Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 136

Previous Number Next Number See English 

136. (Vers. 21.) "Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit," significat quod qui confirmarunt se in illa doctrina, non recedant, tametsi vident contraria in Verbo. - Per recedere a scortatione, hic significatur recedere a falsificando Verbum; quod videant contraria doctrinae suae, patet a mille locis in Verbo, ubi dicitur quod mala fugienda sint, et bona facienda, tum quod qui bona faciunt in Caelum veniant, et qui mala in Infernum, ut et quod fides absque operibus mortua et diabolica sit. Sed quaeritur, quid Verbi falsificaverunt, seu ubinam cum Verbo spiritualiter scortati sunt; respondetur, quod falsificaverint totum Verbum; totum enim Verbum non est nisi quam Doctrina amoris in Dominum et amoris erga proximum; nam dicit Dominus, quod Ex mandatis de binis illis amoribus "Lex et Prophetae pendeant" (Matth. xxii. 40{1}). Est quoque in Verbo doctrina fidei, sed non talis fidei, verum fidei amoris. @1 40 pro "38"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church