96. "Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua." - Quod significet a quo omnes cognitiones boni et veri, constat ex significatione "septem stellarum," quod sint omnes cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et ex significatione "dextrae," cum de Domino, quod sit quod ab Ipso (de qua etiam supra, n. 72, 79): inde per haec, "tenens septem stellas in dextra sua," significatur, quod a Domino omnes cognitiones boni et veri. Quod dicatur quod sic dicat "tenens septem stellas in dextra sua et ambulans in medio (septem) candelabrorum aureorum," est quia per "stellas" significantur cognitiones boni et veri, et per "candelabra aurea" novum caelum et nova ecclesia; praeficitur sic descriptioni cuivis ecclesiae Divinum characteristicon, quod indicat de quo agitur (ut quoque descriptioni ecclesiarum sequentium, ut vers. 8, 12, 18; cap. iii. 1, 7, 14); causa quod praeficiatur, est quia omne ecclesiae est a Domino. Inde quoque patet, cur in primo capite Dominus quoad Divinum Humanum suum per repraesentativa, quae visa Johanni, descriptus est; quod nempe ut inde desumeretur quod praeficiendum esset descriptioni cujusvis ecclesiae, in testimonium et memoriale quod omne ecclesiae sit a Domino, et quidem a Divino Humano Ipsius, ex hoc enim procedit omne bonum amoris et verum fidei quae faciunt ecclesiam: quod immediate procedit ex ipso Divino Ipsius, hoc non pervenit ad hominem, quia ipsum Divinum Ipsius est invisibile, et inde non in cogitationem cadit; et quod non in cogitationem cadit, hoc nec in fidem, nam omne quod fidei est cogitabitur. Quod "Filius hominis, qui per repraesentativa visa Johanni in primo capite descriptus est, sit Dominus quoad Divinum Humanum, et inde procedens Divinum Verum, videatur supra (n. 63). Quod de cognitionibus veri et boni hic primum agatur, est quia illae sunt prima ecclesiae; nemo enim initiari potest in fidem et charitatem, quae faciunt ecclesiam, nisi per cognitiones quae sunt ecclesiae ex Verbo (videatur appendix ex Arcanis Caelestibus in opere De Caelo et Inferno, post n. 356).