Apocalypse Explained (Tansley) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. (Vers. 2.) "Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam." - Quod significet omnia quae volunt, cogitant et faciunt, ita omnia amoris et fidei in spirituali et in naturali homine, constat ex significatione "operum," quod sint quae voluntatis et amoris (de qua sequitur); ex significatione "laboris," quod sint quae cogitationis et fidei (de qua etiam sequitur); et ex significatione "tolerantiae," quod sint quae inde fiunt, seu quae faciunt. Sed quod haec significentur per illa verba, aegre potest comprehendi, nisi sciatur quod omnia quae fiunt ab homine, fluant ex interioribus quae mentis ejus sunt, et quod mens sit omne in omnibus quae homo agit, et quod corpus sit modo obedientia, per quod sistitur in forma apparente coram oculis id quod mens vult et cogitat; inde est, quod per externa illa, quae hic sunt "opera," "labor" et "tolerantia," significentur velle, cogitare, et inde facere, et quod eodem recidit, amare et credere et inde sistere in actu. Sed usque haec non comprehensibilia sunt, nisi etiam sciatur quod homini sint binae facultates, quae vocantur voluntas et intellectus, et quod binae illae facultates dicantur una voce mens; tum quod homini internum et externum sint, internum in luce mundi spiritualis, externum in luce mundi naturalis. (De his et illis altum est in Doctrina Novae Hierosolymae, De voluntate et Intellectu, n. (1)28-35; et De Interno et Externo Homine, n. 36-52,) His intellectis sciri potest quod per "opera" in spirituali sensu intelligatur omne id quod homo vult et amat, et per "laborem" omne id quod homo cogitat aut credit, et per "tolerantiam" omne id quod homo inde facit.

[2] Sed transeamus ab his, quia fortassis ignotiora Sunt et inde obscuriora quam ut clare percipiantur, ad id solum, quod per "opera" in spirituali sensu intelligantur omnia illa quae sunt voluntatis seu amoris hominis; et hoc ideo, quia in sequentibus, ubi agitur de septem ecclesiis, ubivis primum dicitur, "Novi opera tua:" ut vers. 8, 9, "Angelo Ecclesia" Smyrnaeorum scribe, Haec dicit Primus et Ultimus, Novi Opera tua, et afflictionem et paupertatem;" vers. 12, 13, "Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe, Haec dicit habens romphaeam(acutam), Novi opera tua et ubi habitas;" vers. 18, 19, "Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe, Haec dicit Filius Dei,... Novi tua opera et charitatem;" cap. iii., vers. 1, "Angelo Ecclesiae in sardibus scribe, Haec dicit habens septem spiritus Dei... Novi opera tua quod dicaris Vivere;

vers. 7, 8, "Angelo Philadelphiensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Sanctus et Verus, Novi opera tua;" et vers. 14, 15, "Angelo Laodicensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,... Novi opera tua."

[3] Quia ubivis ibi dicitur "Novi opera," patet quod per "opera" significentur in genere omnia quae sunt ecclesiae; et quia omnia ecclesiae se referunt ad amorem et fidem, ideo illa per "opera in spirituali sensu intelliguntur. Quod illa per "opera" in spirituali sensu intelligantur, est quia omne opus seu omne factum seu omnis actus, quae ad apparentiam fiunt ex corpore, non fiunt ex corpore, sed per corpus ex voluntate et cogitatione hominis, non enim movet se particula corporis nisi ex illis; inde est quod per "opera" significentur illa, non autem quae apparent in externa forma. Quod ita sit, etiam quisque novit qui reflectit. Quisnam, qui sapit, aspicit hominem ex solis factis nonne ex voluntate ejus? Si bene vult, amat facta ejus; si autem male vult, non amat facta ejus; videt etiam haec, et explicat ea secundum intentionem ejus voluntatis: qui spiritualis est, adhuc minus attendit ad facta, et explorat voluntatem; causa est, ut dictum, quia facta nihil sunt in se, sed omne eorum ex voluntate, sunt enim facta voluntas in actu. Dicitur voluntas, sed in sensu spirituali intelligitur amor, quoniam homo id vult quod amat, et quod amat id vult; voluntas hominis est modo receptaculum amoris ejus. (Videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae de illa facultate hominis, n, (1)28-35, dicta et ostensa sunt; et in opere De Caelo et Inferno, n, 358, 470-484)

[4] Quia "opera" seu facta in Verbo significant in specie illa quae ex hominis voluntate seu amore procedunt, ideo saepius in Verbo dicitur quod homo "secundum opera" judicabitur et ei retribuetur, ac intelligitur quod non secundum opera in externa forma sed in interna; ut in sequentibus locis: -

"Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus" (Matth. xvi. 27);

"Beati mortui qui in Domino moriuntur; immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera eorum sequuntur illos" (Apoc. xiv. 13);

"Ego dabo unicuique Vestrum secundum opera sua" (Apoc. ii. 23);

"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo, et libri aperti sunt,... et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera illorum; dedit mare illos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dedit illos qui in iis, et judicati sunt quilibet secundum opera illorum" (Apoc. xx. (2)12, 13);

"Ecce venio, et merces mea Mecum, ut dem unicuivis secundum opera ejus" (Apoc. xxii. 12);

apud Jeremiam, "Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (xxv. 14);

Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias (filiorum) hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus et secundum fructum operum ejus. (xxxii. 19);

(et alibi,) "Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (Hosch. iv. 9);

"Jehovah juxta vias nostras et juxta opera nostra facit nobiscum" (Sach. i. 6). Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod Intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera (Matth. xxv. 32-46).

[5] Quod "opera" significent illa quae sunt amoris et fidei, etiam manifestat Dominus his verbis:

"Dixerunt ad Jesum, Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit, Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum quem misit" Pater (Joh. vi. 28, 29);

et alibi, "Veniet nox quando nemo potest Operari" (Joh. ix. 4);

"nox" significat ultimum tempus ecclesiae, quando nulla fides quia nulla charitas. (Quod "nox" id tempus significet, videatur n. 2353, 6000.) Quod "opera" toties dicantur, est quia sensus litterae Verbi unice consistit ab externis quae in Natura sunt et apparent coram oculis; et hoc ob causam, ut sensus spiritualis singulis insit sicut anima corpori; nam alioquin non foret Verbum communicativum cum angelis, foret enim sicut domus absque fundamento (videatur supra, n. 8, 16): inde quoque est, quod, cum "opera" nominantur, ab angelis, quia spirituales sunt, non intelligantur opera, sed illa ex quibus opera; quae sunt, ut supra dictum, voluntas seu amor, et inde cogitatio quae fidei. (Sed hanc rem in clariore luce expositam videas in opere De Caelo et Inferno, n. 470-483, ubi ostenditur quod homo sit post mortem qualis ejus vita fuit in mundo.) Quod per "laborem" in sensu spirituali intelligantur omnia quae homo cogitat, est quia spiritualiter "laborare" est cogitare; et quod per "tolerantiam" significentur omnia quae homo facit, est quia "tolerare" hic est assiduus esse, ac removere obstantia quae in naturali homine, quae continue assurgunt et remorantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church