Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 165

Previous Number Next Number See English 

165. (Vers. 4.) "Habes pauca nomina etiam in Sardibus," significat quod inter illos etiam sint, qui in cultu suo vitam habent. - Per "pauca nomina" significantur aliqui qui tales sunt, ut nunc sequitur; "nomen" enim significat quale alicujus; causa est, quia unusquisque in mundo spirituali nominatur secundum quale suum (n. 81); quale eorum, de quibus nunc, est, quod in cultu suo vitam habeant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church