Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. "Haec dicit Sanctus Verus," significat Dominum quoad Divinum Verum. - Quod sit Dominus, patet; quod "Sanctus Verus" sit Dominus quoad Divinum Verum, est quia Dominus vocatur "Sanctus" ex Divino Suo Vero, et "Justus" ex Divino Suo Bono; inde est quod Divinum Ipsius procedens, quod est Divina Veritas, dicatur "Spiritus Sanctus," ac Spiritus Sanctus hic est "Sanctus Verus." In Verbo saepius dicitur "Sanctum," et ubivis de Vero; et quia omne Verum, quod in se verum est, est ex Bono et a Domino, est id Verum quod Sanctum vocatur; at Bonum, ex quo est Verum, vocatur Justum; inde est, quod Angeli qui in veris sapientiae sunt et vocantur spirituales, dicantur "Sancti," et Angeli qui in bono amoris sunt, et vocantur caelestes, dicantur "Justi;" similiter homines in Ecclesia. Inde quoque est, quod Prophetae et Apostoli dicantur "Sancti," per "Prophetas" enim et "Apostolos" significantur vera Doctrinae Ecclesiae. Inde etiam est, quod Verbum dicatur Sanctum, Verbum enim est Divinum Verum; tum quod Lex in arca in Tabernaculo, dicta sit Sanctum sanctorum, et quoque Sanctuarium. Inde etiam est, quod Hierosolyma dicatur sancta, per "Hierosolymam" enim significatur Ecclesia quae in Divinis veris est. Inde etiam est quod Altare, Tabernaculum, Vestes Aharonis et filiorum ejus, dicta fuerint sancta postquam uncta fuerunt oleo, oleum enim significat bonum amoris, et hoc sanctificat, et omne sanctificatum se refert ad verum. Quod Dominus sit Solus Sanctus quia est Ipsum Divinum Verum, patet ex his:

"Quis non glorificet Nomen Tuum, Domine, quia es Solus Sanctus' (Apoc. xv. 4);

"Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esaj. liv. 5);

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius" (Esaj. xlix. 7);

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esaj. xlvii. 4);

"Dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israelis" (Esaj. xliii. 14);

"In die illo innitentur Jehovae Sancto Israelis, in veritate" (Esaj. x. 20). (Praeter alibi, ut Esaj. 4; cap. v. 19; cap. xii. 6; cap.xvii. 7; cap. xxix. 19; cap. xxx. 11, 12; cap. xli. 16; cap. xlv{1}, 11, 25; cap. xlviii. 17; cap. lv. 5; cap. lx. 9; Jerem. l{2}. 29; Dan. iv. 10, 20 (B.A. 13, 23) Psalm. lxxviii. 41.) Quoniam Dominus est Ipsum Sanctum, ideo Angelus dixit ad Mariam, "Sanctum Quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei" (Luc. i. 35);

et Dominus de Se Ipso, "Pater Sanctifica illos in Veritate, Verbum Tuum Veritas est; pro illis Sanctifico Ne Ipsum, ut etiam illi sint Sanctificati in Veritate" (Joh. xvii{3}. 17, 19);

ex his patet, quod Veritas quae a Domino est, sit ipsa Sanctitas, quia Ipse est Solus Sanctus; de quo ita Dominus:

"Quando venerit Spiritus Veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur ex Se Ipso, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis" (Joh. xvi. 13-15);

"Paracletus Spiritus Sanctus, ille vos docebit omnia" (Joh. xiv. 26);

quod "Spiritus Sanctus" sit Vita Sapientiae Domini, ita Divina Veritas, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 51) videatur. Ex his constare potest, quod "Sanctus Verus" sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod "Sanctum" dicatur de Vero, ac "Justum" de Bono, patet ex locis in Verbo ubi utrumque dicitur; ut ex his:

"Qui Justus est justificetur adhuc, qui Sanctus est sanctificetur adhuc" (Apoc. xxii. 11);

"Justae et Verae sunt viae Tuae, Rex Sanctorum" (Apoc. xv. 3); "Ad serviendum Ipsi in Sanctitate et Justitia" (Luc. i. (74,) 75);

"Herodes timebat Johannem, sciens quod esset vir Justus et Sanctus" (Marc. vi. 20);

"Byssinum sunt Justitiae Sanctorum" (Apoc. xix. 8). @1 xlv. pro "xliv."$ @2 l. pro "i."$ @3 xvii. pro "xviii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church