104. (Vers. 11.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis." - Quod significet quod qui illa intelligit, obediat quae Divinum Verum Verbi docet illos, qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt, patet ex illis quae supra (n. 87) explicata sunt, ubi similia.