186. "Et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra," significat quod tutandi et servandi die Ultimi Judicii. - Quod tutatio et servatio illorum die Ultimi Judicii per illa verba intelligatur, videri potest ex illis, quae de Ultimo Judicio in singulari Opusculo, et postea in Continuatione de illo, scripta et memorata sunt; ex quibus constat, quod qui illud subierunt, in tentationem missi fuerint, et explorati quales essent, et quod rejecti qui interius mali fuerunt, et quod salvati qui interius boni; et interius boni erant, qui in veris ex bono a Domino fuerunt.