a malis separati sunt, ac boni elevati in caelum, et mali conjecti in infernum; ita antequam novum caelum et nova terra exstiterunt: quod ante id tempus Verbum coram intellectu in obscuro esset, significatur per quod "nemo potuit ingredi in templum antequam consummarentur septem plagae septem angelorum."

[2] Sed hoc arcanum amplius explicandum est. Divina vera quae interius in Verbo latent recondita, non prius potuerunt manifestari quam postquam ultimum judicium peractum est. Causa est, quia ante illud praevaluerunt inferna, at post illud praevalent caeli; et homo in medio constitutus est inter inferna et inter caelos; quare quando inferna praevalent, tunc verum Verbi vel pervertitur, vel contemnitur, vel rejicitur; contrarium evenit quando caeli praevalent. Ex his constare potest unde est quod nunc primum Divina vera detecta fuerint, ac sensus spiritualis Verbi revelatus. Hoc itaque est quod intelligitur per quod Verbum in obscuro quoad intellectum esset, antequam illi qui in malis et falsis sunt in infernum conjecti sunt.

[3] (Continuatio de Primo Praecepto.) Idea de Deo est omnium primaria, nam qualis illa est, talis est homini communicatio cum caelo, et conjunctio cum Domino; et inde talis est homini illustratio, affectio veri et boni, perceptio, intelligentia et sapientia; haec enim non ex homine sunt, sed ex Domino secundum conjunctionem cum Ipso. Idea de Deo est idea de Domino ac de Ipsius Divino, nam non alius est Deus caeli et Deus terrae, sicut Ipse docet apud Matthaeum, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (xxviii. 18). Sed idea de Domino est plena magis et minus, et clara magis et minus; plena est in intimo caelo, minus plena in medio, et adhuc minus plena in ultimo; quare illi qui in intimo caelo in sapientia sunt, illi qui in medio in intelligentia, et illi qui in ultimo in scientia; idea clara est apud angelos qui in medio societatum caeli sunt, ac minus clara apud illos qui circum sunt, secundum gradus distantiae a medio.

[4] Omnes in caelis sortiuntur loca secundum plenitudinem et claritatem ideae de Domino; etiam in correspondente sapientia sunt, et in correspondente felicitate. Omnes qui non ideam Divini de Domino habent, quemadmodum Sociniani et Ariani, sub caelis sunt, ac infelices. Illi qui habent ideam duplam, nempe de Deo invisibili et de Deo visibili sub forma humana, etiam sub caelis manent, nec recipiuntur priusquam unum Deum ac Ipsum visibilem agnoscunt. Quidam loco Dei visibilis vident sicut aliquod aereum, et id ex idea quia Deus vocatur spiritus; si apud eos illa idea non vertitur in ideam Hominis, sic Domini, nec acceptantur. Illi autem qui ideam de Deo sicut de intimo Naturae habent, rejiciuntur, quia non possunt quin cadant in ideam Naturae pro Deo. Omnes gentes quae unum Deum crediderunt, ac ideam Hominis de Ipso habuerunt, recipiuntur a Domino. Ex his constare potest quinam sunt qui Ipsum Deum, et qui alios deos, colunt; ita qui secundum primum decalogi praeceptum vivunt, et qui non vivunt.

CAPUT XVI. 1. Et audivi vocem magnam e templo, dicentem septem angelis, Ite et effundite phialas irae Dei in terram. 2. Et abivit primus, et effudit phialem suam super terram, et factum est ulcus malum et noxium in hominibus habentibus characterem bestiae, et imaginem ejus adorantibus. 3. Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari. 4. Et tertius angelus effudit phialem suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis. 5. Et audivi angelum aquarum dicentem, Justus, Domine, es, qui est et qui fuit, et sanctus, quia haec judicasti. 6. Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere; digni enim sunt. 7. Et audivi alium ex altari dicentem, Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. 8. Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines per ignem. 9. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei habentis potestatem super plagas has, et non resipuerunt dare Ipsi gloriam. 10. Et quintus angelus effudit [suam] phialem super thronum bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum, et mandebant linguas suas prae molestia. 11. Et blasphemarunt Deum caeli prae molestiis suis et prae ulceribus suis, et non resipuerunt ex operibus suis. 12. Et sextus angelus effudit phialem suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis. 13. Et vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos similes ranis. 14. Sunt enim spiritus daemonum facientes signa, ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in proelium diei illius magni Dei omnipotentis. 15. Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus. 16. Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon. 17. Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna e templo caeli, e throno, dicens, Factum est. 18. Et factae sunt voces, et fulgura et tonitrua; et terrae motus factus est magnus, qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus. 19. Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius. 20. Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt. 21. Et grando magna, quasi talenti pondo, descendit de caelo super homines; et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church