111. "Et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam," significat cum tamen illis est religio, et secundum illam cultus, et quoque agnoscunt Verbum quod sit Divina Veritas. - Quod per "Nomen" Jehovae seu Domini intelligatur omne per quod colitur, ita omne religionis, videatur supra (n. 81); hic itaque quod illis religio sit, et secundum religionem cultus: per "fidem" hic non intelligitur fides quemadmodum fides hodie in Ecclesia, sed Divina veritas, quoniam fides est veri et verum est fidei; non aliud intelligitur per "fidem" in Caelo, nec aliud per "fidem Dei" in Verbo; inde est quod fides et veritas in Lingua Hebraea sint una vox, et dicantur "Amuna:" nunc quia per "fidem Dei" intelligitur Divina Veritas, et Verbum est Ipsum Divinum Verum, patet quod per "non negasti fidem Meam" intelligatur quod agnoscant quod Verbum sit Divina Veritas.