Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. "Ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos," significat quod illi qui in falsis quoad doctrinam sunt, modo non sint in falsis ex malo, recepturi sint vera Novae Ecclesiae et agnituri. - Hoc dicitur de illis, qui e "synagoga satanae" sunt, et "dicunt se esse Judaeos, et non sunt, sed mentiuntur;" per quos intelliguntur qui in falsis quoad doctrinam sunt, sed usque non in falsis ex malo, verum in falsis quoad doctrinam sed in bono quoad vitam; hi et non illi recipiunt et agnoscunt vera cum audiunt illa; causa est, quia bonum amat verum, ac verum ex bono rejicit falsum; recipere et agnoscere vera, significatur per "venire et adorare ad pedes;" non ad pedes illorum, sed ad pedes Domini, a Quo illis vera ex bono sunt; quare simile, quod hic, significatur per haec apud Davidem:

"Adorate Jehovam Deum nostrum, adorate ad scabellum pedum Ipsius" (Psalm. xcix. 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church