Apocalypse Explained (Tansley) n. 965

Previous Number Next Number See English 

965. [Vers. 3.] "Et secundum angelus effudit phialam suam in mare."-Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad cognitiones veri in naturali homine, constat ex significatione "angeli effundentis phialam," quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra, n. 960, 961); et ex significatione "maris," quod sint communia veri in naturali homine (de qua, n. 275, 342 [e], 511, 876, 931, 934), hic ex Verbo, e quo communia veri sunt cognitiones; inde per "mare" significatur naturalis homo quoad cognitiones veri ex Verbo, et quoque cognitiones boni inde; nam cognitiones boni sunt etiam cognitiones veri, scire enim quod hoc bonum sit, et quod tale bonum, est verum; tum intellectu videre varia bona, et eorum differentias, et quoque illorum opposita quae vocantur mala, quatenus sunt cognitiones, sunt vera; nec sunt essentialiter bona nisi dum sentiuntur ut jucunda aut non jucunda, ita dum percipiuntur aliquo sensu, seu ex aliquo amore.

[2] |(Continuatio.)| Nunc sequitur TERTIUM PRAECEPTUM, QUOD EST, UT SANCTIFICARENT SABBATHUM. Tertium et quartum praeceptum decalogi continent illa quae facienda sunt, nempe quod sanctificandum sit Sabbathum, et quod honorandi sint parentes; reliqua praecepta continent quae non facienda, nempe quod non colendi alii dii, non profanandum nomen Dei, non furandum, non adulterandum, non false testandum, non concupiscenda bona aliorum. Causa quod illa duo praecepta sint praecepta facienda, est quia sanctificatio reliquorum praeceptorum ex illis pendet; Sabbathum enim significat unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, tum Ipsius conjunctionem cum caelo et ecclesia, et inde conjugium boni et Veri apud hominem qui regeneratur. Quoniam Sabbathum illa significabat, ideo erat principale representativum omnium cultus in Ecclesia Israelitica, ut patet apud Jeremiam (cap. xvii. 20-27), et alibi. Quod principale repraesentativum omnium cultus fuerit, erat quia primarium omnium cultus est agnitio Divini in Humano Domini; nam absque illa agnitione non potest homo nisi a se et credere et facere; et a se credere est credere falsa, et a se facere est facere mala; quod etiam patet ex Ipsius Domini verbis apud Johannem, Respondit Dominus interrogantibus, "Quid faciemus ut operemur opera Dei? ....Dixit Jesus, Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum quem misit" Deus (vi. 28, 29);

et apud eundem, "Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5).

[3] Quod Sabbathum repraesentaverit illam unionem, et ejus sanctam agnitionem, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus; nempe, Quod Sabbathum in supremo sensu significaverit unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino; in sensu interno, conjunctionem Humani Domini cum caelo et cum ecclesia, in genere conjunctionem boni et veri, ita conjugium caeleste, n. 8495, 10356, 10730. Inde quod quies die Sabbathi significaverit statum illius unionis, quia tunc Domino quies; et quoque per id pax et salus in caelis et terris; ac in sensu respectivo conjunctionem hominis cum Domino, quia tunc illi pax et salus, n. 8494, 8510, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730. Quod sex dies qui praecedunt Sabbathum significaverint labores et pugnas ante unionem et conjunctionem, n. 8510, 8888, 9431, 10360, 10667.

[4] Sunt bini status homini qui regeneratur; primus dum in veris est et per vera ducitur ad bonum et in bonum, alter cum in bono est: cum homo in primo statu est, tunc in pugnis seu tentationibus est; cum autem in altero statu est, tunc in tranquillo pacis est. Prior status est qui significatur per "sex dies laboris" qui praecedunt Sabbathum, et posterior status est qui significatur per "quietem die Sabbathi," n. 9274, 9431, 10360. Quod etiam bini status fuerint Domino, primus cum Divinum Verum fuit et ex illo pugnavit contra inferna et subjugavit illa, alter cum Divinum Bonum factus est per unionem cum Ipso Divino in Se: prior status in supremo sensu significabatur per "sex dies laboris," et posterior per "Sabbathum," n. 10360. Quia talia per Sabbathum repraesentabantur, ideo illud principale repraesentativum cultus erat, et sanctissimum prae reliquis, n. 10357, 10372. "Facere opus die Sabbathi," quod significaverit non duci a Domino, sed a semet, ita disjungi, n. 7893, 8495, 10360, 10362, 10365. Quod dies Sabbathi hodie non sit repraesentativus, sed quod sit dies instructionis, n. 10360 fin.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church