Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. "Ut nemo accipiat coronam tuam," significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna. Sapientia homini non aliunde est quam ex bono per vera a Domino; quod per haec sit homini sapientia, est quia Dominus conjungit Se Domini et hominem Sibi per illa, et Dominus est Ipsa Sapientia; quare sapientia apud hominem perit, quando ille desinit facere vera, hoc est vivere secundum illa; tunc etiam desinit amare sapientiam, proinde Dominum. Per sapientiam intelligitur sapientia in spiritualibus; ex hac ut fonte derivatur sapientia in reliquis, quae vocatur intelligentia; et per hanc, scientia quae est ex affectione sciendi vera. Quod "corona" significet sapientiam, est quia sapientia supremum locum tenet apud hominem, et sic coronat illum; nec aliud significat "Corona Regis," nam "Rex" in spirituali Sensu est Divinum Verum (n. 20), et ex Divino Vero est omnis sapientia. Sapientia per "coronam" etiam significatur in sequentibus locis:

"Germinare faciam cornu Davidi, et super illo florebit Corona ejus" (Psalm. cxxxii. 17, 18);

Jehovah dedit "inaures super aures tuas, et Coronam ornatus super caput tuum" (Ezech. xvi. 12);

haec de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia quoad doctrinam; quare "Corona ornatus" est sapientia ex Divino Vero seu Verbo:

"In die illo erit Jehovah Zebaoth in Coronam ornatus, et in Cidarim decoris reliquiis populi Sui" (Esaj. xxviii. 5);

haec de Domino, quia dicitur "in die illo;" "Corona ornatus" in quam erit, est sapientia, et "Cidaris decoris" est intelligentia "reliquiae populi" sunt apud quos Ipsius Ecclesia erit. Simile per "Coronam" et "Cidarim" significatur (Esaj. lxii. 1, 3);

Tum simile per "Bracteam super Cidari Aharonis" (Exod. xxviii. 36, 37), quae etiam vocabatur "Coronamentum." Insuper in his:

"Dic Regi et Dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, Corona decoris vestri" (Jerem. xiii. 18) "Cessavit gaudium cordis nostri, cecidit Corona capitis nostri" (Thren. v. 15, 16{1}). "Gloriam a me abstraxit, et removit Coronam capitis mei" (Hiob xix. 9);

"Damnasti in terram Coronam Uncti Tui" (Psalm. lxxxix. 40 (B.A. 39);

in his locis per "Coronam" significatur sapientia. @1 15, 16 pro "16, 17"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church